ページの画像
PDF
ePub

alterum exemplar ad nostram ætatem perveniret; quod cum obscuris fugientibusque literis oculos librarii recentioris, aut etiam operarum typographicarum, falleret, corruptelas infinitas inferri necesse fuit.

Conspirant itaque in corruptelis editiones fere omnes, nec e libris scriptis, qui et numero paucissimi, et, quantum intelligo, omnes recentiores sunt, auxilium expectari posse videtur. Nic. Heinsius in Epistola ad Octavium Falconerium fatetur, Ciris exemplar sibi nullum evolvere licuisse, ante artem typographicam inventam descriptum. Evolvit tamen ille postea Ms. Basileensem, aut variantem lectionem ex eo accepit; attamen et ille fuit chartaceus, et, quantum intelligo, in corruptelas vulgares ubique consentit. Abfuit Ciris a prima Virgilii editione, etsi ea minora Virgilii poëmatia complectitur; accessit vero in Romana altera: vid. Recensum edd. h. a. Omissa hinc ab aliis, ab aliis addita : cf. Fontanin. Hist. litt. Aquilei. p. 40. Enarrare eam primus aggressus est Domitius Calderinus in edit. Ven. 1483 per Baptistam de Tortis, hinc 1489. 1491. 1492 et al. Paulo doctior commentator successit Julius Pomponius Sabinus, commentariis a. 1486 vulgatis, et 1519. 1544 hincque in edd. Henricopetrinis repetitis: tum copiosior commentator Ascensius a. 1500. 1505 et al. Tandem etiam critica manus accessit, eaque viri summi Josephi Scaligeri in Appendice Virgiliana Lugd. 1573; multas ille attulit emendationes præclaras, alias durissimas, nonnullas prorsus non ferendas. Lectiones ejus et interpretationes recepit omnes Taubmannus, vir doctus, qui, quod supra jam diximus, ex aliorum judicio totus pendebat, suo parce uti solitus, edita Ciri a. 1618. Vix bis terve Barthium comparat, qui interea 1608 Cirim commentario instruxerat, valde tum adolescens, et omnino doctrinæ copia præstantior quam judicii subtilitate. Attigit idem loca nonnulla in Adversar. xx, 20. XXII, 9. XXIII, 9 et 21. xxx, 24, et, ut eo loco se facturum profitetur, denuo Cirim edere constituerat, si exemplum aliquod manuscriptum nancisci unquam posset. Cf. Fontanin 1. 1.

Equidem comparatis antiquis, quæ ad manum erant, editionibus, omnes fere inter se in easdem lectiones et vitia conspirare intellexi. Quod cum semel animadversum esset, satis habui, Venetam 1484 per Thomam de Alexandria expressam, mox quoque Aldinam primam 1505, comparare. Manum emendatricem non experta est Ciris nisi in Aldina : diversorum veterum poëtarum in Priapum lusibus etc. 1517, de qua editione ab Asulano curata et 1534 repetita jam in prooemio ad Culicem dictum est.' Ex Bembino codice, cujus ope Culex tam præclare fuit emendatus, Ciris nihil auxilii consequi potuit; quandoquidem in eo codice illa exarata non erat. Alios igitur codices Asulano in Ciri ad manum fuisse necesse est, de quibus nunc nihil constat; profitetur quoque vir doctus in præfatione, se hæc carmina collatis pluribus exemplaribus emendasse. Aldinam recensionem expressit in plerisque editio Veneta apud Aloysium de Tortis 1541, sed pleræque aliæ, quod mireris, Aldinam deseruere et veterem lectionem repetivere. Occurrunt mox editiones, uti Ven. apud Hieron. Scotum 1544, apud Bonellum 1558, Georg. Fabricii, Plantini, quæ in margine varias lectiones habent, quarum magnam partem emendationes virorum doctorum esse vidi. Nam fuere passim, qui singula loca in Ciri, ut in aliis veterum libris, emendarent. Sic, ut unam vel alteram Jani Parrhasii et Paulli Leopardi correctionem taceam, plurima correxerat in Miscell. Epiphyll. VIII, 23 sqq. Jac. Nic. Loënsis, qui ab amico Leopardo exemplum Ciris acceperat ex prisca editione descriptum, addita ejus castigatione. Hanc ipsam editionem Catalectorum intelligo fuisse illam, quam Heinsius diu se frustra quæsivisse ait in Epist. ad Daumium Tom. v Sylloges Burmann. p. 218; nam Barthius in Adversariis ea non ipse usus est, sed ad Loënsis fidem provocat. In Miscell. Obss. Vol. IV loca nonnulla ex Ciri retractarunt viri docti: sed levioris fere momenti.

NOTE

Editio illa 1517 intelligenda, quo

me excitatur. Reliquas duas non nisi

ties Aldina, tanquam emendatior, a in nova recensione nactus eram.

Cum a nemine adhuc operam datam viderem, ut lectionum origines et causas indagaret; studium in ea re posui præcipuum, etsi res molestiæ plus quam credi potest haberet. Quandoquidem autem inde intellexeram, librorum scriptorum auctoritatem nos fere deficere; conjectandi licentiæ materiem in hoc libello relictam nobis esse putavi tanto majorem. Ea itaque ita usus sum, ut, quam aliis veniam dederim, vicissim et mihi ipsi a viris doctis petam.

In nova recensione anni LXXXVIII ad manus fuere Schedæ Heinsianæ, de quibus supra ad Culicem dictum est, tum Jo. Schraderi; hæ tamen tam moleste ac perplexe scriptæ, ut iis extricandis vacare vix possem; inprimis cum in Cirim meliora jam ipse in Emendationibus vulgasset. Cum a viro docto Edvardo Burnaby Greene ad calcem Apollonii Rhodii T. 1 versam in Anglicum sermonem Cirim recordarer, multis emendationibus appositis (1780); has quidem enotare institueram: mox tamen sensi calamo frænum injectum, cum perpaucæ in iis sint, quæ sermonis indoli conveniant aut sententiam expeditam habeant.

P. VIRGILII MARONIS

CIRIS'

AD

MESSALAM.

ARGUMENTUM.

M. VALERIO Messalæ inscriptum est carmen: eique adeo in exordio satis diserto ad v. 100 illud offert poëta.

NOTE

I Ciris quænam veteribus avis dicta fuerit, nondum satis expedita res est. Accipitris genus fuere qui putarent; idque Etymol. M. firmat: Κίῤῥις, εἶδος ἱέρακος. Inde alii eandem eam cum circo tradidere. v. Munker. ad Hygin. f. 198. De haliæeto (halyætum scribunt alii, non satis bene) minor est dubitatio: cum ipsum nomen aquilam marinam prodat, et Aristoteles Hist. Anim. IX. c. 32 inter sex aquilarum genera ἁλιαιετὸν recenseat. Addit alia Plinius lib. x. 3. cf. Munker. ad Antonin. cap. 11. Thynoaquilam, seu potius Dunoaquilam, nunc appellari Loënsis tradit in Miscell. Epiphyll. VIII, 26, quoniam versatur in dunis seu collibus arenosis juxta mare. Cuniculis quoque eum insidiari et fœtus deprædari.

Perdicem alios putasse esse cirim, quæ solitaria avis sit, disco ex Julio Sabino. Notas edidit poëta ipse has :

esse eam pulchriorem cygno vs. 489, in vertice crista purpurea 501, pluma vario colore 502, crura rubentia 505. 506, degit solitaria in locis desertis 518. 519, odium in eam pertinax est haliæeti 532 sqq. Adde eam in Græcia, et Italia forte, habitare, et inter serenæ ex pluvio cœlo tempestatis præsagia referri in Ge. 1, 404 sq., si in conspectum veniat haliæetus cirim fugans. Quæ de ciri commemoravimus, vix videntur in alaudam cadere, quam uno cristæ argumento multi in ea quæsivere: in quod avium genus sævire solet accipiter fringillarius, dictus inde aliis Nisus. Scaliger ad Cirim v. 528 falconem interpretatus est haliæ etum, cirim autem egrettam: quo nomine appellasse videtur ardeam albam minorem, garzettam quoque appellatam. Inter hæc nihil effici potest, nisi avium per istos tractus genera melius teneamus; fit enim probabile, domesticam Mega

Narrare inde incipit fabulam de Scylla, Nisi Megárensium regis filia. Habebat Nisus in vertice crinem purpureum, urbi ac regno fatalem, ut capi Megara non possent, quamdiu ille incolumis esset. Minos, Creta rex, Megara urbem cum obsideret, Scylla, cum ex muro forte eum prospexisset,

NOTE

rensibus avem cirim fuisse. Mergum Megaridem frequentare (aloviav) ex Paus. 1, 5, p. 13 didici.

In fabulæ autem tractatione per hoc carmen mirum videri potest, multa vix verbo attingi, quæ tamen potiora narrationis capita esse videbantur, ut comæ ipsa resectio et Scyllæ cum Minoë super ea pactio. Quæ quidem res aut poëtæ vitio aut loci luxatione accidere debuit, aut a poëtæ arte profecta est, dum ille leviter tantum attigit ea, quæ ab aliis diligenter erant ornata. Fabula enim a multis jam erat tractata, Græcis scilicet poëtis, et variis figmentis etiam per interpretationem, exemplo ipsius Callimachi, in Airíois, variata: quod in ipso carmine, etsi parum poëtice, exponitur, vss. 54 sqq., ubi vid. Not. Neque adeo Hyginus inscitiæ accusandus erat, qui fab. 198 in piscem mutatam esse Scyllam narravit. Tradiderat et hoc scilicet alius poëta, forte Tragicus aliquis. Æschylus monili aureo corruptam Scyllam, φοινίαν Σκύλλαν, Minoi patris immortalem capillum (áðαváτην τpíxα) prodidisse: κιχάνει δέ μιν Ἑρμῆς, quod ad Nisum refert ejusque mortem Scholiastes; nisi de Scylla illa accipienda putes, ut exquisitior aliqua fuerit narratio de pœna per Mercurium ab ea sumta. Prior tamen explicatio cum eo convenit, quod apud Apollod. est III, 15, 8 taúrns àpaipebeions teλEVT. Ceterum Eschylus ad avaritiam refert Scyllæ facinus, quod alii ab amore incesto repetunt. Capilli color purpureus a plerisque traditus; etiam a Callimacho apud Suid. in Kρéka.

Πορφυρέην ἤμησε κρέκα, demetuit crinem purpureum: cf. Toup. Curæ noviss. p. 81 et Apollod. Auream comam narrant nonnulli, confusa forte fabula simili, cum Pterelao Neptunus immortalitatem dedisset ἐν τῇ κεφαλῇ Xpvoĥv ¿voeìs τpíxa Apollod. 11, 4, 5, et 7, ubi conf. Not. Omnino haud assequaris, quid antiquos homines in his fabulis ad hoc figmentum adduxerit, nt, quod etiam de Samsone narratum novimus, in capilli natura mirabilem aliquam virtutem latuisse narrarent.

Cum pè et ipsa sit inter aves carnivoras aliis infestas (v. Aristot. H. An. ix, et 17), putabam forte nominis lusum fabulæ opportunitatem dedisse; nec tamen eam avem in hac fabula memoratam vidi. Sed Scyllam a Minoë ex navi suspensam, et quidem gubernaculo alligatam, inde in cirim avem mutatam, tradiderat quoque Metamorphoseon libello, qui nunc inter deperditos est, Parthenius: ut ex Eustathio ad Dionys. Perieg. 420 didici (v. de eo Mellmann. de causis et auctorib. Narrat. de mutatis formis pag. 83). Jam hunc nostro poëtæ ante oculos fuisse probabile facit studium Parthenii legendi et latine convertendi, quod inter Latinos poëtas magnum fuit. Hos autem in argumentis mythicis, a politioribus poëtis Græcis tractatis, inprimis ingenia exercuisse, tot aliis carminibus, quorum nonnulla quoque servata sunt, satis constat. Ceterum similia argumento sunt nonnulla in Propertii Eleg. IV libri IV de Tarpeia, quæ Sabinis Capitolium prodidit.

« 前へ次へ »