ページの画像
PDF
ePub

PROCEMIUM

IN

CIRIN.

CARMEN hoc, etsi inter Virgiliana opuscula vulgo referri solet, an Virgilium tamen auctorem habeat, fides nos satis certa deficit. Sunt quidem multa, quæ probabile hoc faciant: nec dubitationis tamen causæ desunt ex parte altera; itaque ægre ferendum non est, si in diversas opiniones discessisse viros doctos videas. Scilicet de rationibus, quibus contenderunt inter se, videndum erat; inter eas autem multas esse leves ac futiles negari nequit. Ea tamen omnia, quæ de his dicta sunt, ut iterum recocta apponam necesse, puto, non est; ut summatim pro more meo exponam, judicio meo qualicumque interposito, hoc forte est quod lector a me expectet,

Qui Virgilio carmen vindicant, argumentis fere utuntur iis, quibus carmen hoc politissimum, præstantis ingenii poëta, ipsoque Marone, non indignum declarent. Ita vero non evictum est, habendum quoque esse Virgiliani ingenii foetum, si quod carmen est, quod eum non dedeceat. Vetus aliqua eaque idonea auctoritas allata in medium non est. Nam, quod ex Seneca vulgo laudatur Ep. 92 ut ait Virgilius noster in Scylla, non viderunt viri docti ad Æn. 111, 426 sq.

spectare, et in Scylla, esse in loco de Scylla. Quid? quod nec a Pseudodonato, qui reliqua carmina Virgilio tributa recenset, nec, quantum memini, ab alio vetere Grammatico, in simili instituto, Ciris mentio fit. Indocti enim monachi, Servianis in Æneidem commentariis in fronte assutus, pannus, in quo adeo Cirina scribitur,' memorari adversus me vix potest. Quod autem poëmatii præstantiam adeo verbis ornant, ut Scaliger id nulli Latinorum neque nitore neque elegantia cedere dicat, Barthius vero luculentissimum inter omnia antiqua poëmatia appellet, in eo studium virorum doctorum video, judicii subtilitatem desidero. Non enim satis circumscribunt prædicationem suam, adeoque, dum ultra terminos evagantur, ne id quidem obtinent, quod in medio positum erat, quodque recte se habebat. Quod in carmine hoc tantopere admirati sunt viri docti, si propius intuearis, nihil aliud fuit, quam orationis in plerisque locis dignitas summa, ornatus præclarus, splendor quoque; tum numerorum concinnitas. Hæc sunt, quæ viris doctis adeo se probarunt; sed, an hæc illa sint, quibus poëticæ laureæ decus parari possit, admodum dubito.

Omnino ab inventi felicitate, quæ tamen res una omnium maxime poëtæ nomen et laudem continet, carminis hujus laus magna vix peti potest: uti nec tractatio arte aliqua insigniore se commendat, nisi in locis singularibus iisque fere ad communem poëtarum orbem spectantibus: cujusmodi est nutricis opera in virginis dolore allevando, puellæ miseræ querelæ, et sic alia. Contra sunt alia poëtica narratione vix comprehendenda, adeoque a poëta relinquenda, quia ad pedestrem orationem proniora erant: ut locus de diversis super Scylla opinionibus v. 63 sqq.-90, alius super fabulæ in Britomarti varietate 303 sqq. Hæc et similia cum tractata nitescere nequeant, bonus poëta non facile attinget. Alia ad rhetoricam divórτa egregie accommodata sunt, ut in querelis puellæ : et, si quid est, quo ad

NOTE

'Ita etiam in Ms. Helmstad, exaratum erat Decircina, non, Ciris,

ducar, ut Maroniani ingenii fœtum esse hunc putem, hunc propiorem ad tragicam vehementiam et rhetoricam declamationem affectum esse dicam, quem in Virgilio me agnoscere jam alibi accuratius exposui.' Accedit orationis poëticæ facultas, quæ in hoc poëta fuit summa: quæ ea ipsa causa fuit, qua adducti viri docti cetera etiam omnia in eo carmine pronuntiarent esse summa. Poëtæ Maronis ingenium agnoscere mihi videor etiam in hoc, quod, cum argumentum hoc ab aliis poëtis esset pertractatum, relictis ille iis, quæ ab aliis prærepta erant, ingenium applicuit ornandis iis, quæ ab aliis nondum essent occupata. Ita forte excusari potest, quod ille id, quod summum rei momentum, ipsa axun, erat, resectionem comæ, verbo exposuit, et vero ne verbo quidem attigit ea, quæ resectam Nisi comam subsecuta sunt, donec abstraheretur Scylla navi alligata. Expectabam in primo Minois conspectu, in pactione cum eo sancienda, in coma Nisi resecanda, tradenda, et fide Minois ex conditione pactionis exigenda, poëtam disertum, copiosum, et ornatum. Vix verbo memoravit hæc omnia. Vitio hoc factum dices; nisi judicio illi subtiliori illud tribueris. Levioribus equidem argumentis accensebo omne illud, quod a repetitis tot Virgilianis versibus ducitur, sive ut hinc colligas ipsum Maronem sive ut alium auctorem fuisse statuas. Vix enim firmo fundo nititur argumentum, quo Scaliger usus est, cum diceret: auctorem carminis ut esse Virgilium credamus, hanc unam rationem vincere, versus crebro hic repetitos, qui passim in Æneide et in Georgicis atque in Bucolicis leguntur. Atqui potuit carminis esse alius serior auctor, qui ex Virgilio plurima mutuaretur, vel qui id ageret, ut Virgilii nomen et auctoritatem mentiretur.

Commemoravi adhuc ea, quæ probabile facere possint, ad Maronem auctorem hoc carmen referendum esse. Alias rationes Barthii aliorumque nec commemorare juvat, nec

NOTE

1 Vid. Tom. 11. Disquis. I. 8. VIII. extr. s. XIII. Exc. ad Æn. II. p. 364. 5. Vol. 11. et Æn. x. pr. Tom. IV.

2

Apposuit eos Jo. Schrader. Emendation. p. 33 sq.

opus est, cum eas dudum exposuerit ac refellere studuerit doctissimus Præsul, Justus Fontaninus in Hist. Litt. Aquilei. p. 35. Eodem loco magna cum judicii subtilitate ac doctrina vir doctissimus ex Virgilii Ecl. v1, 74 sqq. verum Ciris auctorem eruisse visus est, ut, quod Gifanius jam olim suspicatus erat, Barthio mox probante, is Gallus sit, cujus carmina illis versibus attigerit poëta plura, inter quæ duo fuerint: alterum, quod nunc habemus, Ciris, de Scylla, Nisi f., in cirim mutata, alterum de Scylla, Phorci filia: Quid loquor? aut Scyllam Nisi? aut quam fama secuta est Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto Ah timidos nautas canibus lacerasse marinis? Non equidem, tanquam satis valida, argumenta omnia amplectar, quæ ille attulit; nec tamen quicquam ingeniosæ conjecturæ obstare video: convenit enim ætas Galli ac Messalæ; nisi quod difficile est ad intelligendum, quo cum pudore tot ex Ciri hac versus Virgilius in sua carmina aut ex his Gallus in Cirim adoptare potuerit. Nam, quod Gallum Epicureæ philosophiæ operam dedisse nunc ignoramus, morari potest neminem, quin assentiatur Præsuli dignissimo. Superest igitur, ut versus illos seriore ætate ab interpolatrice manu in Cirim insertos esse dicamus; quod nec improbabile fit.

Qui Catullum pro auctore carminis habuere (in quibus Eglinus fuit, cujus Vindicia Ciris Catullianæ sunt), quandoquidem cum Epithalamio Thetidis et Pelci nonnulla posse comparari videbant; non animadverterunt, Messalæ, cui inscripta est Ciris, ætate se refelli: nam is paucos ante Catulli obitum annos natus est. Sed et hæc accurate tractavit Fontaninus 1. c. pag. 33. 36. Quo argumento Valerium Calonem Ciris auctorem ediderit Delrius in Comment. ad Senecam, ex ejus verbis intelligi nequit. Quod si tamen Virgilium auctorem Ciris adoptare cum Scaligero et aliis'

NOTÆ

Nuper quoque Jo. Schraderus Emendat. c. 3 pag. 31 Virgilio Cirim Delph. et Var. Clas.

vindicavit; nec tamen is argumentis gravioribus, quam alii, suffultus. Idem 4 Z

Virg.

malit aliquis, non tamen cum eodem Scaligero comminiscetur tot alia, quæ probatione idonea destituuntur: paulo ante mortem suam, et Athenis aut adeo Megaris, Virgilium hoc carmen composuisse: etsi jam tum, cum Cirim scriberet, auctor carminis nonnulla carmine se tractasse, et, cum famæ pœniteret, iis depositis ad philosophiam se contulisse narret ipse v. 1 sqq. 42 sqq. Juvenem tamen se testatur auctor satis manifeste vss. 42 sqq. Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, Nunc primum teneros firmamus robore nervos: Hac tamen interea quæ possumus, in quibus avi Prima rudimenta et primos exegimus annos, Accipe. Si porro Messalam juvenum doctissimum v. 36 appellare potuit, juvenili ætate constitutum eum et ipsum tum fuisse necesse est, cum Maro illa scriberet; id quod temporum docet comparatio.' Rem tamen vel sic in medio relinquere satius duco.

Inter hæc, etsi carminis facies omnino satis liberalis est; negari tamen nequit, varices passim et ulcera corpus obsidere, loca occurrere plurima scabra et horrida, versus duriores aut pedestri oratione depressos, alios prorsus corruptos ac sensu carentes, ut interdum honestas illa oris fœde contaminata ac prorsus obliterata sit. Scilicet primum id, quod in carminibus his minoribus evenisse videtur fere omnibus, etiam in Ciri factum arbitror, minore tamen cum audacia quam in Culice, omnium uno maxime foedato carmine, ut jam antiqua satis ætate in ea exercerent se poëtarum seu versificatorum ingenia, variando et amplificando carmine. Ascripti in margine versus, sæpe imperfecti, a librario, qui describebat codicem, in textum sunt recepti: nonnulli satis arguti, alii ex similibus veterum poëtarum locis retracti vel adumbrati, qua de re supra ad Culicem dictum est. Accessit alia calamitas, ut carmina illa per plura sæcula ignota et sepulta jacerent, et ut vix unum vel

NOTE

docte adversus Galli nomen disputat p. 48, et adversus Catullum auctorem p. 46, Scaligerum autem refellit p. 41.

Natus enim Virgilius a. v. c. 684, Messala a. 695, nec hic claruit ante 718, æt. 23.

« 前へ次へ »