ページの画像
PDF
ePub

Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turnî;
Infelix pugnæ juvenem in certamine credit
Extinctum; et, subito mentem turbata dolore,

Se causam clamat, criménque, caputque malorum;
Multaque per moestum demens effata furorem,
Purpureos moritura manu discindit amictus,
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miseræ postquam accepere Latina;
Filia prima manu flavos Lavinia crines

600

605

volare ad culmina, exercitum Rutulum nullibi comparere contra, nullas turmas Turni; misera putat juvenem occisum esse in contentione prælii; et commota repentino dolore secundum animum, fatetur se esse causam et scelus et originem calamitatum; et amens locuta plurima ex tristi furore, lacerut manu vestes purpureas moritura, et suspendit ex alta trabe laqueum fœda mortis. Postquam Latina mulieres infelices cognoverunt hanc mortem; filia ejus Lavinia, prima lacerans manų

ab Ald. pr. Hinc utrumque passim editum, a nonnullis, ut a Cerda, Inscendi, ex emendatione Canteri non mala, si ex libris nihil haberemus, quod probari posset. In multis Pier. et in Heins. fere omnibus, add. Erf., Incendi occurrit; quod ex Inscendi natum videtur; in Rom. Incensi, in aliis Pierianis Incessi, quod et in Medic. a m. sec. (nam pr. Incedi dederat) et unus Mentel. pro var. lect., item bini Goth. (in tert. Incendi) exhibent. Firmat id Servius: Incessi, invadi, cum Arusiano Messio et Eutyche apud Heins. et imitatio Statii XI Theb. 361, iterum occupavit edd. per Commel. Steph. Plant. ignis ad Heins. e Medic. et al. Vulgo ignesque ad. In Zulich. erat ignem at t.— 598. juvenem pugna pr. Hamb. et Gud., quem verborum ordinem malin, ne ambigua sit sententia. Jungendum enim in pugnæ certamine. Tum in abest Gud. et quibusdam Pier. a certamine Rom. in certamina Ven.—599. et abest Gud. et pr. Menag. dolore est Goth. tert.-600. exclamat ed. Junt.-601. efflata vel afflata item dolorem in nonnullis Pier.-602. discingit Goth. sec.603. Ac apud Lactant. de Persec. c. 30. infumis Vratisl. et Dorvill. informem Zulich. a m. pr. ab alto Gud. a m. pr.-604. postquam misera Goth. tert.605. flaros omnes Pier. et, quantum video, Heinsiani omnes. floreos ex scriptis nulli præterquam quos Giphan. Ind. Lucret. excitat, et quod in Leid. ac Mentel. pr. foros fuisse suspicatur Barm. et retulit in areolas suas Wakefield. Servius tamen: "Antiqua, inquit, lectio floreos habuit, id est florulentos, pulchros; et est sermo Ennianus. Probus sic annotavit: neotericum erat flavos; ergo bene floreos: nam sequitur: et roscas laniata genas. Accius NOTÆ

Pierio, ex veteribus codicibus. Vulgo legitur, incendi, quod pleonasmum efficeret; sequitur enim, ignes ad tecta colare. Canterus legit, inscendi, legitimo sensu, nullo tamen auctore.

`602 Purpureos amictus] Qui color regius est. De purpura, Ge. 11. 506.

603 Informis leti] Suspendium informe et ignominiosum fuit: quia ex

libris Pontificalibus apnd Servium, suspensi abjiciebantur insepulti: quia, ex Varrone apud Servium Danielis, iis non parentabatur, nisi suspensis oscillis, quasi ad ludibrium mortis: quia, ex Artemidoro, hos unos in mortuorum cœnis cognati non nominabant.

Et roseas laniata genas, tum cetera circum
Turba, furit: resonant late plangoribus ædes.
Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; it scissa veste Latinus,
Conjugis attonitus fatis, urbisque ruina,
Canitiem immundo perfusam pulvere turpans:
*Multaque se incusat, qui non acceperit ante*
*Dardanium Æneam, generumque asciverit ultro.*
Interea extremo bellator in æquore Turnus
Palantes sequitur paucos, jam segnior, atque
Jam minus atque minus successu lætus equorum.
Attulit hunc illi cæcis terroribus aura

Commixtum clamorem, arrectasque impulit aures

610

615

rutilos capillos et malas roseas, deinde reliqua multitudo furit: domus late sonat planctu. Hinc fama misera spargitur per totam urbem. Dejiciunt animos: Latinus incedit lacerata veste, territus morte uxoris et clade urbis, fædans albos crines mixtos sordido pulvere: et multum damnat se, quod non admiserit prius Eneam Trojanum, et ultro sociaverit sibi generum. Interim Turnus pugnans in remoto campo persequitur paucos errantes, jam tardíor, et jam minus ac minus gaudens celeritate equorum suorum. Ventus pertulit illi bune clamorem confusum incertis terroribus, et sonitus turbatæ urbis ac murmur

in Bacchis: Nam florei crines, vide, ut propexi jacent. In iisdem: Et lanugo florea nunc demum irrigat. Pacuvius Antiopa: Cervicum floreos dispergit crines." Hactenus Servius; cui adde quos laudat Burm. Probi acumen nihili est: et omnino vix inducor, ut cultissimum poëtam duram et antiquatam vocem probasse credam. Florcos, puta dissyllabum factum, unus Egnatius recepit, quantum video, et e recentioribus Cuningham.-606. lacerata sec. Moret.607. lata: haud dubie vitiosa lectio, quam miror Heinsium revocasse. Burmannus observat jam Cerdam et P. Danielem aliosque sic edidisse: sine codicum utique auctoritate, et verba saltem Donati notæ præfixa secutos: latæ clamoribus ædes; nam Medic. unus laudatur, is vero emendatus a sec. m. late; hocque poëtæ usus et rei natura postulat: resonant late. Tum clangoribus Oblong., item Mentel. sec. et Hugen. cum Goth. tert. clamoribus Medic. Pierii. 612. 613 Hi duo versus desiderantur in Rom. Medic. et aliis vetustis, translati huc ex lib. x1, 471, 472, omissi etiam a Cuninghamo, Brunckio, ed. Parm. Multum se Zulich. incusans duo Burm. et Goth. tert. quod Zulich. acceperat alter Hamb. adc. ultro Oudart. pro var. lect.-613. acciverit ed. Ven. Burmann., item Zulich. Hugen. Leid. Sprot.-617. huc pr. Hamb. a m. sec. cæcis illi Rom. a m. pr. clamoribus Zulich. a m. sec. et Goth. tert.618. que abest Parrhas. arreptasque ed. pr. Burmann.-620. Ei vel Heu

NOTÆ

616 Minus successu lætus equorum] Vel quia minus jam celeriter currebant: vel quia minus jam gaudebat,

612 Multa] Multum: neutrum pro adverbio. Ge. III. 500. Dardanium, Trojanum, Æn. 1. 239. 614 Æquore] Plano campo. Æn. quod eum a pugna tam longe abstu

[blocks in formation]

Confusæ sonus urbis et illætabile murmur.
Hei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
Auriga, currumque et equos et lora regebat,
Talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
Trojugenas, qua prima viam victoria pandit;
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Æneas Italis, et prælia miscet;

620

625

Et nos sæva manu mittamus funera Teucris.

Nec numero inferior, pugnæ nec honore recedes.
Turnus ad hæc:

630

O soror, et dudum, agnovi, cum prima per artem
Foedera turbasti, teque hæc in bella dedisti;
Et nunc nequicquam fallis Dea; sed quis Olympo
Demissam tantos voluit te ferre labores?

635

minime lætum pepulit aures ejus attentas. Hei mihi! cur muri turbantur tanto ululatu? et quæ tanta vociferatio erumpit ex urbe dissita? Sic loquitur, et territus stat compressis habenis. At vero soror, quippe quæ transformata in speciem auriga Metisci moderabatur currum et equos et habenas ejus, respondet illi talibus verbis: Turne, persequamur Trojanos hac, qua prima victoria aperit iter: sunt alii, qui possunt tutari manu domos. Eneas ruit in Italos et agitat pugnam: nos quoque manu demus Trojanis crudelem mortem: non exibis inferior aut numero aut gloria pugnæ. Turnus respondet ad hæc: O soror, et jampridem animadverti, quando prima tur basti per dolos fœdus, et immisisti te in hanc pugnam; et jam frustra decipis me, quamvis sis Dea. Sed quis jussit te delapsam e cœlo pati tantos labores? an ut specta

multi. quod t. Zulich. a m. pr.-621. Quidve Zulich. et Parrhas. Quis venit t. Erf. tantos tres Burm. ad urbem tert. Rottend. et Hugen.-622. et ductis Zulich. a m. pr.-623. hic Gud. a m. pr. hinc alter Hamb.-624. currusque vett. edd. currumque ed. Ald. tert. dedit: idque libb. Pier. et Heins. tuentur cum binis Goth. conf. ix, 12. currum qui duo Rottend.' tenebat Gud, a m. pr. et pr. Moret.-625. Ac Dorvill.-627. possint e præstantioribus Pier. et suis Heins. pro vulg. possunt.-628. Ingruet Hugen. Irruit Montalb. et a m. pr. Zulich. Tum I. A. armis apud Serv. ad xi Æn. 311. I. A. et talis Zulich. præmia Goth. sec. miscent sec. Moret.-629. multa manu Zulich.— 630. neque e Bersm. Ms. Cuningham. recedens Gud. a m. pr. recedas Bigot. -631. Turnus ad hæc. Desunt hæc Gud. et Exc. Burm. Contra Leid. supplet: humili respondet talia voce.-632. O socor o d. Goth. pr. et tert. Vulgata accipienda: O soror agnovi, et dudum quidem, c.-633. atque hæc Oudart.635. Præmissum Hugen. perferre quatuor Burm. et Goth. tert. cum Rom.

NOTE

633 Fœdera turbasti] Supra 224.

An fratris miseri letum ut crudele videres?

Nam quid ago? aut quæ jam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos, me voce vocantem,
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
Oppetere, ingentem, atque ingenti vulnere victum.
Occidit infelix, ne nostrum dedecus Ufens
Aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos, id rebus defuit unum,
Perpetiar? dextra nec Drancis dicta refellam?

640

Terga dabo? et Turnum fugientem hæc terra videbit? 645
Usque adeone mori miserum est? vos o mihi Manes
Este boni: quoniam Superis aversa voluntas.

res crudelem necem infortunati fratris tui? Nam quid facio? aut quæ sors promittit jam mihi salutem? vidi ipse præ oculis meis Murranum, quo nullus alius superest mihi carior, magnum et magno occisum vulnere mori vocando me. Occidit miser Üfens, ne videret nostram infamiam; Trojani habent cadaver ejus et arma. An feram everti domos? hoc unum deerat miseriis ; nec refutabo manu criminationes Drancis? Vertam terga? et hæc terra spectabit Turnum fugientem? An eo usque calamitosum est mori? o vos Dii inferi, estote mihi propitii, siquidem voluntas cœlestium in

quod et ipsum ferri potest; et reposuit Wakef.-636. miseri fratris apud Macrob. IV, 2.-637. Nam quid ego? Montalb. pr. Hamb. a m. sec., sicque ed. P. Danielis; et placere potest. Cf. tamen x, 675. aut quam jam Mentel. a m. sec. spondit Gud. spondet jam Dorvill. et Goth. pr. Totus versus deerat Regio. 638. oculos ipse ante meos Zulich. oculis meis quidam editi apud Quintil. 1x, 3, p. 812, quo Burmannus remittit super hoc loquendi genere.-639. quod Reg. non fuerat Medic. a m. pr. et pars codd. ap. Burm. cum Goth. sec. Vulgare pro doctiore: superat pro est. cf. 111, 339 et al.-640. Idem fere versus sup. lib. x, 842.-641. nostrum ne Wakef. e cod. Coll. Jesu, utpote suavius. Urens, Úfeus, aberratt.-644. ne D. Menag. pr. dextra Drancis hæc Parrhas. Dranci maluerat olim Heins., forte tanquam magis poëticum. -645. et aberat Leid. Mentel. pr. Moret. sec. et Reg., quod placet. videbo Rom.-646. est abest Goth. tert.-647. adversa Medic. Gud. et multi alii ap. Burm. cum tribus Goth. et ed. pr. et Mediol., perperam. aversa recte jam in edd. Venetis. Sensus: quoniam Deorum superorum voluntas, numen

[blocks in formation]

Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpæ
Descendam, magnorum haud unquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat; medios volat, ecce, per hostes
Vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum :
Turne, in te suprema salus; miserere tuorum.
Fulminat Æneas armis, summasque minatur
Dejecturum arces Italum, excidioque daturum;
Jamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
In te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,

650

655

Quos generos vocet, aut quæ sese ad foedera flectat.
Præterea regina, tui fidissima, dextra

Occidit ipsa sua, lucemque exterrita fugit.
Soli pro portis Messapus et acer Atinas

660

Sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
Stant densæ, strictisque seges mucronibus horret
Ferrea: tu currum deserto in gramine versas.

fensa est mihi. Pura anima et ignara hujus sceleris, descendam ad vos, nunquam indignus claris patribus. Vix ea locutus erat: ecce Sages vectus equo spumante accurrit per medios hostes, vulneratus sagitta secundum vultum adversum; et accurrit invocans Turnum nomine: Turne, ultima salus in te est: miseresce tuorum: Eneas tonat armis, et minatur se eversurum et daturum exitio altas arces Italorum : et jam tædæ volant ad culmina: Latini conjiciunt in te vultus, in te oculos: ipse rex Latinus dubitat, quem appellet generum, quam ad societatem se vertat. Insuper ipsa regina, fidissima tibi, occidit sua manu, et attonita deseruit vitam. Messapus et ardens Atinas soli ante portas sustinent prælium: densa agmina circumstant illos utrimque, et seges ferrea rigescit nudis ensibus: tu volvis currum in solo

Sic

aversum est, vos, o Dii inferi, sitis mihi propitii.-648. Pro Sancta Goth. tert. Causa, forte pro Casta; sed alterum eodem sensu plus dignitatis habet. et bolos pro avós. nescia idem Goth. tert. cum altero Menag. Macrób. 11, 3 et ed. pr. Burm. Reliqui scripti et editi constanter inscia, quod cur poëta, metro vi illata, maluerit, equidem ignoro.-649. Descendet Dorvill.-650. volat ille Hugen.-651. Saces Heins. e Medic. et aliis vetustioribus. Vulgo Sages. aliquot faces -655. Disjecturum Sprot. et Leid., vitiosius Ven. Devecturum. Italis arces Montalb. excidiumque pr. Moret.-656. Ad te ora ed. pr. Burm.-658. in fœdera pr. Hamb. a m. sec. flectet Leid. mittat Oblongus, non male se mittat, demittat, inclinet.-659. tua f. alter Hamb. tuis Bigot. -661. Atinas jam sup. x1, 869 commemoratus: in aliquot Pier. et Burm. Asylus, quia is et supra cum Messapo jungebatur, v. c. v. 550; et hinc in aliis corrupte Asilas, Asilus, Asillas, Atiras.-662. acies Medic. et alii ap. Burmann. -663, Sages Zulich.-664. diverso in Ven. Interrogationem alii apponunt.—

[blocks in formation]
« 前へ次へ »