ページの画像
PDF
ePub

insano ejus amore correpta est: quo illa victa noctu surrexit, ut crinem illum fatalem clam rescinderet, quo sibi Minois amorem conciliaret. Exeuntem cubiculo animadvertit nutrix, Carme, Jovi olim amata, ex quo illa Britomartin pepererat. Ea alumnæ meliora primum persuasit, mox autem multis frustra tentatis ut Nisus pactione bellum componeret, in nutricia sententiam concessit. Resecta igitur Niso coma aurea et cum urbe Minoi tradita. Is vero facinus tam atrox et impium aversatus, cum in Cretam rediret, puellam, ne piaculo tanto classem contaminaret, ne navi quidem recipere voluit, sed ex navis exteriore latere alligatam secum duxit. Tum illa multa diu conquesta in avem cirim mutata est: additus tamen mox ei pater Nisus in haliæetum mutatus, qui cirim avem internecino odio persequitur.

ETSI me vario jactatum laudis amore,
Irritaque expertum fallacis præmia vulgi,

Minus adhuc adolescentum manibus tritum esse hoc carmen, etsi tot præclaris locis insigne, nemo mirabitur, qui, quam fœdis illud corruptelis laboret, intellexerit. Versabitur igitur nunc quidem præcipua operæ nostræ pars in vulneribus illis sanandis. Statim in fronte carminis fœda occurrit labes, cui jam Scaliger mederi voluit. Sententiam loci omnino hanc esse, ut, etsi studiis philosophiæ Epicureæ sese addixerit, carmen tamen hoc inceptum se absolvere velle significet, manifestum est. Itaque vss. 1-8 ad priorem sententiæ partem spectare, inde alteram sequi necesse est. Nunc singula videbimus.-1. vario amore. Cum altero versu eandem rem per irrita præmia vulgi declaret; quis dubitet poëtam vano laudis amore scripsisse? Ita et Nic. Heins. emendat, et præterea lactatum legit, bene. "Festus lacit, decipiendo inducit; lax etenim fraus est; lacit, in fraudem inducit: unde et allicere et lacessere, inde lactat, illectat, delectat. et laqueus. Symmach. lib. vIII, ep. 57 si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur; ubi puto, amor spectatus. Vide Sciopp. Verisim. iv, 15 et Susp. Lect. v, ep. 19 restituit Plauto amor lactat, lactari amantem Terentio; idem Symmachus alibi: neque me juvat falsa lactatio." Mitscherlich. v. c. Lect. in Catull. p. 78

NOTE

Cum difficultas hujus carminis interpretandi plerumque ex depravata lectione proficiscatur: ad criticas animadversiones pleraque rejicere et hic necesse fuit.

1-4 Se, abjectis iis studiis, quibus apud vulgus inclarescere voluerit, philosophiæ Epicuri operam dare ait. Color orationis similis est Catulliano carmini LXIV Etsi me assiduo confec

Cecropius suaves exspirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiæ complectitur umbra;

Num mea quæret eo dignum sibi quærere carmen?

Longe aliud studium atque alios accincta labores,
Altius ad magni suspendit sidera mundi,

5

Et placitum paucis ausa est ascendere collem:

defendit vario, quia jactatum se dixit, quo innuit, variis modis se laudem quæsivisse.-4. Veteres edd. Florentes viridis Sophiæ c. umbras. Sic fere Bas. cod. Meliorem lectionem Florentis (amonæ) viridi Sophia complectitur umbra Aldina 1517 exhibuit. Scaliger mutato ordine: Florentis Sophiæ viridi dedit. Turnebum miror 1. c. maluisse: Florenti viridi S.-5. Num mea quæret eo dignum sibi quærere carmen. Pessime habitum versum facile agnoscas. Nulla varietas vett. edd. et codd., quam quod Tu, Tum et quiret occurrit. At ex vett. edit. P. Leopardi J. Nic. Loënsis Epiphyll. v111, 23 Non me ea curat eo dignum se cudere carmen, recitat, et ad Sophiam refert: parum commode. Turnebus Advers. xxvIII, 25 varie tentat; vel: Musa quoque Actao dignum s. q., vel Musaque Erechtheo, vel: Musaque Arateo sene. Docta conjectatio : sed orationis vincula nulla video. Nomen mentis vel Musa in verbis latere obvium est, nam ea suspendit et ausa est, sed reliqua nemo sine libris expediat. Scaliger reposuit: nec mea quit Erato dignum se quærere carmen: ut, qui sequuntur, tres versus in parenthesi habeantur. Versum scabriorem procudere ipse vix poterat. Refinxit eum Heins. Nunc mea fert Erato dignum tibi quærere carmen: etsi cum ceteris parum cohæret: Jacobs: Musa tamen curat dignum te quærere (saltem pangere) carmen. Greene; Num me quaret ea dignum? sibi quærere carmen? (will wisdom search after me, as worthy of her? (hoc esset: Num me quæret se dignum?) is it hers to seek poetry?) Malim resecare totum versum 5 tanquam inepti versificatoris, qui innuere volebat: quæri poëtæ hoc ipso philosophiæ studio novam carminum materiam, et conjungere verba sic:-umbra, Mensque aliud st., etsi, si dicendum est, quod sentio, omnes hos verss. 5-8 ab altera manu intextos esse suspicor.-7. 8. suspendit vid. Not. Tuentur vocem Livineins et Barthius apud Taubmannum. Verum etsi suspendit pro suspendit se, suspenditur, ferri forte potest; duriora tamen sunt reliqua: suspendit ad sidera; nec mollius illud: Musa suspendit studium et labores ad sidera. Probanda itaque Scaligeri lectio: subtendit, ad cœlum tendit altius, hincque alterum pendet: Et placitum paucis ausa est ascendere collem, scil. Sapientiæ seu Virtutis: ad quam via ardua, olμos opblos, vulgari voce ferebatur. cf. vs. 14. Male de poëtices laude et Helicone monte accipiunt hæc interpretes, etiam Fontanin. Hist. litt.

NOTE

tum cura dolore Sevocat a doctis, Hortale, virginibus. vario amore laudis, variis modis ac viis laudem et famam venatus erat. Sed v. Var. Lect. irrita præmia, h. vana, inania; sunt autem ipsa fama et gloria, quam carmine consequi studuit. 3. Cecropius hortulus. Epicuri sectam et disciplinam per hortum ejus, quem Athenis

habuit, in quo docere solebat, declarari notissimum. Illustrat locum Barth. Advers. xx, 20, et Jo. Schrader. Emendat. p. 31 sq.

5-8 Musa, cujus nomen in corruptis vs. quarti verbis latere necesse est, accincta aliud studium et labores, h. aggressa aliud studium, philosophiæ scilicet (ut Æn. iv, 493 magicas

Non tamen absistam coeptum detexere munus.
In quo jure meas utinam requiescere Musas,
Et leviter blandum liceat deponere morem.
* Quod si mirificum proferre valent genus omnes

10

Aquilei. p. 35. Basil. suspensi : nnde Heins, suspendi vel se tendit. Jo. Schrader. Emendatt. c. 1, p. 35 suspexit: cum Jacobs nostro: inf. 218 et altum. suspicit ad culti nutantia sidera mundi. Et sic codd. Æn. ix, 402 suspiciens altam ad Lunam. Durum tamen et hoc mea Musa suspexit ad cœlum. placitum et paucis vett. edd. omnes habere Scaliger ait: quod verum non est. Legitur passim, etiam in Basil., multis, et placidum: sed vitiose. Vetus editio P. Leopardi apud Jac. Nic. Loënsem Epiphyll. vIII, 23 Nec facilem multis, ex interpretatione. ascendere callem conj. Heins.—10. 11. In quo carmine utinam liceat finire labores meos poëticos: forte, ut totum se philosophiæ addicat. Sed uterque versus ab interpolatore profectus videtur. Otiosum enim et durum rò jure et leviler. Heins. conj. rure, hortulo. Melius Jo. Schrader. rite. Tum meas Musas liceat requiescere in hoc carmine, parum comta oratio. Attamen blandum morem non male dictum putes de studio poëtico, cui indulget. Jac. Nic. Loënsis Epiphyll. vii, 23 ex vet. edit. deponere amorem profert, idque Barthius Advers. x, 12 probat, cum Heinsio (qui et conj. Leniter et blandum, ut Lucret. lib. 1 pr.) et cum Jo. Schradero Emendatt. p. 64; esse enim idem hoc apud Catullum LXXV, 13 Difficile est longum subito deponere amorem. Narrat præterea Jo. Schrader fuisse qui mallet: deponere honorem.-12. In vett. edd., etiam in Aldina, tantum: Quodsi mirificum genus omnes legitur. Mirificum seclis eadem vet. edit. apud Loënsem 1. c. Nec aliter Basil. Qui carmen hoc a diversis doctis hominibus interpolatum, interpolationes autem in margine, obscuro interdum et parum elaborato literarum ductu ascriptas meminerit, is intelliget, quam facile in locis his a librario, qui novum inde exemplum petebat, depravationes inferri potuere, quas nullus alius codex sanare potest. In h. 1. tamen lacunam seriores grammatici suo quisque more supplere, et alii alia in margine novare et versus variare tentarunt. Itaque utrumque versum 12 et 13 esse delendum censeo, tanquam inepta pericula grammaticæ manus in versu seu vetere, qui exciderat, supplendo seu novo procudendo. Scaliger tamen refinxit: Quodsi majorum, Valeri, genus omne tuorum Mirifice seclis modo sit proferre libido, h. e. si esset mihi libido mandare seclis et memoriæ æternæ genus Valeriorum, ex quo Messalarum familia, non ego te acciperem hoc munere, sed longe excellentiore carmine. Ipse tamen Scaliger suæ conjecturæ non satis confidit. Barthius minus docte refinxit: Quod si versificum proferre volunt genus omnis Mirificum secli: modo sit tibi velle libido. Turnebus Advers. XXVIII, 25 valet genus omne Mirificum secli corrigit, de sensu verborum idoneo parum solicitus. Pomponius Sabinus ita interpretatur vulgatam, ut acumen viri non assequar: "Omnes, supple, tradere suadent. Si omnes suadent, ut scribam philosophiam, et tu etiam id vis et ego paterer scribere, non vene

NOTE

invitam accingier artes), suspendit (vel se, h. suspensa est, suspenso animo contemplatur, vel me, ut Julius Sabinus explet, aut, quod melius, subtendit) altius ad magni sidera mundi, et Collem Sapientiæ, ad quem

ausa est.

pauci emergunt, ascendere: absolvam tamen cœptum carmen. Videtur adeo carmen jam olim cœptum, mox sepositum esse. Ceterum carminis initium habet aliquam similitudinem cum epigr. vII inf. in Catalectis.

*Mirificum sæcli, modo sit tibi velle libido;
Si me jam summa Sapientia pangeret arce,
Quatuor antiquis quæ heredibus est data consors:
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere, atque humiles possem contemnere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali;
Non equidem; quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli liceat pede claudere versum;
Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,

15

20

rarer te munere Ciris, sed carmine philosophico.”—14. arce Aldina dedit. Vett. edd. arte, idque Calderin. et Ascens. interpretantur; pronum est in pangeret, quod tamer non male est dictum pro figeret, eductum collocaret, suspicari panderet, ut reliqua consentanea sint, scribendum: Si mihi jam summam Sapientia panderet arcem. Incidit quoque in hoc Frisemann. et Jacobs; nisi quod hic summas arces asciscit cum Greene. Heins. conj. Si mea (vel mihi) jam summam Sapientia tangeret arcem. Ms. Helmst. Si mea jam summas S. p. artes. Melius Basil. summas arces, quod Heins. probat, recte. -15. quæ in vett. edd., etiam in Ald. et in Basil., excidit. heredibus eleganter seu ut simpliciter sint Kanpoûxo, seu proprie respectu Socratis. Parum cante Pallus Leopard. ap. Loënsem Epiphyll. vIII, 23 hæresibus emendabat. Heins. Quatuor antiquis heroibus addita consors, vel heroisin, ut quatuor philosophiæ ipsius partes designet. Martian. Capella lib. ví, p. 189 Tantorum qui philosophia heroum matrem non agnoscis.-17. possim Ald., quod Heins. et Jo. Schrader. probant. possum Basil.-18. munere vili conj. Jo. Schrader. -20. liceat; forte libeat.-23. dona vett. edd. ante Ald. cum Ms. Basil.

NOTE

14 sqq. Si in philosophiæ studio jam satis profecissem, ut majus carmen de rerum natura conscribere possem; hoc tibi dedicarem. Hæc subjiciuntur vs. 36 sqq. summa arce cf. ad v. 8. me pangeret, figeret, statueret, collocaret. 15. Arx, quam quatuor summi philosophi tenent, Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus. (Pro Zenone Pythagoram veteres interpretes nominant.) arx data est consors, elegantius, quam iis consortibus, quatenus heredes sunt Socratis. Expressus autem totus locus ex Lucretii notis verss. lib. 11, 9 sqq.

21 sqq. Celebratissima res in Panathenæis magnis, quæ Athenis quinto quoque anno agebantur, peplum Minervæ. vid. Meurs. Panathen. c. 17 sqq. Ducebatur occultis machinis

per terram navis, ad speciem remis instructa, ad Minervæ templum ; peplum, pro velo suspensum, mox utrum pro veste Minervæ signo injectum, an sedentis gremio appositum, an, quod probabile fit, pro aulæo prætextum sit, nulla auctoritate expressa doceri posse video. Ceteroqui Aulæa signis Deorum obducta in ady to passim fuisse satis constat : unde etiam in ultimam opinionem proniores sumus cum Stuarto (Antiqu. of Athens, T. 11, p. 7.) Pollucis auctoritas, qui VII, 50 πéπλov etiam

íßanua fuisse ait, idque colligi posse ἐκ τῶν τῆς ̓Αθηνᾶς πέπλων, de amiculo vel indumento est accipienda: id enim ipsi est ἐπίβλημα. Peplo intextæ res a Pallade gestæ, inprimis pugna cum Titanibus et Gigantibus :

Qualis Erechtheis olim portatur Athenis,
Debita cum castæ solvuntur vota Minervæ,
Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro,
Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro,
Et prono gravidum provexit pondere currum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus ;
Felices, qui talem annum videre, diemque.
Ergo Palladiæ texuntur in ordine pugnæ :

25

24. Tardaque haud dubie legendum, ut jam a Taubmanno editum video: non ve. Quinquatria vett. edd., quod doctius esse vocabulum videri potest, et improprie de Panathenæis dictum. Quinquennia Aldina et Ascensianæ intulerunt.-26. Legebatur: Et prono gravidum provexit pondere cursum. Superior versus 25 ad declarandum tempus Panathenæorum habendorum spectabat. Cum non appareat, cujus rei cursus intelligi possit, nec ad navigationem ad quam Turnebus xxvIII, 25 versum refert, quicquam aliud nos ducat: vitium subodorari in promtu est, ut currum legamus; ut jam Barthius emendavit, Taubmanno probante. Navis Panathenæis ad Palladis templum ducta machinis agi debuit, peplo tamen pro velo expanso, quod adeo Zephyrum excipiebat, vid. Not. ad v. 21. Navim per currum declarari, idem Barthius docuit v. c. apud Catull. LXIII, 9. 10, ubi vid. Intpp. Ex Julio Pomponio exsculpere aliquis possit lectionem gravidam p. p. Chlorim. Sed lusus is esset, non emendatior lectio.-27. illa dies Ald.-30. pepla. Sic jam ed. Ven.

NOTE

mox quoque strenuorum ducum Athenis egregia facta, aiunt viri docti, Scaliger ad h. 1. et Meurs. 1. c. Volunt id docere ex Aristoph. Equ. 563, ubi majores prædicantur digni ea urbe καὶ τοῦ πέπλου. Hoc tamen clariorem locum afferri velim : nam Comicum pompam Panathenaicam respicere potius arbitror, qua armati incedebant viri. Etiam Pepli nomen, quo Aristoteles librum inscripsit, quem de heroum tumulis confecerat, viri docti hinc illustrant. Nostri poëtæ locus rem non magis probat. cf. inf. ad v. 36.

21 Si fas est dicere: non tam ad religionem refero, quam ad audaciam cœpti; et olim, pro tum, sequente etiam cum. Æn. vIII, 391 Non secus atque olim, &s d' OTE.

25. 26 Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro: alternis Zephyrum

cum Euro spirare ait, eoque tempus Panathenæorum habendorum declarat: quod hic ad primum ver retrahere videri potest. Mense tamen Hecatombæone, et quidem die xxIII, tertio cujusque Olympiadis anno, ea celebrata esse satis constat; est ille primus mensis anni Attici, quem a primo plenilunio post solstitium æstivum processisse quis ignorat? Estatis igitur ingressæ tempus declarari hoc versu dicendum est: quod tamen quam commode per pugnam Zephyri cum Euro designetur, non dicam. Etsi Zephyri flantes non modo ver, sed et æstatem ineuntem alibi quoque indicant. cf. Ge. 11, 322. Hactenus itaque illud ferri potest. De altero versu 26 v. Var. Lect.

29-34 Locus, etsi ab h. 1. forte alienus, classicus tamen post Eurip. Hecub. 466 sq. de peplo Minervæ.

« 前へ次へ »