ページの画像
PDF
ePub

Proceras decorat sylvas hirsuta per artus;
Appetit aëreis contingere montibus astra
Ilicis et nigræ species, et læta cupressus;
Umbrosæque manent fagus, hederæque ligantes
Brachia, fraternos plangat ne populus ictus;
Ipsæque excedunt ad summa cacumina lentæ,

140

:

fulcro additus ab alio. pinus edita, h. excelsa (cf. inf. 170), hirsuta per aríus, magnum decus Argoæ navi, h. e. e qua Argo confecta et exornata fuit, decorat sylvas proceras; nisi quod elegantius putem Proceros...hirsuta per artus: hoc et Heinsio video probari. Scaligerum itaque mireris primum legere: Proceras decorans s., tum mutata sententia: Hic...decorat sylvas; hic suberis arbos Appetit a. Male habuit virum optimum hiulca in seqq. oratio, sed ei medela in promtu est interpunctione: Appetit a.-astra Ilicis et nigræ-cupressus. De voc. edita adhuc monendum, falsam ejus acceptionem videri peperisse lectionem ed. Fabric. addita. Ita tamen etiam Heins. conj. et Jo. Schrader. Emendatt. p. 23.-136. hirsutaque taxus Ms. Kæler., sed non consentit vs. sequens.-137. Ac petit em. Heinsius. motibus pro montibus emendat Scaliger; docte quidem, ut sit quod poëtæ Bλwepòv appellant (secundum illud Virgilii Quantum vere novo viridis se subjicit alnus). Sed quis non præferat illud multo lenius et comtius: aëriis frondibus, quod et Heins, conj., vel frontibus vel motibus. Aldina et Fabric. edd. quoque: conjungere.—138. Ilicis species pro periphrasi habendum, pro ilice simpliciter dicta. series tamen conj. Heins.; expectabam vertex. læta cupressus adversatur arboris naturæ et poëtarum usui; nec Barthii defensio Advers. XXI, 9 bona est, ex eo petita, quod apud Aristænetum inter amœnas arbores ea recensetur. Gifanius apud Scaliger. conjecerat Lethæa c., non male; modo non desideraretur copula. An fuit: Ilicis et nigræ, et species Lethaa cupressus (h. cupressi). Verum simpliciore modo vulgatæ lectioni succurrere licet: nec lata cupressus. Venit et hoc Heinsio in mentem. Idem vel, et lenta c. Jo. Schrader. et læva c. conj. Frisemann., nescio quo sensu.-139. Atque umbrosa manet f. Frisem. e Jo. Schrader., nescio quo fructu. manent. Vim vocis h. 1. non satis assequor; an virent? vel patent? ut Jacobs conj. In Voss. erat monent; tum ligantes hedere scripsi pro, ligantis. Sequentia sic interpungo : ... fagus; hederæque ligantes...ictus, Ipsaque...Pinguntque etc. Causas deprehendere in promtu est.140. fraternus Voss. et Petav. p. ne p. artus vett. edd. Sane fulmine percussi Phaetontis artus laceros conquisivere Heliades, donec in populos mutarentur. Sed quomodo hoc facit ad ceteram sententiam? Bembus dedit : ictus; ita referam ad Phaetontem fulmine percussum, ictum. Phaetontis sorores in populos mutatas supra vidimus: cæ fratris mortem lacrymis hu mectatæ æterno luctu prosequuntur. Melius sic me interpretari arbitror, quam Taubm. ne plangat et percutiat ob fratrem fulmine ictum; modo tum legas : fraternos plangit quæ populus ictus; aut, ut copula adsit, plangens et p. pro vulgari: brachia populi, quæ plangit. Sed totum v. 140 inepti versificatoris commentum esse arbitror ex vss. 128. 129 confictum, in quibus jam cadem res exposita fuit. Et series versuum fuit hæc: hederæque ligantes Brachia, succe

NOTE

141. 142 Hederæ fagos amplexæ bene descriptæ sunt. Earum racemi cum acinis, corymbi dicti, aureoli sunt; est ergo de genere hederæ cum fruc

tu croceo intelligendum hoc; sed foliis albis; ergo viridi pallore distinguitur corymborum flavor. Est aliquid simile in loco Ecl. 11, 39 vitis Diffusos

Pinguntque aureolos viridi pallore corymbos.
Quis aderat veteris myrtus non nescia fati.
At volucres patulis residentes dulcia ramis
Carmina per varios edunt resonantia cantus.
His suberat gelidis manans e fontibus unda :
Quæ levibus placidum rivis sonat orta liquorem.
Et, quanquam geminas avium vox obstrepit aures,
Hanc querulæ referunt voces, quis nantia limo
Corpora lympha fovet; sonitus alit aëris Echo;
Argutis et cuncta fremunt ardore cicadis.
At circa passim fessæ cubuere capella,
Excelsisque super dumis: quos leniter afflans

145

150

dunt ad s.-141. excedunt; suspicor fuisse escendunt. Nam excedere ad an dicatur, non memini, sed escendere ad. Nisi, ut copula importuna ejiciatur, malis: Ipsa succedunt. Porro passuque erepunt...lento conj. Heins., quod flexipedes hedera dictæ occurrunt apud poëtas. Plin. XXIV, 10, s. 49 Similem huic (smilaci) aliqui clematida appellaverunt, repentem per arbores.-143. Versus et hic insititius. Jam versus, qui hunc sequuntur, 144...154, Scaliger, ut supra vidimus, retraxit post v. 100.-144. Et Voss.-145. Carmina per varios cantus; ut alias, per sonos varios. Jo. Schrader. conj. per varios campos; per racuos saltus. Saltem bonus poëta sic scribere debebat.-146. superat Voss. Petav. et Scalig. e vet. libro: ipse malit superet.-147. placido liquore melius dici monet Scaliger recte, sed homini, qui hæc scripsit, videtur placuisse: sonare liquorem, ut, sonare carmina, et alia similia. Scaliger quoque sonet substituit. vomit conj. Jo. Schrader, sonet ore ed. Antwerp., forte et aliæ. Certe orta otiosum est, Barth. xx, 23 emendat aucta. In Ms. Voss. acta. Sed totus versus damnandus, non emendandus est. Est enim insititius cum seqq., in quibus eadem repetuntur, quæ jam supra dicta erant v. 104. v. 46 sq.148. Et quanquam. Corruptum hoc. Scaliger Hinc illi gem. Barthius ibid. conj. Et quaqua.-149. Ac querulæ feriunt voces refingit Heins., ut suppleantur aures ex antec. hanc q. reserant fauces Jo. Schrader. Hac var. lect. in vett. edd. Hinc querulas referunt v. bene Scaliger e vet. scheda: item quæ nantia: ut sint Auvala kρnvŵv тékvа, ut is cum Aristophane loquitur, h. ranæ. Ge. 1, 378 Et veterem in limo ranæ cecinere querelam. cf. Taubm. Sed jam Jul. Sabin. de ranis accepit.—151. et culta vetus scriptura apud Scaliger., eaque elegantior. ardore, per æstum. Barth. 1. c. conj. fremunt ardere; quod ipsi remittam. fremunt arbusta Heins., elegantins; idem in mentem venerat Jacobsio ex Ecl. 11, 13. add. Ge. 111, 328, et van Kooten Spicileg. ad Jo. Schraderi Emendatt. pag. 8.-152. fesse. Jo. Schrader. conj. fusa.-153. supra Scalig. Puto fuisse: cubuere capella Excelsis subter dumis. Sic in Pervig. Ven. subter genestis explicant tauri latus. Jo. Schrader. Excelsos subter dumos Emendatt. p. 20. Desidero quidem commodius epitheton dumorum: videntur tamen excelsi dicti, qui in excelsis rupibus crescunt. et amantes ardua dumi etiam in Georg. Omnino dumos amant poëtæ commemorare, ut et dumeta. Et eo

NOTE

hedera vestit pallente corymbos: ubi vid. Not. et II, 50. Mollia luteola pingit raccinia callha.

143 In myrtum mutata fœmina Myrsine v. Serv. ad Æn. 111, 23. Geopon. XI, 0.

Aura susurrantis possit confundere venti.

Pastor, ut ad fontem densa requievit in umbra, Mitem concepit projectus membra soporem,

155

Anxius insidiis nullis : sed lentus in herbis

Securo pressos somno mandaverat artus :
Stratus humi dulcem capiebat corde quietem :
Ni Fors incertos jussisset ducere casus.

160

Nam solitum volvens ad tempus tractibus isdem
Immanis vario maculatus corpore serpens,
Mersus ut in limo magno subsideret æstu,
Obvia vibranti carpens gravis aëra lingua,
Squamosos late torquebat motibus orbes.

165

spectat, quod adjicitur, a ventis eos perflari: hveμóevras. Heins. conj. excisis 1. exesis; et comparat illa: Dum tenera attondent simæ virgulta capella. Barthius XXI, 24 emendabat: Excelsique super dumi. quæ vett. edd. et codd. quos a Bembo profectum est. Barthius non male conj. qua. qua vel quo etiam Heins.-154. possit friget; sed est genus circumlocutionis pro confundit aura dumos. poscit Contianus liber Scalig., qui explicat repara, quasi: poscit sibi, aggreditur. Sic et Ms. Helmst.-155. ad fontes vett. edd. mutavit Bemb. requietus conj. Heins., et mox porrectus Lindenbruch. Scaliger, qui hunc locum transpositione sanare voluit (vid. ad v. 100 et 143), rejectis ad superiora versibus 156. 157 sic interpolavit hæc :

Pastor ut ad fontes densa requietis in umbra
Securo pressos somno mandaverat artus:
Stratus humi dulcem capiebat corde quietem,
Ni fors incertos jussisset dicere casus, etc.

Nihil est ex omnibus, quod placeat. Mihi omnes vss. 157 ad 160 usque Scholastici operam redolent.-158. fessos em. Nodell. Obss. crit. p. 38, atqui non minus illud bene dicitur.-159. 160. Uterque versus laciniæ sunt inepti versificatoris: qui variavit et obscuravit sententiam, quæ iis sublatis bene procedit, modo v. 161 pro Nam restituatur Cum hoc modo: Pastor...mandaverat artus: Cum solitum volvens ad t. t.-161. tractibus hydra Ms. Helmst., et hæc erat Aldina lectio ex interpolatione ducta. Vett. edd. idem, Ms. Kæler. idem, et in marg. al. Idra; sic et Thuan. Ida Petav. Ide Voss. Benibus autem iisdem: hocque revocatum ab Scaligero: non enim tractus esse serpentis (subjiciuntur illi vs. 165); sed loca eadem. volvens autem vel se, vel volvens torquebat. In edd. Fabric. sonitum volvens. Barthius XXI, 23 emendabat s. volvens...varie maculatus, corpora s. Heins. involvens...tractibus undam vel umbras: parum feliciter; idem mox maculatus tergore.—163. subsideret Bembina emendatio, nescio an satis probanda, recepta a Scaligero. Vett. edd. sub sideris astu. Serpens in limo, quem fons in propinquo effusus fecerat, a solis æstu recreare se volebat. conf. Ge. II, 432. magnos subsideret astus jam Heins. emendavit ad Æn. x1, 268, ubi alia exempla quarti casus cumulavit.-164. Obvia vibranti græce dictum puto pro adverbio; obviam, adversum vibrat lingua. Non expediebat se bonus Taubmannus. gravis de gravi anima. Ge. II, 415 graves nidore chelydros. carpens aëra lingua vibranti, exerta, Miror vero placuisse poëtæ carpens, non lambens, quod solenne est. Heins. conj. Obria vibranti decerpens, vel, detergens gramina lingua. Jo. Schrader. carpens gravis ore trilingui.--165. latis ed. vet., nec male; at Aldina: montibus. Solenne esset nexibus.—

Tollebant auræ venientis ad omnia visus.
Jam magis atque magis corpus revolubile volvens
Attollit nitidis pectus fulgoribus, et se
Sublimi cervice rapit: cui crista superne
Edita purpureo lucens maculatur amictu,
Aspectuque micant flammantia lumina torvo.
Metabat late circum loca: cum videt ingens
Adversum recubare ducem gregis. Acrior instat
Lumina diffundens intendere, et obvia torvo

170

166. Tollebant auræ venientis ad omnia visus. Est hæc Bembina et cod. Petav. lectio: quæ sensu idoneo caret; etsi Barthius xx1, 23 aliquem inesse putabat. In ceteris magna varietas. Vett. edd. Tollebant auræ juventis 1. inventis ad omnia nixus 1. nissua; Domit. Calder. et edd. Ascens. vehementis ad omnia misus. Hinc in Aldina vir doctus castigavit: Pallebant auræ liventis ad omnia visus. Corrigit ad omina Scaliger: sic saltem tolerabilis sensus exit : palluisse auras ad omina visus liventis, h. oculorum obtutu e longinquo propius admoto. Etsi vel sic auræ visus fuissent opportuniores; et bene procudi posset versus sic: Omnia pallebant visus liventis ad auras. Scaliger etiam conjiciebat: Squallebant auræ vehementis ad omina visus. Pallebant herba Heins., vel Squalebant auræ vitiantis ad omnia visum vel virus. Ovidius: quique halitus exit Ore niger Stygio vitiatas conficit auras. Enimvero ludimus operam ; totus enim versus ex ingenio inepti hominis irrepsit.-167. corpus resolubile malit Heins.-168. Ordo elegantior ex Aldina et a Bembo est. Edd. vett. pectus nitidis.-168. 169. ct se sublimi cervice caput. Ita edd. vett., quod Ascens. interpretatur: et se attollit caput. At Aldina et hinc edd. Fabric. emendarant: et fert S. c. caput. Quod nunc habemus, et se S. c. rapit ex Bembino codice fluxit: sic et Petav. Jo. Schrader. em. exit S. c. caput. Frisemann. effert.-170. Addita malebat et hic Heins., etsi non video, quid in crista edita, alta, jure reprehendas. Supr. 135 edita pinus. In reliqua versus parte varia tentabat Jo. Schrader., sed maculatur ausus est poëta dicere pro distinguitur, variatur, purpureo amictu, pro externa specie et colore.-171. micat flammarum lumine torvo Petav. et Voss.; in hoc quoque flammatum.-172. Metabat late circum loca: de hydri capite quaquaversus se movente et circumferente, tanquam si loca circa se recognosceret et signaret. Metari ergo (de quo v. Taubm.) etiam Metare olim fuit. Et sane Horatio Metatæ porticus dictæ. Alioquin evitari poterat insolens forma...micant flammantiu lumina Metantis late circum loca. Ge. 11, 273 sin pingues agros mctabere campi. Et sic sæpe metari in poëtis. Pro sese, quod vulgo legebatur, Ms. Voss. late, bene. Mox tum vett. edd. Sed in fine ingens nullum habet sensum: an fuit anguis? ut revocetur in animum subjectum. Et sic nunc diserte scriptum video in var. lect. Ms. Kæler. et Helmst. Sentio tamen, quam molle et flaccum hoc sit. Præstat dicere, esse positum pro simplici ille.-174. 175. 176. Etiam hos tres

NOTE

166 sqq. Iterum ingenii intemperantis exspatiatio in tortibus et gyris hydri; aut potius hominum scholasticorum lusus. Tandem v. 172 videt pastorem ad fontem recubantem. Ab

aditu fontis ita se exclusum sentiens exasperatur serpens et adoritur. Tum v. 180 culicis morsu somno excitatus

pastor, trunco arrepto serpentem necat. 185...200,

Sæpius arripiens infringere, quod sua quisquam
Ad vada venisset: naturæ comparat arma;
Ardet mente, furit stridoribus, intonat ore;
Flexibus eversis torquetur corporis orbes;
Manant sanguineæ per tractus undique gutta ;
Spiritus et rumpit fauces. Cui cuncta paranti
Parvulus hunc prior humoris conterret alumnus,
Et mortem vitare monet per acumina. Namque,
Qua diducta genas pandebant lumina gemmis,
Hac senioris erat naturæ pupula telo

175

180

versus pessime cusos ex margine irrepsisse suspicor. instat intendere diffundens (pro simplici intendit) lumina, et, sæpius arripiens obvia torro (quæ ipsi obvia, ante eum torvum serpentem posita, erant) infringere (ut infringeret, propterea quod etc.), comparat arma nature. Non tanti est loens, nt conjecturis in eo indulgeas. Forte tamen fuit: Acrior instat, Lumina diffundens intenta, ore obria torro Sæpius arripiens i.-mature comparat arma. Et sane Voss. matura; unde Jo. Schrader. matura et c. In Aldina et hinc in edd. Fabric. Lumina d. intentus, et o. t. excusum video. instat intendere defendit Heins. et accipit: intendere cursum, properare, et remittit ad Ge. 1, 51. Inf. 320 instat depellere. Cæs. B. G. 111 fuga salutem petere intenderunt Mss., vulgo contenderunt. Propert. 1, 20 Oscula suspensis instabant carpere pennis. Idem pro obcia conj. sibila. Forte hoc voluit substituere paulo ante pro lumina. Jo. Schrader. conj. contendens diffundere. Tum v. 175 infrendere vett. edd. expulsum ab Asulano et a Bembo, at defensum a Scaligero, Barthio et Taubmanno: est antiquior vox eodem sensu. Scaliger etiam emendabat: arrepens. Ascensius abripiens legerat ; nam sic interpretatur: lumina intendere (cœpit) et abripiens sæpius obvia torvo aspectu infrendere.-177. Etiam hic cum tribus seqq. verss. inter insititios referendus. Prior quidem 177 tam inficetus est, ut etiam Barthio Advers. XXI, 18 suspectus fuerit. Jo. Schrader. tamen tentat: Stridet vel Frendet dente et insonat.-178. Flexibus eversis ex Aldina et a Bembo est; nec capio satis. Debebat inversis aut aliud quid legi. Vett. edd. Flexibus et versis, h. seu circumactis seu variatis; hoc tenebimus. et versi em. Jo. Schrader, orbis pro orbes accipere præstat, ut magis poëtica sit oratio: serpens torquetur (karà) c. orbes fl. v. Heins. conj. Flexibus et spissis torquetur corpora (saltem deb. corpus) in orbes. Mox 179 per tractus, ut Ge. u, 154.-180. Spiritus et rumpit fauces revocavi e vett., h. anhelitus. Nam Bemb. Spiritibus rumpit fauces. Heins. em. Spiritus erumpit f. Quo cuncta parante legendum monet et illustrat Scaliger. Sic jam edd. Ascens. Quo c. paranti. Hic vero in gravissimo narrationis momento nimis brevis, tenuis et exilis est poëta. De Culice advolante et pastori consulente locus ornandus erat vel maxime. Sensit forte et Heins., cui versus unus et alter abesse videbatur. Saltem comtius foret : Quo cuncta parante Parvulus humoris pastorem exterret alumnus.—181. Ed. ant. vitiose : propior humeros, vel prior humeros. Omnino seqq. valde turbata in vett. edd. humoris alumnus est culex. conterret vix satis commodum h. 1. vocabulum.-182. Bembina est lectio; acumina, pro punctione, ictu aculei. Vetus lectio erat: per culmina namque, Qua. Præfert hanc Scaliger, ut sint кpóтapoi, tempora, et secundum eum Barth. Advers XXI, 18. Ascensius sic reddebat: qua parte oculi aperti per summitates aperiebant sinus oculorum pupillis in morem gemmarum relucentibus. Heins. jungenda monet: per acumina namque, ut in vett. edd. erat. Recte, sed quid tum de reliquis? per culmina f. per spicula.—183. 184. Bembina lectio, quam

« 前へ次へ »