ページの画像
PDF
ePub

Et Bocchus Libyæ Regis memor; hic amarantus,
Buphthalmusque virens, et semper florida pinus.
Non illinc Narcissus abest: cui gloria formæ
Igne Cupidinco proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempora flores.
H's tumulus super inseritur: tum fronte locatur
Eulogium, tacita format quod litera voce:
Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vita pro munere reddit.

405

410

mum.

versu apud Athenæum lib. xv, p. 684 D. Videtur idem esse ac chrysantheMox hedera nitor pro hedera nitente. Scaliger pódov àyλaîav apud Theocritum comparat. Genera ejus plura esse notum est; h. 1. candida intell. conf. Ge. iv, 124. Ecl. 11, 39. palante conj. Heins., quia sunt errantes hederæ.-405. Quod aliunde non constat, ex h. 1. discimus, florem fuisse Bocchi nomine insignitum. Rex ille Mauretaniæ facile hunc honorem consequi potuit Juba Regis beneficio, quem cum de aliis rerum naturis tum de plantis scripsisse ex Plinio tenemus. Bacchi edd. vett. Boccus Ald. Heinsius laudat Hesych. Bax, Borávns eldos, ubi vid. Not.-406. Bumastusque Ald. cum vett. edd. et codd. Petav. et Voss. Est ea quidem inter uvarum genera, vid. Ge. 11, 102, sed inter flores Buphthalmus, quem Bembus primus edidit, erat serendus: vulgari nomine Buphthalmum. Inter pratenses flores etiam a Nicandro ponitur loco sup. laudato, quem Scaliger emendavit. Nunc inter Teucria referri solet. Heinsius tamen tuetur Bumastus, ut sit herbæ nomen; landatque Hesych. Βουμανὴς, οἱ δὲ Βουμαστὸς, εἶδος βοτάνης. “ Bu mastus semel iterumque Columella restituimus" subjicit Heinsius. In fine semper florida picris a Bembo erat reposita, quæ apud Plinium inter lactucas et intuba numeratur. Sed Scaliger defendit veterem lectionem pinus, ut sit XauaíTirus, qua inter flores topiarios est; et Columellam laudat, ubi scilicet IX, 4, 2 semper virens pinus est, sed non de herba ibi agitur, nec apud Virgil. Ge. 1, 112, ubi vid. Not. Heinsius tamen et ipse: "picris, perperam ; pinus, bene; posnit pro frutice, quomodo Columella: Posthac frequens sit incrementi majoris surculus, ut ros marinus et utraque cytisus, et semper virens pinus et major ilex. Ita et Ovid. in Arte: Ros maris et lauri cultaque pinus abest, ubi plura annotamus. Salmasius in hoc loco et in Columella et Nasonis tinum pro pino voluit reponi. vid. Constant. Fanens. Collect. cap. 9. Bochart. Hieroz. lib. 11, cap. 5."-407. 408. Inserti versus ab eo, qui recensum florum augere volebat; sed parum scite; vult dicere: correptum fuisse amore sui ipsius ex superbia, quam de forma susceperat. cui gratia forma cum Francio conj. Burmann. ad Anthol. Tom. 1, pag. 101. qui gloria formæ legebat Heins., vel gratia formæ.-410. His floribus tumulus superinseritur, vel super, in superficie. ingeritur Heins. conj. et laudat locum Quintil. Declam. v (cap. 6). tum fronde vett. edd., vel solenni vitio, vel ex vs. 389. --411. Eulogium Ald. quod firmat eadem et ceteræ edd. vett., quod præfert Scaliger. 412. custos pecudum vett. edd. nil tale merenti vett. edd. tibi tale Donatum legere Ascensius monet. An is in Culicem scripsit? et Ascensio visus est? Jung, tale officium.-413. reddo vett. edd., sed alterum stylo lapidari magis consentaneum. funeris officium, h. 1. de sepultura, cenotaphio. In edit. Virgilii cum Opusculis, Antwerp. Exc. Mart. Nutius 1556, 12. pag. 418 Culici subjicitur hoc epigramma:

ALBANI COMANTIS.

Rana loquax, Graia multum celebrata Camana,
Et Phrygii docto carmine lecta senis,

Quid tibi cum nostris animantibus usque pusillis;
Si potuit fructus vincere Nux reliquos?
Et licet inde Elephas pretioso dente superbus
Barriat, hunc potuit nunc superare Culex.

Non vacabat, dum in his occupati eramus, in auctorem carminis inquirere, quod alibi occurrere non meminimus.

CULEX

PROBABILITER RESTITUTUS,

CUM NOTATIONE INTERPOLATIONUM.'

LUSIMUS, Octavi, gracili modulante Thalia;
Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum:
Lusimus: hæc propter Culicis sunt carmina dicta,
Omnis ut historia per ludum consonet ordo.
Notitiam ducunt voces. Licet invidus adsit.
Quisquis erit culpare jocos Musamque paratus,

NOTÆ

'Cum ne tolerabilis quidem lectio Culicis sit, nullaque inde omnino percipi possit voluptas: periculum feci, an mutata ejus lectione, tum ex librorum corruptelis, tum ex virorum doctorum emendationibus et conjecturis, interpolationibus vero charactere literarum diverso notatis, exiturum esset carmen, quod sine offensione legi possit. Me non omnes mutationes præstare aut veram ac genuinam lectionem ubique restitutam venditare, vix opus est ut moneam. Delph. et Var. Clas.

5

In iis, quæ interpolatorum intemperantia et mala sedulitate interposita sunt, haud pauca legi suspicor meliora iis, quæ ipsi erant commenti parum docte ac scite. Licebat similem operam Ciri commodare. Vernm specimen proponere volebam; in quo expoliendo, impugnando, defendendo, qui velint, ingenia exerceant! Lusus ingenii et hic esto.

v. 3 seqq. et 11 sqq. Interpolatio variorum.

Virg.

4 Y

Pondere vel culicis levior famaque feretur.
Posterius graviore sono tibi Musa loquetur
Nostra, dabunt cum securos mihi tempora portus
Ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.

Latone magnique Jovis genus, aurea proles,
Phœbus erit nostri princeps et carminis auctor
Et recinente lyra fautor; seu detinet illum
Alma Chimareo Xanthus perfusa liquore,
Seu nemus Asteria, seu qua Parnassia rupes
Hinc atque hinc patula præpandit cornua fronte,
Castaliaque sonans liquido pede labitur unda.
Vos quoque Pierii laticis decus, ite, sorores
Naiades, celebrare Deum plaudente chorea.

Et tu, sancta Pales, ad quam ventura recurrit
Agrestum fætura; tibi sit cura canentis
Aërios nemorum tractus sylvasque; virentes,
Te cultrice, vagus saltus feror inter et antra.
At tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octavi venerande, meis allabere cœptis.
Triste Jovis Coique canit non pagina bellum,
Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellus;
Nec Centaureos Lapithas compellit in enses.
Urit Erichthonias Oriens non ignibus arces;
Non perfossus Athos, nec magno vincula ponto
Jacta, meo quærent jam sera volumine famam;
Non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Græcia cum timuit venientes undique Persas;
Mollia sed tenui percurrere carmina versu, et
Viribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet.

10

15

20

25

30

35

Et tu, sancte puer, memorabere; sic tibi perstet

Gloria perpetuum lucis victura per ævum;
Et tibi sede pia maneat locus, et tibi sospes
Debita felices memoretur vita per annos
Grata, bonis lucens. Sed nos ad cœpta feramur.

NOTE

v. 18. Nova interpolatio. Iterum

20.

40

Interjecti ab alia manu v. 33. 36 ad 40, et v. 43, 53. 54, 55, 56,

Igneus ætherias jam Sol penetrarat ad arces,
Candidaque aurato quatiebat lumina curru;
Crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat:
Propulit ut stabulis ad pabula læta capellas
Pastor, et excelsi montis juga summa petivit;
Uvida qua patulos velabant gramina colles.
Jam sylvis dumisque vagæ, jam vallibus abdunt
Corpora; jamque omni nemoris de parte vagantes
Scrupea desertæ perrepunt avia rupis.
Tondentur tenero viridantia gramina dente;
Pendula projectis carpuntur et arbuta ramis,
Densaque virgultis avide labrusca petuntur.
Hæc suspensa rapit rodente cacumina morsu,
Vel salicis lentæ vel, quæ nova nascitur, alni,
Hæc tenera fruticem sentis rimatur, at illa
Imminet e ripa prostans in imaginis umbram.
O bona pastoris, si quis non pauperis usum
Mente prius docta ruris fastidiat; illi
Omnia, luxuriæ pretiis, incognita, curis
Quæ lacerant avidas inimico pectore mentes,
Si non Assyrio fuerint bis lauta colore,
Attalicis opibus data, vellera; si nitor auri
Sub laqueare domus animum non tangit avarum
Picturæque decus; lapidum nec fulgor ab ulla
Cognitus utilitate movet; nec pocula Graium
Alconis referunt Boëthique toreuma; nec Indi
Conchea bacca maris pretio est; at pectore puro
Sæpe super tenero prosternit gramine corpus;
Florida cum tellus gemmantes picta per herbas
Vere novat dulci distincta coloribus arva;
Atque illum calamo lætum reçinente palustri,
Otiaque invidia degentem et fraude remota,
Pollentemque sui, viridi cum palmite ludens
Tmolia pampineo subter coma velat amictu.
Illi sunt gravidæ roranti lacte capellæ,
Et nemus, et foecunda Pales, et valle sub ima
Semper opaca novis manantia fontibus antra.

[blocks in formation]
« 前へ次へ »