ページの画像
PDF
ePub

Ecce, Ithaci conjux semper decus Icariotis
Fœmineum incorrupta decus; manet et procul illa
Turba ferox juvenum telis confixa procorum.
Quin misera Eurydice tanto moerore recessit,
Poenaque respectus et nunc manet, Orpheus, in te.
Audax ille quidem, qui mitem Cerberon unquam
Credidit, aut ulli Ditis placabile numen;

Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis,
Nec mosta obtentu diro et ferrugine regna,
Defossasque domos, ac Tartara nocte cruenta
Obsita, nec faciles Ditis sine judice sedes,

265

270

exemplaris aliud exemplum Ceycis et Alcyones; quod alius librarius intexuit verbis poëtæ, quibus accommodarunt emblema alii.-264. Icariotis recte Bemb.; est enim Penelope Icarii f. Vett. edd. una charontis. Domitius legerat Icariontis. Non redolet versus doctum adeo poëtam; manifestum tamen fit, semper decus esse aut corruptum aut admodum jejunum, multo magis, cum iteretur versu sequ. Nisi latet epitheton, v. c. Ecce Ithaci conjux Laërtiade Icariotis. Interpolatum erat in Ms. Helmst. semper decus enitet oris.-265. Fœmineum concepta d. vett. edd. ante Bembum, etiam Aldina, cum codd., quod Scaliger verum esse ait, esse enim archaismum: conceptu decus, nec tamen addit, quo sensu. illa ubique video post procul; ut mirer illam viros doctos maluisse, Interpunctionem mutavi, quæ erat: decus manet, et pr. Versus autem hic et sequens non ad Cupidinis tela, quo male referunt Interpp., sed ad cædem respiciunt procorum ab Ulysse factam.-267. Totus hic de Orpheo, qui sequitur, locus novum facit episodium; quod a primo carminis auctore profectum esse vix potest. Vides ubique cumulata tentamina versificatoris refingendi et variandi studio occupati. Quin h. 1. transitum orationis facere debet. Forte fuit En m., At m. Voss. Quid m., ut 242. tanto m. non satis intelligo, quid sibi velit. f. tacito mærore. Jacobs conj. infundo m., voce Virgiliana. Porro Barth. xx1, 20 conjiciebat recesti pro recessisti.-268. Versum, ut nunc est, vix expedias, etiamsi Orpheus pro Orpheu accipias. Orpheos alii, ut secundus casus sit. An poëta significare voluit: Eurydicen esse in Elysio, Orpheum vero sejunctum ab ea puniri, quod eam respexit. Scaliger emendavit: Panaque respectus et nunc in te manet, Orpheu. Heins. ingeniose: Poneque respectans et nunc manet Orphea serum, et ablegat ad Voss. Anal. 11, 9. Nec tamen ipsa respectabat, verum Orpheus.-270. illi edd. vett., et 271 furens vitiose, etiam Aldina cum codd.; iidem haud illi, et unda.-272. obtentu Ditis f. codd. et vett. edd., quod Ascens. reddit: in possessione Ditis. obtentu diro et f. a Bembo est; ut sit obtentus caligo, quæ obtenditur. Scaliger antiquam scripturam ita refingit: obtenta Ditis ferrugine: · Ditis tenebris obtentis. Aldina exhibet: Nec mæsta obtentum Ditis ferrugine regnum; ex emendatione, ut judicare licet, viri docti non, inscita. obtuitu corr. Heins. 273. Scaliger in membr. Contiana reperiebat: Nefossas (ut in Helmst. Ms. Nec fessasq., in Voss. Nec f. erat), et recordabatur antiquæ vocis apud Festum: Cnefosum pro obscuro: ex vépas. Ita vero prima vix producta esset. Defossa domus haud dubie eleganter pro locis subterraneis. Sic Defossos specus Ge. 11, 376 vidimus. Depressusque conj. Jacobs, h. domos profundas, qua voce delectantur poëtæ. Porro ad T. vitium ed. Taubm., nil amplius. Tartara nocte obsita: "bene; sed nocte cruenta? an simpl. pro horrenda? Sic et Jul. Sab. accipit, ut sit, sæva. Nisi aliud olim fuit epitheton: nocte tremenda, nocte silenti.—274. nec faciles: ad quas non facilis aditus, quæ Delph. et Var. Clas. Virg.

4 X

Judice, qui vitæ post mortem vindicat acta.
Sed fortuna valens audacem fecerat Orphea.
Jam rapidi steterant amnes, et turba ferarum
Blanda voce sequax regionem insederat Orphei;
Jamque imam viridi radicem moverat alte

Quercus humo, steterantque amnes, sylvæque sonoræ
Sponte sua cantus rapiebant cortice amara.
Labentes bijuges etiam per sidera Luna

Pressit equos; et tu currentes, menstrua virgo,

275

280

non admittunt aliquem, nisi judicium subierit. Æn. vi, 431 Nec vero ha sine sorte data, sine judice, sedes. Scaliger maluit tamen: nec faciles Dictao judice sedes, h. Minoë, docte: scit judicis urna Dictai Statius vIII, 102.-275. indicat vett. edd. judicat vet. cod. Scaligeri, et sic edd. Verum e Bembi codice vindicat eodem sensu doctius positum, respectu suppliciorum simul habito infligendorum ex sententia lata.-276. Sed f. favens em. Heins. Edd. Ald. et hine Ge. Fabric. cum Ms. Koler. et Helmst. et Petav. ac Voss. audacem fecerat, ante Jam r.-278. insiderat Petav. et Voss. Reliqua versus verba non satis docta sunt: regionem multo minus expectabas.-279. unam vett. edd. pro imam, ut sæpe alias. viridis Ms. Kæler. Jam vox una viri euridicen morerat Ms. Helmst.-280. que a Bembo illatum post steterant in vett. edd., etiam Aldina, non male abest. Sed omnino interpolatio in h. 1. grassata est. steterant amnes jam præcesserat v. 277. Heins. conj. sequiturque comes; tum sonoros mavult.-281. c. avara Petav. et Voss. Heins. f. vertice prono.—282. Albentes tentat Jo. Schrader. Sed versificator dixit labi per sidera. Lunc

NOTE

276 Fortuna audacem fecerat Orphea, scil. quod tantam cantus sui vim in aliis rebus alio tempore jam sæpe antea expertus fuerat, quæ mox enumerantur: hoc tanquam successu elatus ille audebat nunc adire infera loca. Fortuna valens: simpl. ornans epitheton; plerumque alias fortuna potens. 277. 278. regionem, locum, quo Orpheus canens cithara consederat, turba ferarum, sequax blanda voce, propter blandam vocem Orphei, jam alias sæpe suavi cantu allecta, insederat. 279. 280. Hic peccavit poëta, quisquis ille fait (nam totum episodium de Orpheo ab alio, sed docto, homine profectum videtur), cum Ovidio et aliis, quod vim cantus Orphici in arbores nimis dilute descripsit. Recte vetus poësis arbores carmine motas et deli

nitas dicere potuit. Sed ineptum erat, huic phantasmati immorari et motus adeo rationem describere velle. Quercus radicitus evulsa ad vatem accedere debuit secundam poëtam nostrum. Mox redit ad easdem v. 280. 281 sylvæ sonoræ (ornat h. 1. epitheton proprium arborum vento strepentium) rapiebant cantus, avide audiebant, arripiebant, idque ornavit adjecto: cortice; ut alias auribus rapimus cantum: sonus autem per corticem penetrabat. 282. Etiam Luna repressit bigas per cœlum invectas: cursum inhibuit. Bige nunc equorum sunt, alias taurorum. Parum suaviter mox eandem alloquitur: et tu, menstrua virgo, propter vices Lunææ menstruas, ut audires lyram, tenuisti currentes equos, nocte relicta,

Auditura lyram tenuisti nocte relicta.

Hæc eadem potuit Ditis te vincere conjux,
Eurydicenque ultro ducendam reddere. Non fas,
Non erat in vitam Divæ exorabile numen.
Illa quidem, nimium Manes experta severos,
Præceptum signabat iter; nec retulit intus
Lumina, nec Divæ corrupit munera lingua.
Sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu,
Oscula cara petens rupisti jussa Deorum.
Dignus amor venia, parvum si Tartara nossent
Peccatum ignovisse. Sed et vos sede piorum,

285

290

Voss. et Petav.-281. nocte relecta conj. Markland. ad Statium p. 283.-286. 287. Non fus, Non erat in vitam Divæ exorabile Numen Bembina lectio: in qua non constat verborum sententia. Vetus lectio erat: Non erat in vitam Diva, vel Dive, et in Aldina diræ, exorabile mortis: quod et Petav. habet. Arripuit Scaliger dira e. mortis, nec expedito tamen satis sensu. Puto fraudem latere in in vitam. Lego: Hæc eadem Eurydicenque ultro ducendam reddere (non fas, Non erat, invitam), Divæ exorabile numen! h. ut jungantur: Ditis conjux, Divæ inexorabile numen, et potuit Proserpina Eurydicen abducendam redderc ultro; non enim fas erat, invitam reddere non cogi poterat, ut invita reditum daret. Precibus tamen illa exorari potest. Et eo fere tendit lectio vitiosa in edd. Ascens. nam fus Non erat invitam, nec Diva exorabile mortis. Acute Heins. viro pro ultro. Post omnia tamen hæc vss. 286, 7. pro alienis habeo. 289. 290. inter Limina vett. edd., et mox iterum: nec d. c. limina. Etiam Scaliger corrupit limina profert e membr. Contiana et præfert: vetuerat enim, inquit, Proserpina loqui intra limina et respicere. Bembinam tamen lectionem deserere nolim: munus Proserpinæ erat venia data relinquendi loca infera; reditus in vitam. Illa non corrupit munus, non irritum reddidit, lingua, loquendo. Ms. Koler. prorsus corrupte: Lumina, quæ Diva nec rupit imagine linguam. Ms. Helmst. nec rupit munere linguam.-293. 294. Bembina lectio. Edd. vett., etiam Aldina, gratum si Tartara nossent. Peccatum meminisse grave. et vos s.; sic et Petav. et Voss., nisi quod possent, et est. vos s. Scaliger veterum lectionem præfert et interpungit: gratum si T. nossent Peccatum meminisse. Grave: at vos; sensum tamen non satis ad liquidum perducit, mox autem emendat: Peccatum minus esse. Atqui iniquum est deserere

NOTE

cursu, quo noctem efficit, regit. 285 -287. Hæc eadem lyra, o conjux Ditis, potuit te vincere, ut redderes Eurydicen. hæc potuit reddere, solito poëtis more, efficere, ut redderetur. ducendam, reducendam in vitam.

288 Eurydice quidem severum et strictum jus inferorum Deorum jam experta, iter præscripto modo faciebat, neque, uti jussi erant, respexit neque verbum elocuta est. Ingeniose

sic poëta non modo Orpheo interdictum, ne retrospiceret, verum et novam legem Eurydicæ datam memcrat, qua nostros poëtas nondum uti vidi: ut nec illa silentium voce rumperet: quæ lex longe durissima fuit, utpote fœminæ dicta. Fuit tamen illa magis compos linguæ, quanı maritus amoris. signare iter, vestigiis impressis.

294 Nunc ipsum Elysium adit Cu

Vos manet Heroum contra manus. Hic et uterque
Eacides: Peleus namque, et Telamonia virtus
Per secura patris lætantur numina, quorum
Connubis Venus et Virtus injunxit honorem.
Hunc rapuit serva: ast illum Nereis amavit.
Assidet hac juvenis, sociat quem gloria, fortis,

295

300

meliora, quæ libri dant, quæque hausta esse ex Ge. iv, 489 manifestum est: Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes. Si quid e vet. lect. servare placet, esto illud: Grave. At vos, ut sit: Grave quidem est hoc. At contra, ex adverso, a Campis lugentibus, habitat, in piorum sede, heroum contubernium. Sensum teneo; verba tamen sunt aspera ac dura. Saltem delebo cos altero loco, ut sit: Sed et me sede piorum manet h. heroum manus, contra vos, ex adverso, in sede piorum, manet me, adeunda mihi est. Nam de his nunc sequitur locus. Mox in fine priorum male recensio Heins. et Burm. cum vett. edd.Sic sæpe piorum et priorum permutantur. sedem piorum quis nescit! contra est avra. Majorem interpunctionem apposui ante Sed et vos.-296. Peleusque una et T. Heins. conj. Saltem malim sine copula: Peleus una et T. nam hi sunt acidæ.-297. Vett. edd. locantur, et locitantur. A qua lectione discessum esse videtur, quod transpositas esse voces non videbant viri docti: per patris secura locantur n. Sic totus locus sic procedebat: Hic et uterque Æacides, Peleus nempe et T. virtus, Per patris secura locantur numina. Ut sit: namque hic locantur, collocati sunt, (etsi satis tenue hoc est) uterque Æacides. patris numina ad Jovem, patrem Æaci, avum Pelei et Telamonis, erunt referenda. Scaliger emendavit: munia, id est, præfecturam Æaci, quam obtinet ille apud Inferos. munera in Aldina expressum video. Tamen vel sic secura parum placet; erunt: perpetua, æterna. Saltem præstabat scribere: Peleus -virtus Lætatur secura, patris per numina.—298. Č. genus et v. Jo. Schrader. emendat, vere arbitror.-299. Hunc rapuit feritas: vetus erat lectio; manifeste corrupta. De nuptiis Pelei et Telamonis agitur; alteri Virtus, alteri Venus, eas astruxerat; ille Thetidem duxerat, hic Glaucen, Peribœam, et Hesionem: quam Troja capta ab Hercule accepit et abduxit. Potuit adeo ille ipse dici rapuisse Hesionen: Hic rapit Hesionen; at alterum amat Dea. At: Hunc rapuit serva: ast; Bembina lectio, digna utique quam amplectamur: quidni enim Hesione bello capta minus serva dici potuit, quam Tecmessa Ajacis? et bene oppositæ sunt Nereis et serva: diversa ut sit Telamonis et Pelei fortuna. Maluit tamen Scaliger retrahere pristinum: H. r. feritas, ut sit virtus, vopén Homerica. H. r. ferrum Ms. Helmst. Petav. et Voss. ferit. ast. Hunc rapit Hesione substituit Heins. Pari jure substituas: Hunc cepit Peribœa; illum N.; et hoc substituit quoque Jo. Schrader. Emendatt. p. 24 Hunc rapuit Peribaa; estque illud propius ad literarum ductum in codd.-300. Ajaćem memorari manifestum est. Achilles non sequitur nisi v. 320. A. ac j. vett. edd., Aldina quoque, et sociat te gloria sortis, et Ascens. ac j. sociatæ gloria sortis; quod Scaliger probavit, ut esset: Assidet hac juvenis, sociatæ gloria sortis, Alter, ut sit, puto, sors sociata, consessus heroum in Elysiis modo memoratus. Ita tamen melius procederet sententia, si legeretur: Assidet his juvenum sociata gloria sortis: Alter, sc. Ajax, h. assidet par juvenum æquali fama; ut sit: gloria juvenum, juvenes gloriosi, gloria cumulati. Barthius XXI, 20 malebat: Assidet at juvenis, sociat quem gloria sorti. sociat quem Petav. quoque,

NOTE

lex, et recensum heroum facit, ea tum Romanorum. loca incolentium, primo, Græcorum,

Acer, inexcussus, referens a navibus ignes
Argolicis Phrygios torva feritate repulsos.
O quis non referat talis divortia belli,
Quæ Troja videre viri, videreque Graii!
Teucria cum magno manaret sanguine tellus,
Et Simois, Xanthique liquor; Sigeaque præter
Littora cum Troas, sævi ducis Hectoris ira,
Videre in classes inimica mente Pelasgas

305

et sortis idem cum Thuan. Heins. emend. Assidet hunc juvenis sociatæ gloria sortis. Ita tamen sociata sors cum Peleo et Telamone vix esse potest.-301. 302. inexcussus etiam e Bembino codice; accipio, ut sit imperterritus, qui mentis statu non excutitur. Vett. edd. Alter in excessum. Aldina: in excelsum, et Scaligeri duæ membranæ : Alter in excissum (hoc etiam in Petav. et Voss.) et in excidium, quod et in Ms. Helmst. erat: unde ille fecit: in excursu r. Heins, conj. inexustis navibus. referens repulsos est pro repellens incendia a Trojanis illata classi. Iliad. M. sqq. Phrygios-repulsus edd. Fabric. P. turba fremitante r. Ms. Helmst., interpolate. turba feritate refulsos Petav. et Voss.-303. O quisnam Ms. Helmst. tali devortia bellis Petav. et Voss. -304. Troja viri: saltem Troes, aut potius: Que Troes videre, viri videreque Graii. Sic Graii viri apud Ovidium. Heins. Troës feri vel Trojæ subiere viri, -305. magno...sanguine; non dubito fuisse, multo. Est enim hæc perpetua mutatio ex primis statim Tibulli versibus nota. Vidit quoque Jo. Schrader. et late illustrat Emendatt. pag. 21.-306. Sigea, non Sigaa. Est rò Ziyelov. propter malebat Heins. et Jo. Schrader. Emendatt. p. 27. Interpunctionem mutavi: cum ea esset: X. liquor, Sigeaque præter Littora: cum.-307. 308. cum Troës sævi vos Hectoris ira Bembina erat lectio, ut sit : cum videre (scil. homines) vos, o Troës, paratos inferre etc., quod ingratum est. Vett. edd. cum Troas sari vos Hectoris ira Viderit, et Ms. Helmst. Vidit, et (Voss. et Petav. autem Vidi in cl.): neutrum satis commode. Licet Troas tenere et suspicari in vos latere actos: Sigeaque propter Littora cum Troas sævi actos Hectoris ira Videre; ut ipsa littora viderint. Alioqui debebat videret sequi: excidit forte hoc ad finem versus, v. c. hunc in modum: cum Troas særi Hectoris ira videret Fortiter in classes...inferre paratos, aut, quod Ms. Helmst. habet, parantes. Hectoris ira, uévos "Exтopos, pro Hectore. Sed Scaligerum hoc eo ducebat, unt vis Hectoris mallet, et reliqua accommodaret: cum Troas sævi vis Hectoris ire Viderit in cl. In ed. Ven. 1484 vox Hectoris erat vitium. Ecce tamen protulit Jo. Schrader. Emendatt. p. 27 e Cod. Vossiano, quod totam litem tollat; esse enim in eo diserte scriptum : Troas særi ducis Hectoris ira. Verum adeo esse non potest, quod apud Friesemannum est, in Voss. et Petav. legi sævi At Troas jam in edd. vett. et in Petav. visitur. Pelasgas vid. ad Æn. 1,

dos.

NOTE

303 Divortia belli: quod inter diversos duo populos geritur, quasi ad duo divertitur: ut divortia viarum, aquarum; et ex altera parte similiter, jurgia belli, discordia pugnæ, dici solent. Elegans translatio, quam nescio num aliunde acceperit poëta. Mox 304 facit iterum in digressione

novam digressionem de bello Trojano poëta: nisi tota hæc lacinia cum tot aliis assuta est ab alio. Cogitandum autem de Texoμaxíq Iliad. N. in qua Ajax Telamonius ignem a classe propulsavit 107 seq. Tum alter Eacides, vers. 322 Achilles, Hectorem interemit.

« 前へ次へ »