ページの画像
PDF
ePub

Et Tityos, Latona, tuæ memor anxius iræ,
Implacabilis ira nimis, jacet alitis esca.
Terreor ah tantis insistere, terreor, umbris,
Ad Stygias revocatus aquas. Vix ultimus amni
Restat, nectareas Divum qui prodidit escas.
Gutturis arenti revolutus in omnia sensu.
Quid, saxum procul adverso qui monte revolvit,
Contemsisse dolor quem numina vincit acerbus,
Otia quærentem frustra? Vos ite puellæ,

240

280. Jam Jo. Schrader. e cod. Voss. protulit in Emendatt. pag. 19, id quod posui: C. cum sint quondam rescindere. Non igitur recte positum est a Frisemanno, inscendere legi in Voss. et Petav.-236. tuas...iras vett. edd. cum Ald., quasi sit: memor iras.-237. Implacabilis ira nimis! per parenthesin cum exclamatione dictum (De Tityo conf. ibid. 595). Lectio est Bembina, et proba. Vett. edd. (non una, quod Scalig. putabat) sic efferunt: I. ira jacet vivus alitis esca. Emendatum in Ascenss. edd. vivi alitis, in edd. Fabric. viva a. e. At Scaliger inde refingebat: Implacabilibus Divis jacet a. e. Heins. Jure impucati fibris jacet alitis esca. Virgil. Nec fibris requies datur ulla renatis. -238. Terreor ah tantis legendum; et edd. Fabric. bene exhibent. Vulgg. a tantis. Sed pessimi poëtæ versus sunt.-239. 240. Sensum velim et bie subjecissent viri docti, qui, quantum intelligo, nullus est. At Stygiis r. aquis Voss. et Petav. Vett. edd. ad superiora trahunt interpunctione: quasi retrahatur ad Stygem Culex, Vix ultimus amni, vix proximus factus, Cocyto vel Phlegethonti, qui Tartarum ambit: h. cum vix ad amnem accessisset. Forte leg. Vix ultimus amnis Restat (scil. ei) nectareas d. qui p. Tantalo eluso fugiens a labiis amnis vix in imo fundo alvei supererat. ultimus, infima pars. amne Voss., unde Heins. em. Extat eleganter, quatenus Tantalus in flumine stat, vix summa sui parte eminens. Pergit autem describere phantasma Tartari, quem tamen non adiit.-241. Aut fœde corruptus est versus, aut, quod mihi probabile fit, margini fuit ascriptus. Certe sive amnem, sive Tantalum intelligas, nulla exit sententia commoda : Tantalus revolutus in omnia, in omnes partes convertens se, ut aquam captet, sensu arenti gutturis, præ siti. in obvia conj. Jo. Schrader. Audacius refin gam: Gutture ab arenti revolutis fluminis undis.-242. de monte Voss, cui monte volutum Heins.-243. Quem vincit dolor contemsisse Numina, satis jejune. dolor ex eo, quod Deos contemsit Ixion. vincit dolor, occupat, tenet. Poterat commodius verbum poni: etsi per se non est insolens, dolorem vincere, superare animum. n. v. acerba Ms. Kæler. acerbas Voss. et Petav. Ex Heins. notatum: Contemsisse labor quem numina sancit acerbi: puto voluit, acerbus.-244. Hæc et seqq. misere fœdata sunt. Primo vett. edd. omnes ante Bemb. pro Vos ite, sub lite vel sublite. Codd. fiblite. Voss. ceu vite, puella; tum quærentes f., ut ad Danaidas referatur, Ascens. Pomp. Sab. Ms. Helmst. et idem e vett. edd. malebat Scaliger: Otia quærentes frustra sub lite puellæ, Ite, q., nam certatim dolia implent; dure profecto. Heins. NOTE

238. 239 Hæc conjungenda sunt cum v. 257. 258 auferor ultra In diversa magis. Errabat umbra Culicis per loca infera avia et ad limen Tar

tari pervenerat. Ibi vero territa monstris eorumque suppliciis refugit et tandem defertur in alteram partem, ad Elysios campos.

Ite, quibus tædas accendit tristis Erinnys:
Sicut Hymen præfata dedit connubia mortis :
Atque alias alio densat super agmine turmas;
Impietate fera vecordem Colchida matrem
Anxia solicitis meditantem vulnera natis;
Jam Pandionias miseranda prole puellas,
Quarum vox Ityn, et Ityn, quod Bistonius Rex,
Orbus epops mæret volucres evectus in auras.
At discordantes Cadmeo sanguine fratres
Jam truculenta ferunt infestaque vulnera corpus

245

250

O. quærentem frustra sibi. Ite, p. cum hiatu. Nec felicius in hoc loco sanando versata est Barthii opera lib. xx1, 20, quem adeat, cui placet; piget enim transcribere ea, unde nullus ad nos fructus redit. Retineo Bembinam lectionem Otia quærentem frustra, ut adhuc ad Ixionem referatur. Verum appellationem Vos ite prorsus alienam a loco esse video. Narrat enim Culex quæ viderit. Forte: Otia quærentem frustra sibi? quidve puellas? vel frustra? Belive puellas? (scil. quid memorem? ex v. 242.)-245. Ite; accipiendum erit: discedite à me! ut aversetur Culex aspectum. Sic fere Ascensius; satis frigide. Ire ed. Ven. 1486. F. Dira; quod mox per tristis interpretatum cum esset, glossa in textum venit. Forte fuit: Dira quibus tædas accendit pronuba Erinnys, subjecit tum alius versificator: Sicut Hymen : expletus versus mox ab alia manu.-246. Scaliger: Si cui, legit: sed quæ sententia commodior sic exeat, non video. Vett. edd. Sic Hymen. Heins. Quis et Hymen. Jo. Schrader. Sævus H. post futa 1. per facta. Forte præsaga: est enim versificatoris lacinia ex interpretatione superioris versns nata: accipienda ea iterum de Erinny: prasaga dedit connubia mortis (scil. obtruncatis in thalamo sponsis), Atque alias alio densat super agmine turmas (scil. sponsorum numero L); cumque his Impietate fera v. C. matrem.— 247. densat Bembo debetur. densas vett. edd., etiam Aldina cum codd. densent Scaliger, qui retraxit versum post v. 232 Quem c. tr. Heins. conj. Statque alias alio densens.-248. Impietate fera cum cernam Colchida matrem vett. edd. ante Bemb., quasi jungantur: Ite...cum cernam, scil. tanquam majus scelus. Sed malo recordem Colchida matrem...natis? scil. an narrem ? ex v. 242.-249. Anxia vulnera vix placent; saltem: Impia v.–250. Jam P., sc. an memorem? ex v. 242, nisi An P. scribendum. miserandas vett. edd. ante Bemb. cum codd. Heins. f. miseranda forte.-251. Quarum vox querula est, superat quod vett. edd. ante Bemb. Cum tamen in Bembina lectione metrom et sententia peccet, refinxit Scaliger: Quarum vox querula est. Superas quoque B. R. Codd. Petav. et Voss. vox sit in edityn. Heinsius apud Burmann. ad Anthol. Lat. p. 496 T. 1 versum sic constituebat: Quarum cox cit Ityn, et Ityn quoque B. R., satis dure. Puto ex vetere et Bembina lectione comparata veram reperiri posse: Quarum vox Ityn ingeminat, quo Bistonius Rex Orbus epops maret, v. e. in a. Ad ingeminut ascripserat aliquis: Ityn et Ityn. Mox quo orbus jungo, quo Ity orbus Tereus. Q. vox iteratur Itym quo Ms. Kæler. Q. vox sit in itim Ms. Helmst. Jo. Schrader. tentat: Q. vox iterabat Ityn; vel, iteratur Itys.253. Cadmeo semine e Ms. Petav. præstat legere cam Burmanno ad Anthol. Lat. T. 1, p. 165. Exhibebat idem cod. Helmst. Heins. conj. Cadmeo e sanguine. -254. vulnera Bembus intulit. At lumina vett. edd. cum ipsa Aldina, etiam membrana Contii apud Scalig., quod unice verum; non jam pugnabant invi

Alter in alterius: jamque aversatus uterque,
Impia germani manat quod sanguine dextra.
Eheu! mutandus nunquam labor. Auferor ultra
In diversa magis: distantia limina cerno:
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
Obvia Persephone comites Heroidas urget
Adversas perferre faces. Alcestis ab omni
Inviolata vacat cura, quod sæva mariti
Ipsa suis fatis Admeti fata morata est.

255

260

cem, sed infestis oculis se invicem intuebantur; aversantes jam mutuam cædem peractam. Opinatur tamen legendum Heins. ferunt infesti vulnera...sibi jam, vel, jamque et, gratatus uterque. Apud Statium Theb. x1, 550 et sqq. sunt quæ ad h. 1. commendes. infectaque lumina Petav.-255. aversatus haud dubie recte Bembus ediderat, ut mirer adversatus iterum relictum esse; nisi melius, aversatur, quod in Voss. est; quodque Oudendorp. ad Jul. Obs. c. 118 e Mss. affert; at in Petav. aversatus.-257. Heu! heu! vett. edd., quod ex virorum doctorum opinione præstat; tum distinguo post labor. Auferor ultra In d. magis. Nam superiora illa adhus ad Eteorlem et Polynicem refero. Ærumna eorum æterna! Miro ausu versus hos tres 257. 258. 259 rejicit Scaliger infra post v. 382. 383, ubi vide Var. Lect.-258. numina distantia velim explicet mihi aliquis. Edd. vett. lumina, quod de Elysiorum cœlo puro ac sereno accipi potest; sed limina præstant. Margo ed. Ven. ap. Scotum et ed. Fabric. flumina, quod etiam melius. distantia limine certo refinxit Scaliger. nomina Petav.; forte jungenda: In diversa: magis distantia; cf. sup. 231.259. Primum Elysiam undam nondum legi. Tum tranandus quod monstrum orationis est! Elysium legebat Barth. xxI, 20. Divinabat Jo. Schrader. Eridanus tranandus (ex Æn. v1). Obelo transfigendus et hic versus ex margine illatus, et ex v. 214 confictus.-260. Persephone. Restituit Bembus. Edd. vett. Tisiphone, cui in locis Elysiis nullus locus.--261. Adversum edd. vett., nonnullæ etiam præferre: ut et Heins. corrigit; modo sensum prodidisset. Idem conj. perferre vices. Jo. Schrader. acies. Obscura est sententia; videtur perferre faces adversas dictum de amoribus infaustis (nam curæ miserus non ipsa in morte relinquunt), ut nunc Lugentes campos describat. vid. Æn. vi, 440 sqq. Reliqua tamen de Elysiis campis agunt.-263. Ipsa suis fatis A. fata m. Est lectio Bemb. Nec facile quisquam subodoretur vitium, nisi vett. edd. et codd. inspexerit, in quibus: Hic alcedonias, Ascens. Hic Calcedonias Admeti cura morata est. Ascensius quidem post Domitium Megarenses interpretatur, quorum Chalcedon colonia fuit, et ad Scyllam Nisi refert: quod fieri non potest. In Calcedoniis Fabric. edidit ex Aldina, quod et Ms. Kæler. legebat cum Ms. Helmst. Petav. Voss.; iidem cura. Alcyonen, pietatis in maritum, Ceycem, exemplum, facile quis in animum revocet: idque fecit Scaliger, qui, postquam in Chalcedoniis mulieribus argutatus erat, sine dubio legendum ait: Isthic Alcyonas Admeti cura morata est; ut Alcyonas plurali numero pro ceteris dixerit, quæ similiter ex luctu de morte maritorum perierunt. Ipse exponit: stupuerunt Alcyones (saltem Alcyone) exemplum simile Alcestidis in maritum; sed est durissimæ venæ versus per se; tum cum ceteris parum cohæret; Bembina vero lectione ad sensum explendum carere plane nequimus. Suspicor itaque ascriptum fuisse a viro docto in margine

NOTE

257 Nunc Umbra ad Elysios campos tendens campos Lugentium prospicit.

Ecce, Ithaci conjux semper decus Icariotis
Fœmineum incorrupta decus; manet et procul illa
Turba ferox juvenum telis confixa procorum.
Quin misera Eurydice tanto moerore recessit,
Poenaque respectus et nunc manet, Orpheus, in te.
Audax ille quidem, qui mitem Cerberon unquam
Credidit, aut ulli Ditis placabile numen;

Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis,
Nec mosta obtentu diro et ferrugine regna,
Defossasque domos, ac Tartara nocte cruenta
Obsita, nec faciles Ditis sine judice sedes,

265

270

exemplaris aliud exemplum Ceycis et Alcyones; quod alius librarius intexuit verbis poëtæ, quibus accommodarunt emblema alii.-264. Icariotis recte Bemb.; est enim Penelope Icarii f. Vett, edd, una charontis. Domitius legerat Icariontis. Non redolet versus doctum adeo poëtam; manifestum tamen fit, semper decus esse aut corruptum aut admodum jejunum, multo magis, cum iteretur versu sequ. Nisi latet epitheton, v. c. Ecce Ithaci conjux Laër tiada Icariotis. Interpolatum erat in Ms. Helmst. semper decus enitet oris.-265. Fœmineum concepta d. vett. edd. ante Bembum, etiam Aldina, cum codd., quod Scaliger verum esse ait, esse enim archaismum: concepta decus, nec tamen addit, quo sensu. illa ubique video post procul; ut mirer illam viros doctos maluisse. Interpunctionem mutavi, quæ erat: decus manet, et pr. Versus autem hic et sequens non ad Cupidinis tela, quo male referunt Interpp., sed ad cædem respiciunt procorum ab Ulysse factam.-267. Totus hic de Orpheo, qui sequitur, locus novum facit episodium; quod a primo carminis auctore profectum esse vix potest. Vides ubique cumulata tentamina versificatoris refingendi et variandi studio occupati. Quin h. 1. transitum orationis facere debet. Forte fuit En m., At m. Voss. Quid m., ut 242. tanto m. non satis intelligo, quid sibi velit. f. tacito mærore. Jacobs conj. infando m., voce Virgiliana. Porro Barth. xXXI, 20 conjiciebat recesti pro recessisti.-268. Versum, ut nunc est, vix expedias, etiamsi Orpheus pro Orpheu accipias. Orpheos alii, ut secundus casus sit. An poëta significare voluit: Eurydicen esse in Elysio, Orpheum vero sejunctum ab ea puniri, quod eam respexit. Scaliger emendavit: Pœnaque respectus et nunc in te manet, Orpheu. Heins. ingeniose: Poneque respectans et nunc manet Orphea serum, et ablegat ad Voss. Anal. 11, 9. Nec tamen ipsa respectahat, verum Orpheus.-270. illi edd. vett., et 271 furens vitiose, etiam Aldina cum codd.; iidem haud illi, et unda.-272. obtentu Ditis f. codd. et vett. edd., quod Ascens. red lit: in possessione Ditis. obtentu diro et f. a Bembo est; ut sit obtentus caligo, quæ obtenditur. Scaliger antiquam scripturam ita refiugit: obtenta Ditis ferrugine: · Ditis tenebris obtentis. Aldina exhibet: Nec mosta obtentum Ditis ferrugine regnum; ex emendatione, ut judicare licet, viri docti non, inscita. obtuitu corr. Heins.-273. Scaliger in membr. Contiana reperiebat: Nefossas (ut in Helmst. Ms. Nec fessasq., in Voss. Nec f. erat), et recordabatur antiquæ vocis apud Festum: Cnefosum pro obscuro: ex Kvépas. Ita vero prima vix producta esset. Defossa domus haud dubie eleganter pro locis subterraneis. Sic Defossos specus Ge. 11, 376 vidimus. Depressasque conj. Jacobs, h. domos profundas, qua voce delectantur poëtæ. Porro ad T. vitium ed. Taubm., nil amplius. Turtura nocte obsita: "bene; sed nocte cruenta? an simpl. pro horrenda? Sic et Jul. Sab. accipit, ut sit, sæva. Nisi aliud olim fuit epitheton: nocte tremenda, nocte silenti.—274. nec faciles: ad quas non facilis aditus, quæ Delph. et Var. Clas. Virg. 4 X

Alter in alterius: jamque aversatus uterque,
Impia germani manat quod sanguine dextra.
Eheu! mutandus nunquam labor. Auferor ultra
In diversa magis: distantia limina cerno:
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
Obvia Persephone comites Heroidas urget
Adversas perferre faces. Alcestis ab omni
Inviolata vacat cura, quod sæva mariti
Ipsa suis fatis Admeti fata morata est.

255

260

cem, sed infestis oculis se invicem intuebantur; aversantes jam mutuam cædem peractam. Opinatur tamen legendum Heins. ferunt infesti vulnera...sibi jam, vel, jamque et, gratatus uterque. Apud Statium Theb. x1, 550 et sqq. sunt quæ ad h. 1. commendes. infectaque lumina Petav.-255. aversatus haud dubie recte Bembus ediderat, ut mirer adversatus iterum relictum esse; nisi melius, aversatur, quod in Voss. est; quodque Oudendorp. ad Jul. Obs. c. 118 e Mss. affert; at in Petav. aversatus.-257. Heu! heu! vett. edd., quod ex virorum doctorum opinione præstat; tum distinguo post labor. Auferor ultra In d. magis. Nam superiora illa adhus ad Eteoclem et Polynicem refero. Ærumna eorum æterna! Miro ausu versus hos tres 257. 258. 259 rejicit Scaliger infra post v. 382. 383, ubi vide Var. Lect.-258. numina distantia velim explicet mihi aliquis. Edd. vett. lumina, quod de Elysiorum cœlo puro ac sereno accipi potest; sed limina præstant. Margo ed. Ven. ap. Scotum et ed. Fabric. flumina, quod etiam melius. distantia limine certo refinxit Scaliger. nomina Petav.; forte jungenda: In diversa: magis distantia; cf. sup. 231.259. Primum Elysiam undam nondum legi. Tum tranandus quod monstrum orationis est! Elysium legebat Barth. xxI, 20. Divinabat Jo. Schrader. Eridanus tranandus (ex Æn. v1). Obelo transfigendus et hic versus ex margine illatus, et ex v. 214 confictus.-260. Persephone. Restituit Bembus. Edd. vett. Tisiphone, cui in locis Elysiis nullus locus.-261. Adversum edd. vett., nonnullæ etiam præferre: ut et Heins. corrigit; modo sensum prodidisset. Idem conj. perferre vices. Jo. Schrader. acies. Obscura est sententia; videtur perferre faces adversas dictum de amoribus infaustis (nam curæ miserus non ipsa in morte relinquunt), ut nunc Lugentes campos describat. vid. Æn. vi, 440 sqq. Reliqua tamen de Elysiis campis agunt.-263. Ipsa suis fatis A. fata m. Est lectio Bemb. Nec facile quisquam subodoretur vitium, nisi vett. edd. et codd. inspexerit, in quibus: Hic alcedonias, Ascens. Hic Calcedonias Admeti cura morata est. Ascensins quidem post Domitium Megarenses interpretatur, quorum Chalcedon colonia fuit, et ad Scyllam Nisi refert: quod fieri non potest. In Calcedoniis Fabric, edidit ex Aldina, quod et Ms. Kæler, legebat cum Ms. Helmst. Petav. Voss.; iidem cura. Alcyonen, pietatis in maritum, Ceycem, exemplum, facile quis in animum revocet: idque fecit Scaliger, qui, postquam in Chalcedoniis mulieribus argutatus erat, sine dubio legendum ait: Isthic Alcyonas Admeti cura morata est; ut Alcyonas plurali numero pro ceteris dixerit, quæ similiter ex luctu de morte maritorum perierunt. Ipse exponit: stupuerunt Alcyones (saltem Alcyona) exemplum simile Alcestidis in maritum; sed est durissimæ venæ versus per se; tum cum ceteris parum cohæret; Bembina vero lectione ad sensum explendum carere plane nequimus. Suspicor itaque ascriptum fuisse a viro docto in margine

NOTE

257 Nunc Umbra ad Elysios campos tendens campos Lugentium prospicit.

« 前へ次へ »