ページの画像
PDF
ePub

ENEIDOS LIB. XII.

20

Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu; necnon aurumque animusque Latino est;
Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat, idque omnes Divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Conjugis et moestæ lacrymis, vincla omnia rupi:
Promissam eripui genero; arma impia sumsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.

25

30

excellens animo, quantum tu excellis aspera fortitudine; tanto studiosius justum est me providere tibi, et me timentem tibi considerare omnia pericula. Est tibi regnum Dauni putris tui, sunt plurimæ urbes expugnatæ viribus tuis: sunt quoque Latino divitiæ et benevolentia: sunt aliæ virgines in Latio et campis Laurentibus, nec ingloria secundum genus. Permitte me omissis fraudibus exponere tibi ista non quidem grata dictu: et simul perpende ista animo. Non erat licitum me jungere filiam ulli antiquorum amatorum: et omnes Dii atque homines monebant illud. Expugnatus benevolentia erga te, expugnatus sanguine cognato, et fletibus tristis uxoris meæ, fregi omnes nexus, abstuli eam promissam Eneæ genero, suscepi bellum sceleratum. Cernis, o Turne, quæ calamitates, quæ bella me persequantur ab illo tempore: cernis quantas difficultates tu ipse patiaris. Bis superati magno

quod et ferri possit. quam tu ipse conj. Heins. tantum aliquot Heins.-20. me abest ed. pr. Burm,, et est abest biuis Burm.-21. metuenti Zulich. a m. pr. -22. multa 23 Capta m. duo Rottend.-23. animus aurumque Zulich. et Gifan. Ind. Lucret. e Codd., tum plerique apud Pier. In iisdem est in fine subjecJac. Bryant, acutus judex, hærebat in altero tum, quod ab aliis abest. hemistichio: necnon aurumque animusque Latino; quod nunc repente de se Latinus, et quidem ex tertia persona, loquitur: aut itaque illud ejiciendum censet tanquam aliunde illatum, aut legendum auri argentique talenta. De opibus tamen Turni minus bene ageretur: quarum hic nullus respectus esse potuit. Hæsisse quoque in hoc loco Jo. Schraderum video: qui et ipse expectabat, ut de Turno oratio continuaretur, quia Sunt tibi præcedit. Sed me decrat conf. Not.-24. Laurentibus arvis Medic., quod Heins. illustrat.-25. hæc abest tribus Heins. et ed. Ven. Burm. haud hæc tres alii Burm. Franc. fata Ven. Erf. fatis alter Mentel, et a m. sec. Zulich.-26. hoc reposuit Heins. e Medic. aliisque. Vulgo hæc, quod modo præcesserat. animo hæc simul ed. pr. Burm.-27. veterum nulli e Ms. Bersmanni refinxit Cuningh. -28. erit Exc. Burm, homines Divique Goth. pr.-31. generoque vel genero atque, interposito fulcro, magna codd. et edd. pars: recte sustulit Pier., tum Heins.-32. sequentur Oudart. et Zulich. sequuntur Franc. quæ bella s., Turne, vides Goth. pr.-33. quantus pr. patiere Parrhas. patiere etíam Medic. et Oudart. cum Rom, et plerisque aliis Pierianis, excepto Oblongo et Portio.

Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor toties? quæ mentem insania mutat?
Si Turno extincto socios sum ascire paratus:
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet)
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longævi, quem nunc moestum patria Ardea longe
Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo.

35

40.

45

prælio, vix defendimus hac urbe spem Italia: fluctus Tybris calent adhuc nostro cruore, et vasti agri albescunt ossibus. Quo revertor toties! quæ stultitia vertit sententiam meam? Si paratus sum advocare Trojanos ad societatem Turno occiso: cur non potius extinguo bella eo salvo? Quid Rutuli mihi conjuncti, quid reliqua Italia dicet? si exposuerim morti te petentem filiam meam et nostram affinitatem, (Fortuna refellat hæc mea verba.) Considera res mutabiles bello: miseresce patris senioris, quem jam tristem Ardea patria tua procul separat a nobis. Ferocia Turni nullomodo mitigatur his verbis: invalescit potius, et asperatur remedio. Cum pri

-34. turba vix Goth. pr.-35. nostro recalant Goth. pr.-36. ad hunc Medic. o. implent Hugen.-37. Quid sec. Rottend. referens Sprot. refero Rom. v. Pier. refero mentem totiens, qua Zulich. a m. pr., et sec. referor. mutet alter Hamburg. motat Sprot. et aliquot Pier. mittat Goth. tert. versat Menag. pr. cepit Hugen.-38. Turni exstinctu Zulich. a m. pr. Turno exterrito s. accire Franc. accire vel adcire, vulgo editum. At ex melioribus suis et Pierianis Heinsius dedit adscire, h. e. adsciscere; etsi aliud exemplum vocis nec hic nec ad lib. XI, 308 attulit. Antiquam tamen vocem ejus formæ fuisse, docet rò adscivi, et adscitum. Feram itaque etiam in Tacito Agric. c. 19, ubi v. Ern.-40. dicent Gud. a m. sec., quod Heinsio arridebat. discet Menag. pr. dicit Rom.-41. Sors tert. Rottend. Sors d. resignet Zulich. a m. sec. Fors dura Montalb. recuset Goth. tert., quod et ab Ursino præscriptum video notæ, qua per formulam id illustrat: μn YÉVOITO.—42. Perdiderim Bigot.43. belli Menag. pr.-44. mæstum quem nunc Goth. pr.-45. Haud quicquam aliquot Heins. et vett. edd. Haud quamquam Gud. a m. pr.-46. ardescitque

NOTE

34 Bis magna victi pugna] Prima in exscensu navium, ubi occisus ab Enea Mezentius, fogatus Turnus, Æn. x. 310. Secunda equestri, ubi cecidit Camilla, Æn. xi. 597. De Tybri, Æn. VIII. 330. De Rutulis, Æn. vii. 794.

43 Parentis Longavi] Dauni: Æn. VII. 56. Ardea, urbs Rutulorum regia, Æn. vII. 410.

46 Medendo] Dum ei medicina quæritur a Latino: gerundia enim ejusmodi sæpe passivam habent vim. Eel. VIII. 71. cantando rumpitur anguis.'"

Ut primum fari potuit, sic institit ore:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longe illi Dea mater erit, quæ nube fugacem
Fœminea tegat; et vanis sese occulat umbris.
At regina, nova pugnæ conterrita sorte,
Flebat; et ardentem generum moritura tenebat:
Turne, per has ego te lacrymas, per si quis Amatæ
Tangit honos animum (spes tu munc una, senectæ

50

55

mum potuit loqui, sic institit ore: Obsecro, bone pater, depone pro me hanc solici tudinem, quam habes; et permittas me eligere mortem propter gloriam. Nos etiam, o pater, libramus manu jacula et ferrum non inutile: et sanguis exit e plaga quam nos facimus. Procul aberit ab eo mater Dea, quæ muliebri nebula protegat eum fugientem, et ipsa se abscondat inani caligine. Sed regina tremefacta nova conditione pugna lugebat, et retinebat generum iratum ipsa moritura: Turne, ego peto unam rem, per hos fletus; per gloriam Amatæ, si aliqua movet animum tuum: tu jam es unica spes senectutis meæ: tu es requies misera: regnum et gloria La

tuendo Medic., quod repetitum ex lib. 1, 717 videtur; etsi defendat illud Jul. Sabinus, ut sit intuendo Latinum. ardescitque etiam Goth. sec., et tuendo etiam Colot. videndo ed. pr. Burm., sed medendo passive ponere potuit, cum adeo medendæ valetudini Suetonius dixerit, ut appareat, etiam mederi aliquando passivam vim habuisse. Recte Serv. medendo, dum ei medetur et medicina affertur.-47. sic incipit ore vulgg. ante Commelin. cum Medic. Ven. Scheffer.'; adde Goth. pr., sed ceteri institit, quod omnes Pieriani exhibebant: idque doctius. 48. causam geris Parrhas.-50. dextram Goth. tert.-52. quem in urbe ed. pr. Burm.-53. In his: quæ nube fugacem Fœminea tegat, et vanis sese occulat umbris, incommode utique sese ad Venerem trahit sententiam; cum de Ænea id melius dicatur. Offendisse ad hoc olim viros doctos ex Cerda disco: cum adeo essent, qui pro eum positum putarent. Potest reponi: Si Venus se occulit, eadem nube occultavit simul suum filium; licuit autem poëtæ ponere id, quod remotius esset. Sed ad interpunctionem attendere debebant interpretes: qua mutata omnia ordine suo procedunt: Longe illi Dea mater erit, que nube fugacem Fæminea tegat; et vanis sese occulat umbris sc. ille. Nec autumes sic scribendum fuisse occulet, quod proprie sequi debebat. Nam alterum non modo recte sed etiam elegantius dicitur, variato post prius tempore: ut solet inprimis Maro noster. Pro Faminea Jo. Schrader. conj. Ca rulea; et mox ut vanis, hoc non male.-54. nova duo Moret., non male, nisi alterum elegantius esset. Utrumque periphrasin facit vulgaris orationis: nova pugna conterrita. perterrita tert. Rottend. a m. sec. contraria Goth. tert. 55. m. monebat Montalb.-57. spcs te alter Hamb.-58. spes imp. Erf.

NOTE

49 Pacisci] Quasi optione gloriosæ mortis aut vitæ proposita, mortem consulto et veluti ex pacto eligere.

52 Dea mater, &c.] Venus, quæ a

Diomedis impetu Æneam objecta nube defendit: Æn. x. 81.

56 Turne, per has, &c.] ORATIO Amatæ ad Turnum, Veniliæ sororis

Tu requies misera; decus imperiumque Latini
Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit):
Unum oro: desiste manum committere Teucris.

Qui te

cumque manent isto certamine casus,

60

Et me, Turne, manent. Simul hæc invisa relinquam
Lumina, nec generum Æneam captiva videbo.
Accepit vocem lacrymis Lavinia matris

Flagrantes perfusa genas: cui plurimus ignem
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa: tales virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus;
Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam:

65

70

tini est in tua potestate: familia omnis jam labefactata innititur tibi. Peto rem unam: omitte conserere manum cum Trojanis. Quicumque casus tibi destinati sunt in hac pugna, ii destinati sunt etiam mihi, o Turne: statim abjiciam hanc lucem odiosam, nec aspiciam captiva Æneam generum. Lavinia rigata lacrymis secundum genas ardentes audiit verba matris: huic ignis multus suffecit ruborem, et sparsus est per vultum calefactum. Quemadmodum si aliquis tinxerit ebur Indicum purpura rubicunda, aut quando lilia candida rubescunt mixta rosis multis: puella exhibebat vultu tales colores. Amor agitat Turnum, et figit oculos in puella. Hinc magis accenditur ad pugnam; et alloquitur Amatam paucis verbis: O mater,

-61. casuus Rom., ut solent veteres. v. Pier.-64. Excepit maluit Heins., sed sæpe alterum huic succedere vidimus. Post matris in fine versus vulgo interpungi, a Cerda autem hoc etiam defendi video, ut sit: Accepit vocem matris una cum lacrymis. Quod et durum et jejunum est. Imo vero Lavinia audivit matris querelas perfusa genas lacrymis.-66. per ossa alter Voss. Scheffer. Bigot. Dorvill. a m. pr. ed. Ven. Burm., accedit Goth. sec. et tert., ut subjectum nunc ignis sit: nam rubor per ossa non bene cucurrit. Nisi illud durius fieret, me ita malle legi, ne iterum de genis idem repetat, haud diffiteor: hoc enim solenne; sic sup. VIII, 389 notusque medullas Intravit calor et labefacta per ossa cucurrit. 1X, 475 subitus miseræ calor ossa reliquit. it. III, 308 calor ossa reliquit. Utinam rubor et h. 1. cederet voci calor! ita omnia bene sibi constarent: cui plurimus ignem Subjecit calor, et calefacta per ossa cucurrit; nisi quod calor et calefacta sic proxime se excipiunt; et forte hoc animadverso Maro rubor pro calore maluit.-68. ebur vel vulgg. ante Heins., qui cum Pierio codd. lectionem restituit.-70. tardat Bigot. fugitque Medic. vultum Sprot. in vulnere vulnus idem a m. pr. Malnit autem hæc Maro sine copula, etsi duriora; quam figensque in v. v. vel fixoque in v. vultu Ardet.— NOTE

suæ filium: non quidem ut eum ad pacem inflectat, abhorrebat enim ab Æneæ societate; sed ut avertat a singulari certamine, et iterum communi bello res tota committatur.

67 Indum] Ebur e dentibus elephantorum, qui frequentes in India, Asiæ maxima regione, Ge. 1. 57. ' India mittit ebur.' De ostro, purpura ex ostreo expressa, Ge. 11. 506.

Ne, quæso, ne me lacrymis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum crastina cœlo
Puniceis invecta rotis Aurora rubescit:

Non Teucros agat in Rutulos. Teucrum arma quiescant,
Et Rutulum. Nostro dirimamus sanguine bellum.
Illo quæratur conjux Lavinia campo.

Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit;
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes,

75

80

ne, obsecro, ne prosequaris fletu et augurio tam funesto me descendentem ad prælium asperi Martis: non enim est in Turno potestas retardandæ mortis. O Idmon,' fer nuntius regi Trojano hæc mea verba, non ei placitura: Quando crastina Aurora invecta rubro curru primum rubebit in cœlo; tunc non ducat Trojanos contra Rutulos: cessent bella Trojanorum et Rutulorum: bellum terminetur nostro sanguine: Lavinia petatur uxor in illo campo. Postquam protulit hæc verba, et celer abiit in domum suam; petit equos, et lætatur videns eos frementes in conspectu suo: quos

....

72. Nec Ven. cum Goth, pr. Te q. Zulich. et ed. pr. Burm. ne me omine Parrhas., non male, cum Goth. sec. et tert. o. duro Sprot.-73. diri pr. Hamburg. certamine Goth. tert. diro certamine Oudart.-74. Turno est pr. Hamb., et a m. sec. libera Martis, ut et pr. Hamb. Mirum autem, veteres in hoc loco adeo hærere potuisse; ut, quemadmodum Serv. docet, unns esse ex XII insolubilibus fuerit habitus.-75. Acmon Ven.-76. refert aliquot ap. Burm. Primum cum malebat Cuningham.-77. rubescet Parrh. rubebit fragm. Helmstad. et Erf.-78. Teucra arma Leid. a m. sec. quiescent sec. Hamburg. quiescunt sec. Menag.-79. Et Rutulum. Sic edd. et inde ab Aldo vulgatæ, et antiquiores inter codd. Heinsianos unus Menag. optimus, quem ille sequi se profitetur. At alii codd. ejusdem et Pierii omnes (cum Goth. sec. et eodem fragment.) adeoque Rom. et Medic. in eandem lectionem consentientes, Rutuli: quod præfero, ut oratio varietur: quod et Pierius vidit non invenuste fieri. Recepit nunc Brunck. dirimamus recepit primus Heins. codicum suorum et Pierianorum auctoritate. Sic quoque jam vett. edd., usque ad Ald. Inde vulgg. dirimatur.—81. trepidusque Menag. pr. Sed que inutile est onus ac fulcrum versus. Tollendum arbitror. Sublatum quoque voluit Cuninghamus, et sustulit Brunck.-82. Pascit Hamb. sec. a m. sec. gaudensque idem NOTÆ

74 Neque en Turno mora libera mortis] Sensus ex superioribus aptus est. Ne putes me cessurum lacrymis, et posse revocari funesto illo doloris vestri omine. Si enim sum moriturus; ne sic quidem pugnam subterfugio: non enim mortalium ulli liberum est mortem retardare, cum dies fatalis imminet. Hunc locum Servius recenset in duodecim Virgilii in

solubilibus. De tyranno, pro rege, bonam in partem, Æn. vii. 266. De Phrygia, ubi Troas, Æn. I. 385.

77 Puniceis, &c.] Vellicatur hic versus a criticis, ob frequentem collisionem literæ r, et syllabarum affinium. De colore puniceo, rubro, Ecl. v. 17. De Aurora ejusque curru, Ge. 1. 249. Æn. vi. 535.

« 前へ次へ »