ページの画像
PDF
ePub

Alloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:

Quæ jam finis erit, conjux ? quid denique restat?
Indigetem Æneam scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cœlo, fatisque ad sidera tolli.

Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus hæres ?
Mortalin' decuit violari vulnere Divum?

795

Junonem, spectantem prælia e rutila nube: O uxor, quis nunc finis erit? quid demum superest? tu ipsa nosti et fateris te nosse Æneam destinari Divum cœlo, et fatis evehi ud astra. Quid paras? aut qua spe manes in frigidis nubibus? an decuit Divum illum lædi plaga inflicta a mortali? aut gladium subductum reddi

habet quoque alterum, quod verum esse arbitror, quodque Servius alios legere ait, Adsistunt contra certamine: Sic stare, astare, napaorarev, assistere, de certantibus, ut sup. x1, 710. contra, avríov. &vrny. Atque hoc exhibent Menag. et Sprot. cum Goth. tert., ita quoque edidit Ald, statim in pr. ed., quod sequuntur alii, ut Steph., alii e vulgatis Insistunt contra certamine, quod Paullus Manutius intulisse videtur, vel Insistunt contra certamina, quod Egnatium dedisse diximus; tum repetiit Pulmann. et hinc vulgg. Tandem Adsistunt contra in certamine Hugen., in certamina pr. Moret., doctius utique, ut sit Assistunt in certamina, in pugnam; quod equidem ceteris præferam, si librorum auctoritas satis gravis adest. Sed Assistunt certamina, aut contra certamina, equidem quomodo interpreter non habeo, adeoque revocavi vulgatam antiquiorem. Junxi quoque assistunt certamine Martis, ut anheli ornet; non, assistunt contra, certamine Martis anheli.-792. pugnam Bigot. ridentem Mediceus Pierii.-793. Qui Leid. Quis pr. Hamb. erat sec. Menag.796. gaudis Goth. tert. pro gravidis. in montibus Oudart. et Zulich. a m. pr., merus lapsus librarii; ne quis putet, cam ratione dictum e v. 133 sqq. Nam et ibi Juno ad cœlum redit v. 159.—797. Debet scribi Mortali 'n pro Mortali an; ut supra monitum. Mortali ed. Ven. Burm. cum Goth. sec. et tert. Mortalem legitur in marg. ed. Ven. Scoti 1544, non mala emendatio viri docti, qui in sententia hærebat; nam hoc utique indignum: vulnere Divum, h. Divorum, mortalem peti, violari. Video nunc esse eum virum doctum Benedictum in ed. Flor. 1520, cujus verba ascribam: "In vetustis et fide dignis codd. legitur Mortalem decuit; quod magis placet; etsi Servius Mortalin legat. Sensus erit: o Juno, decuit mortalem, hoc est Æneam, violari vulnere Divum? i. feriri manu Dearum, hoc est Juturnæ, quæ Dea est; q. d. minime. Et hoc dicit Jupiter, ut Junonem incesseret, criminareturque, quod impulerat Juturnam ferire Æneam. Ad quod paulo post se expurgans respondet Juno: Juturnam fateor etc. v. 813 sqq." Scilicet sic statuendum, vulnus Æneæ sagitta ignotum unde allapsa (sup. 318 sqq.) Juturnæ tribui a Jove. Quod si statuas et inf. 813 sq. verba Junonis compares, lectionem Mortalem valde arridere non inficiabere. Contra id, quod nunc in libris legitur, difficultatem haud dubie facit, si mortale vulnus communi significatu accipiendum est, ut sit vulnus mortalis, seu a mortali illatum: quid enim in eo mirum, si Æneas,

NOTE

793 Qua finis] Nomen interdum Virgilio etiam fœmininum. Æn. v.

384.

794 Indigetem Eneam] Indigetes Dii, qui primo in terra degentes, inde

in cœlum traducti fuerant. Talis præcipue Æneas; quem Livius testatur, non tantum indigetem dictum fuisse, sed etiam Jovem indigctem. Ge. 1. 498.

Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret?)
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?
Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris ;
Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curæ
Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.

Ventum ad supremum est. Terris agitare, vel undis,
Trojanos potuisti; infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos;
Ulterius tentare veto. Sic Jupiter orsus;

Sic Dea submisso contra Saturnia vultu :

Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,

800

805

Turno, et robur augeri victis? nam quid Juturna posset absque te? Cessa nunc denique, et flectaris meo rogatu: nec tantus dolor angat te tacitam, sed mæstæ solicitudines tuæ innotescant mihi sæpe e tuo dulci ore. Ventum est ad ultimum. Potuisti insectari Trojanos terra et mari, excitare dirum bellum, fædare domum Latini, et turbare calamitatibus nuptias: prohibeo te aggredi quicquam præterea. Sic Jupiler locutus est: sic Dea Saturni filia contra respondit

futuras Deus, nunc tamen homo, a mortali, ab homine, telo petebatur, cum is in media pugna versaretur? cum Turno congrederetur? Itaque inducor, ut credam, Maronem primum h. 1. ausum mortalem pro letali dicere: quod ad analogiam tot aliorum similium, v. c. letalis, fit præclare; etsi Serv. damnet, et Burm. recte moneat, esse usum vocis sequioris ætatis. Sed hæc ipsa, quæ seriores scriptores sibi permittunt, omnia fere a poëtis primum profecta sunt. Ita tandem sententia digna poëta exit. Erat utique quod miraretur Jupiter, Junonem, cum sciret ipsa Æneam immortalem futurum, tamen putasse se assecuturam hoc, ut ille telo percussus vulnere letali occideret. Ascribendus adeo hic locus iis, in quibus poëta novasse aliquid dicendus est, ne ineptæ orationis crimine oneretur.-798. Haud e. Reg.-799. Erectum Goth. tert. et deest Bigot.-800. que abest Dorvill.-801. tacitus Leid. edit Diomedes legerat, sicque Gud, a pr. m., quod copiose illustrat Heins. ex vetere forma: edim, is, it. ne mihi Dorvill.-802. tristi pr. Hamb. pro var. lect. Toû dulci. Male; et similis forma apud Tibullum notata: Edidit hæc dulci tristia verba sono. tristes dulci Goth. tert. recursant, recusant, recusent (hoc et Medic. a m. pr.), recurrent, aberrationes apud Burm.-803. est decrat Ven. Ventum est ad summum Leid.-808. quod

NOTE

798 Aut ensem, &c.] Merito sane accusatur Virgilius indiligentiæ, in hoc Turni cum Enea certamine. 1. Quod eos armis ita imparibus inter se commiserit. Hinc enim Æneas galea, clypeo, ense cœlesti armatus: inde Turnus gladio mortali ac futili. II. Quod ubi suus Turno gladius, item cœlestis, redditus est; Jovem inducat ea de re, quasi contra jus facta sit,

conquerentem. III. Quod Turnum ita bonæ rectæque mentis expertem describat, ut recuperato ense suo uti non meminerit sed eo omisso se saxi impulsu defendat, 896.

804 Accendere bellum, &c.] Excitata ex Inferis Furia, quæ fœdus Latini cum Ænea disturbaret, Æn. VII. 323. Hymenaos] Nuptias, Ge. III. 60.

Jupiter: et Turnum et terras invita reliqui.

Nec tu me aëria solam nunc sede videres

810

Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam

Starem aciem, traheremque inimica in prælia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita majora audere probavi ;

Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;

815

Adjuro Stygii caput implacabile fontis :

Una superstitio superis quæ reddita Divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :

820

dejecto vultu: O magne Jupiter, deserui et Turnum et terras invita, quod quidem tua voluntas mihi esset cognita: alioqui, non videres me jam solam in aëria regione tolerare digna et indigna; sed circumdata ignibus essem in ipso exercitu, et vocarem Trojanos in adversa certamina. Fateor, suasi ut Juturna auxiliaretur fratri suo infortunato, et approbavi ut susciperet majora pro vita ejus; non tamen ita ut jacula intenderet, neque ut arcum: juro per originem inexorabilem fontis Stygii, quæ sola religio imposita est Diis cœlestibus. Et nunc quidem cedo, et aversata pugnas relinquo eas. Peto a te pro Latio, pro dignitate tuorum Latinorum, id

nota Sprot. mihi est tua Parrhas. tua magna voluntas perpetua lectio edd. vett., tum Ald. sec. et hinc profectarum. magne reposuit Paullus Manutius, hinc aliæ, Commelin. Steph. Pulmann., idque Pierii codd. et Medic. cum aliis Heins. firmarunt: et ex Goth. sic sec. ac tert. tua celsa v. ed. Ald. pr. Junt.-809. invisa Menag. pr. relinquo aliquot apud Burm. cum trinis Goth.-810. Nec me tu alter Menag. aëriam Dorvill. sub nube Parrhas. et pr. Hamburg. pro var. lect. sub sede alter Menag.-811. 812. sub ipsam aciem e Medic., tanquam elegantius, refinxit Heins. pro vulgato: sub ipsa acie; nisi quod sec. Rottend. et Dorvill. cum binis Goth. ipsam acie, et Parrhas. ipsa aciem.-813. fateor misero tres Burm. et ap. Macrob. vi, 6, incondito ad aurem sono. fateor miseram Dorvill.-815. ut ostenderet alii olim ap. Serv.-816. implicabile Leid. intractabile Montalb. insatiabile Zulich. -817. Vana Parrhas., perperam. conf. Not. Aliter sup. vi, 187.-818. que abest Dorvill. exorsa ed. Ald. tert.—819. quod n. f. te l. Goth. tert. tenen

NOTE

810 Nec tu me aëria, &c.] Supple, nisi tua voluntas mihi nota esset, nisi prohibuisses.

814 Suasi] Supra 157.

816 Stygii, &c.] Fontis inferni, Æn. vi. 323. Per hunc Dii jurare solent: causam habes Ge. 111. 551.

817 Superstitio superis reddita] Superstitio, gravis et formidolosa religio,

metus religiosus. Reddita: explicat Servius, data et imposita: compositum pro simplici. Explicant Passeratius, Germanus, Cerdanus, vicissim reposita superis Diis ab inferis: cum enim inferi superis subjecti sint multis in rebus; hac una re superi vicissim inferis subditi sunt, ut per Styga jurare cogantur.

Cum jam connubis pacem felicibus, esto,
Component, cum jam leges et foedera jungent:
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari ;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium; sint Albani per sæcula reges;
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque, sinas, cum nomine Troja.
Olli subridens hominum rerumque repertor :
Et germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus?

825

830

quod nulla lege fatorum continetur: scilicet quando jam constituent pacem fausto conjugio (itaque sit) quando jam sociabunt leges et fædera: ne imperes, ut Latini indigena amittant nomen antiquum; neve imperes ut fiant Trojani, et appellentur Trojani, aut ut viri illi mutent linguam, aut convertant vestimenta. Sit in æternum Latium, sint reges Albani, sit posteritas Romana potens Italica fortitudine: Troja cecidit, permitte etiam ut ceciderit cum suo nomine. Auctor rerum et hominum respondit illi subridens: Tu es soror Jovis, et secunda soboles Saturni: an versas in animo tantos fluctus irarum? Sed age, et mitiga furorem frustra susceptum :

tur Mentel. pr. a m. pr.-821. infelicibus Vratisl.-822. Componant Parrhas. Componet Goth. tert. leges ad fœd. pr. Rottend.-823. Nec ed. pr. Burm. Goth. tert.-824. Ne Parrhas. Nunc Serv. ad lib. 1, 148. jubeas fieri Goth. tert.-825. vestem Medic. et Rottend. sec. ac tert.-826. Sint Latii Goth. tert.-828. sidas Medic. a m. pr., unde Heins. ejecto que facit: occiderit, si das. o. licet cum Goth. tert., ex interpretatione. Occidit Troja, et sit ita, occiderit adeo cum ipso nomine; tum sine nomine Vratisl. cognomine Bigot. -830. Est Mentel. pr. et Hugen. Es duo Goth. Erf. et edd. vett. nostræ omnes; sic quoque Aldd. Fabric. Dan. Heins. Et non nisi in Ven. Scoti 1544 video exhibitum. O germana complures codd. Burm. et edd. habere ait; sed videtur vitio factum, cum vellet idem docere, es passim occurrere. Saturniaque Mentel. pr. a m. pr.-831. tantum Medic. (Fogginius tantos dedit,

NOTE

823 Indigenas Latinos] Itaque Virgilins Latinorum nomen, non a Latino rege profectum, sed multo antiquius censet: ut diximus Æn. 1. 10. Quanquam aliter censet Dionysius: aitque vocatos eos ante Latinum regem, Aborigines, En. vii. 181. Æn. vIII. 314. ubi quærimus, an reipsa Aborigines indigena, id est in ipsa Italia nati; an vero aliunde advecti sint. Teucros, Æn. 1. 239. Latium, Æn. vii. 54. Albani reges, ab Ascanio instituti, Æn. vi. 763. Æn. VIII. 48.

830 Et germana Jovis, &c.] Sensus est, juxta Servium: Tu quidem mea es soror, et filia Saturni: unde non mirum est tantam te iracundiam ani mo concepisse. Potentissimi enim quique, iræ retinentissimi sunt.' Juxta me secundus versus cum interrogatione legendus est, ut sensus sit: "Tu quidem mea soror es, et Saturni filia; quid ergo irarum tantos volvis sub pectore fluctus?' quod affine est iis quæ dicta sunt Æn. 1. 15. tantæne animis cœlestibus iræ ?'

Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do, quod vis; et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt;
Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire Deos pietate videbis ;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores.
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cœlo, nubemque reliquit.

835

840

concedo quod petis, ac me submitto et sponte et superatus tuis precibus. Itali servabunt linguam patriam et consuetudines, et nomen eorum erit, quale est : tantummodo Trojani juncti connubiis illic sedebunt: addam modos et ceremonias sacrorum, et faciam omnes Latinos unius linguæ. Videbis posteritatem, quæ hinc orietur mixta sanguine Italo, pietate superare homines, superare Divos. Nec ulla natio adeo celebrabit cultum tuum. Juno assensa est his verbis, et gaudens convertit animum. Interim abiit ex aëre et reliquit nubem. His perfectis, pater ipse volvit

sed volvi a m. pr.) volves tert. Mentel. Leid. volvit Serv. ad iv Æn. 377. volvens ed. Ven. Burm.-833. Dic q. Leid. qua ris Bigot. nam me alter Hamb.-834. 835. moresque tenebunt Usque: est n. Paris. commixti corpore tanto reposuit Heinsius; et illustravit exemplis, opportunis, importunis, corpus de universa rep., populo, civitate, imperio, exercitu dici, ad vulgarem comparationem corporis et membrorum hominis. Sic sup. x1, 313 toto certatum est corpore regni. Itaque sunt h. 1. Teucri commixti cum toto populo Latinorum. In quo facile sentis toto otiosum esse. Pessime ad concubitum traxit Cerda cum aliis rò corpore commixti et subsident. Enimvero veterum, et hinc omnium, quas vidi, edd. lectio est commixti vel commisti corpore tantum. Eandem firmat Medic. cum aliis codd. Pier. et Heins. Erf., item Serv. ad 1 Æn. 249, nec, cur tantum mutare necesse fuerit, video. Nam sensus: Tantum Teucri subsident, commixti corpore, cum populo Latinorum: tantum transibunt in nomen eorum; nulla alia rerum mutatio fiet. Mediceus Pierii et Porcius, tum Parrhas. Montalb. Hamb. pr. et Goth. tert. commixto corpore exhibebant; sed commixti elegantius. Romanus autem commixti sanguine tantum. At tanto in nullo legitur præterquam in uno Pierii commixti sanguine tanto; et commixti corpore tanto in pr. Menag. et tert. Mentel., et commixto corpore tanto Goth. tert.-836. Teucris Goth. sec. sacrorumque Bigot.-838. Hinc g. Ausonium, mixto quod Goth. pr. mixtum cum s. Parrhas. --839. Ultra homines alter Hamb. a m. pr. pietate jubebis Leid.-842. relinquit Medic. cum plurimis aliis. Solenne tamen poëta, motum, inprimis concitatiorem, præterito tempore declarare. Sed meo judicio totus hic versus melius abesset: nisi ille aliter olim lectus fuit. Saltem post retorsit sequi debuisse videtur: lumina, et e. Ut solent Dii in snorum morte. Ut sup. x, 473 Hercules: oculos Rutulorum rejicit arvis. Et ipsa Juno sup. 151 Non

NOTE

834 Ausonii] Itali, quos prius Latinos vocavit, Æn, vII. 54.

835 Commixti corpore] Initis conjugiis.

« 前へ次へ »