ページの画像
PDF
ePub

etiam dubitari potest: quandoquidem istud alterum carmen non invenustum fuisse necesse est; memoratur enim passim cum laude, et Lucanus non sine superbiæ nota dixisse existimatus est: Et quantum mihi restat ad Culicem? hoc autem, quod nunc habemus, splendet utique uno et altero loco, et habet laudes nonnullas; sed et tota illud summa peccat et plurima habet, quæ vel parum subtili judicio vix satis se probare possint. Quæ ne temere pronuntiasse videamur, age de carminis argumento et habitu dispiciamus paulo accuratius.

Inter lusus refertur hoc carmen merito argumenti sui vi et natura. Culex, cum pastorem infixo aculeo e somno excitatum præsenti morte liberasset, quam subrepens ei serpens inflicturus erat, inflicta manu obtritus, sequente nocte pastori per somnum oblatus, de male relata gratia conqueritur, hominemque adeo miseratione movet, ut tumulum culici exstruat. Nec tamen omnino poëta carmen epicum joculare, cujusmodi nostra ætas plura vidit, componere voluisse putandus est. Narratio est serio instituta, nec tamen epica, sed ad pastoritium seu bucolicum carmen propior, et delectare voluisse poëta videri debet, partim rerum narratione et descriptione, partim culicis de injuria sibi facta conquerentis miseratione.

Argumentum, si intentiore animo contempleris, per se satis tenue ac jejunum esse vixque magnum ornatum capere posse videtur. Cumulavit tamen ornamenta quisquis hæc scripsit, et in ornamentis his majorem operæ partem consumsit; quod per se non erat improbandum, si ornamenta sagacitas aliqua ingenii ex ipsa re elicuerat; verum auctor ad locos poëticos communes fere omnia revocavit, quibus ita immoratus est, ut orationis ordinem et seriem penitus interrumpi et mentem a carminis summa abduci necesse esset, quod v. c. factum videas in loco de laudibus vitæ rusticæ, de arboribus ad fontem natis v. 122 sqq., in locis inferis, in Tartaro, in Elysio, in tumulo plantis conserendo. Nimium adeo in parergis hæret poëta; nec pravum hoc studium exemplo non minus pravo Catulli, in Pelei et Theti

dos epithalamio, aut Panegyrici in Messalam Tibulli Elegis subjecti, defendi aut potest aut debet.

Est vero interdum puerilis prorsus in cumulandis et variandis rebus similibus copiæ affectatio; quæ, si vel maxime eum juvenili ætate hæc lusisse dixeris (Scaligerum, qui jam grandiorem natu Maronem scripsisse Culicem contendebat, nemo facile audiet æquo animo,) vix tamen ab co poëta proficisci potuit, qui Georgica et Æneidem scripsit; ut adeo aliquando in eam opinionem pronior essem, quam etiam Franc. Oudinum tuitum esse video (disp. de Culice Virgiliano in Misc. Obss. crit. nov. T. iv, p. 307), qua persuasum mihi esset, nos veterem illum Maronis Culicem omnino non habere. Occurrunt tamen altera ex parte loci carminis præclari poëta bono haud indigni ; video itaque haud paulo probabilius esse alterum: habere quidem nos carminis fundum aliquem Virgilianum, interpolatum tamen et oneratum infinitis aliorum laciniis intextis et interpositis. Ducit etiam eo diversitas illa locorum ac versuum in eodem carmine, et variata per plures diversæ notæ versus eadem sententia. Quod si teneatur, facile et virtutum et vitiorum in hoc carmine causæ explicari totaque cjus ratio constitui potest.

Scilicet, literarum bonarum studiis, jam per rhetoricas scholas et μexéras corruptis, fuit doctorum hominum male sedulorum mos, ut cum Ovidianis, tum Virgilianis, his tamen maxime, quandoquidem intra Virgilianam orationem omne fere poëtices studium eorum temporum se continebat, versibus variandis, ornandis vel amplificandis, ingenium suum experirentur. Multa sunt sub Scholasticorum nomine in Anthologia Latina carmina, quibus, interdum decies vel duodecies, eadem sententia vel idem versus variatur. Alii thema, quod vocabant, seu argumentum fabulæ alicujus ex Virgilio vel aliunde desumtum, versibus modo ex Virgilio consarcinatis in Centonis morem, modo ad Virgilii exemplum formatis, pertractarunt: utriusque generis exempla in Ausonio prostant. Sunt vero in his multa non malæ notæ carmina; sunt singula loca, singuli versus docte et ornate facti.

Comparet v. c. aliquis narrationem de adulterio Martis et Veneris Anthol. Lat. P. 1, ep. 72. Non defuit homini, qui id carmen scripsit, ingenium nec poëtica oratio: defuit judicium ad summam carminis constituendam et ad eliminandam copiam otiosam et inanem. Adde ibid. lib. 1, ep. 89 et al. Lecto itaque Virgilii carmine, ascripserunt in margine codicis sui hi homines ea quæ ipsi tentaverant, ad variandam vel amplificandam sententiam; idque inprimis in minoribus his Virgilii carminibus factum apparet; multo autem maxime in Culice, cujus, si recte judico, plus quam dimidia pars ejusmodi Scholasticorum versibus consarcinata est. Versus hos aut inter lineas aut in margine ascriptos librarii indocti, qui codicem describebant, forte etiam ut pleniorem codicem venditare possent, in ipsum carmen inferserant; atque sic evenit, ut illud interpolatum et, modo versibus satis bonis, modo inscitis et indoctis, aut hiulcis et scabris, fœdatum ad nos perveniret. Quod non animadversum fraudi fuit viris doctis, quos, tam diversæ notæ monetam eodem loco habentes, in multis trepidare necesse fuit. Facile adeo ex his potest intelligi, fundum quidem carminis esse posse Culicem illum Maronianum, sed attextas esse a Scholasticis et Grammaticis lacinias plurimas, quibus priscus carminis nitor plerisque in locis admodum attritus ut sit necesse est.

- Atque hæc ipsa faciunt, ut vix cum delectatione, nec nisi ab eo, qui jam aliquantum in poëtarum lectione versatus sit, legi possit hoc carmen. Male enim cohærent tot panni a diversis hominibus assuti, ct natæ sunt ex eo ipso corruptelæ dictionis et sententiæ plurimæ; ut adeo in his carminibus res aliter procedat, quam in superioribus vo

NOTE

'Patrio sermone, octonis versibus in strophas coeuntibus, redditum est hoc carmen a Spensero, poëta nobili Britanno (Virgil's Gnat), in ejus Opp. Nec sine voluptate illud facile perlegas. Adep mihi vel hoc exemplo patuit, quanto expeditius esset

poëtam carmine vernaculo reddere, quam verba subtiliter interpretari. Nihil enim vetabat sententias integras summatim efferre, ejusve partes in quemcumque placeret sensum deflectere, aut verba corrupta aptis et idoneis permutare.

luminibus, cum in interpretationis subtilitate major studii nostri pars versaretur. Nunc enim nostra opera fere tota ad criticas animadversiones, lectionemque constituendam vel emendandam, transferenda erat. Propositum itaque velim hoc volumen adolescentibus, qui in critico studio exercere ingenia volunt, tanquam campum, in quo lusus hujus ingenui periculum aliquod faciant, aut gustum saltem sibi comparent.

Ceterum, antequam lectionis originem et progressum ad emendationem satis accurate cognoscere liceret, molestia mihi in hoc et sequentibus carminibus enarrandis devorandæ fuere plurimæ eæque maximæ. Nunc satis mihi liquet Culicem statim in editione principe vulgatum, inde in multis aliis editionibus repetitum, vix tamen criticam manum esse expertum ante P. Bembum. Nam in Domitii Calderini, Pomponii Sabini, et Badii Ascensii commentariis præter vulgarem varietatem nihil occurrit, quod ad emendationem poëtæ faciat. Bembus autem præter alterum illum codicem, qui totum Virgilium complectebatur, codicem perantiquum adhibuit, truncum tamen et mutilatum, quippe cui, præter juvenilis ludi libellum et Bucolica ac Georgicorum primi libri partem, nihil supererat (conf. De Virgilii codd. Mss. s. VIII). Liber autem ille juvenilis ludi continebat Culicem, Diras, Copam, Est et Non, Vir bonus, Moretum, Rosas. Hæc ipse Bembus exposuit in Dialogo de Culice et Terentii fabulis, in quo ex codice illo Culicem recensuit. Exiit ille liber primum a. 1530 apud fratres Sabbios Venetiis: cum ex eo codice recensio minorum carminum Virgilii dudum facta esset ab Asulano. Aldus enim, in epistola ad P. Bembum editioni 1514 Naugerii auxilio emendatæ præfixa, Virgilii lusus, quos Bembus correctissimos habeat, tunc se editurum esse promittit, cum ab eo acceperit, quod futurum putabat brevi; verum morte præventus fidem non exsolvit Aldus; perfecit tamen Asulanus, qui 1517 Diversorum poëtarum in Priapum lusus, P. V. M. Catalecta, Copam, Rosas, Culicem, Diras, Moretum, Cirin etc. edidit, emendata a se, ut ait, collatis pluribus exemplaribus. In hac Culicis recensione Bembini

codicis lectio in multis locis recepta est, nec tamen in omnibus, quæ Bembus mox ex codice suo constituisse videri voluit. Repetita illa est in ædibus heredum Aldi et Andreæ soceri 1534, mutatis tamen passím lectionibus, inprimis in Ciri. Ut adeo trina sit Aldina recensio; prima antiquior nec emendata ed. Ald. 1505, altera 1517 et tertia 1534. Quæ passim a me excitatur tanquam melioris lectionis fundus, media est anni 1517. Aldinam non vidi qui ante oculos haberet, præter Ge. Fabricium, quia alia et ipse emendasse aut aliorum emendationem admisisse videtur. Heinsius tractavit tertiam. Sed Bembina castigatio a multis recepta est, inprimis Venetis et Antwerpiensibus. Comparavit mox veterem membranam, seu excerpta P. Pithoei, et aliam Ant. Contii ICti membranam, etiam editiones veteres, Josephus Scaliger, idemque emendationes adjecit plurimas, doctas utique, sed raro ulla ingenii vel dictionis ac numeri facilitate se probantes. P. Pithoeus, qui haud multo post Scaligerum Epigrammata et Poëmatia vetera edidit, hactenus non nihil in Culicem et Cirin contulisse videri debet, quod in eo lectiones occurrunt nonnullæ, quas apud alios non observavi. Scaligeranas emendationes sine delectu recepit omnes Taubmannus, qui Culicem commentario instruxit, sed qui totus ex Scaligeri opibus aliisque eruditis copiis, inprimis Barthii, qui Advers. lib. xx, 13 et 19. XXI, 3 et 9 et 18. 20 et 23 Culicem emaculare voluit, consarcinatus est; qui enim ingenio suo in jocis lusibusque adeo indulgere narratus est, Taubmannus, in re critica et perspiciendo sensu nec ingenio nec judicio suo ipse aliquid tribuisse videtur; adeo totus ex aliorum acumine pendet. Bembina hinc lectio e Scaligerana emendatione passim interpolari cœpit; idque diversorum virorum doctorum opera. Nam et in Heinsianis ac Burmannianis editionibus satis inconstanter multa expressa esse vidi. Cum in priore editione, quoniam per totum Maronem hoc secutus eram, lectionem editionis Burmannianæ majoris, quam in nonnullis ab Heinsiana, etiam a minore Burmanni

« 前へ次へ »