ページの画像
PDF
ePub

Conjugium caræ violaverat Amphitrites:
Attamen exegit longo post tempore pœnas,
Ut, cum cura sui veheretur conjugis alto,
Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum.
Seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnes,
Et cupidos quæstu passim spoliaret amantes;
Piscibus et canibus rabidis vallata repente,
Horribiles circum vidit se sistere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus!
Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!
Ausa quod est mulier numen fraudare Deorum,
Edictam Veneri votorum vertere pœnam :

75

80

suc

Loënsem l. c., sed perperam. Porro nudam ead. vetus ed. c. Aldd. Ex prioribus timidam iterum induxerat Pithoeus et Scaliger. At sava arena quis ferat? Leg. flava arena: frequens et elegans verbum. Nam Ausonia arena si legam, verendum est, ne longius sit petitum. Nodell, not, crit. p. 82 sola arena_conjicit.—73. canæ Amphitrites Heinsius conjecerat, parum suaviter.-74. Iterum tres versus a mala manu submissos suspicor, Has tamen idem Heinsius emendabat, et alius vir doctus Hæc tamen Misc, Obss. Vol. IV, p. 318, quod et ipse malim. Ast tamen Basil. Ms. Greene legit: Nec tamen-et mox Aut cum cura; quæ non capio.—75. Ut cum ex Aldina fluxit. Ut tum edd. vett., item: At cum, et cura suæ v. conjugis; sicque vet. ed. apud Loënsem 1. c. cum Ald. cura tuæ Ms. Helmstad. etiam Ms. Basil. Jo. Schrader. conj. Ut cum rore sui.-76. multo. Heins. hariolatur, immerito.-78. spoliaret. Ald. popularet: docte ac vere. Ms. Helmst. corrupte procularet descripserat; recentior manus procaret.—79. Pristibus et c., h. belluis marinis, emendare in promtu est.-80. Terribiles alii ap. Loënsem 1. c.; idem emendat: circumque videns. Mox vulgo vidit sibi. Ms. Helmst. circum vidit se, nec male. Heins. conj. videt subsistere vel videt se existere formis.-82. pertimuisse latratus edd. vett. ante Aldum, inscite.— 83. Ausa quoque Taubm. edit., nescio unde. quod et mavult Heins.-84. Edictum vett. edd. nonnullæ. Edictam Ms. Basil. Tum notorum, quod et ipsum illud Ms. habebat, emendabat Barthius, ut essent noti, amatores, qui cum Scylla consueverant: quorum pœna sint præmia, quæstus decimæ. Sed vid. Not. avertere prædam conj. Heins. dictam Veneri illustrat ex Petron. (c.

NOTE

77-88 Sive Scylla fuit puella eximiæ formæ, quæ corporis quæstum fecit et a Venere in monstrum marinum est mutata.

83. 84 Læserat, ad horum poëtarum mentem, Scylla meretrix numen, intervertendo et intercipiendo pœnam votorum dictam Veneri a juvenibus, quos illa amore sui irretierat. Spectat pœna ad reatum quasi votorum,

quibus se obligaverant Veneri, quæque ipsi nunc erant persolvenda; sed juvenes ea, quæ ex voto debebant, aut voti solvendi causa Veneri destinaverant, ad puellam, quæ quæstum faciebat, apportabant. Scaliger aliter accepit: Tоwhy, more Græcorum, debitam mercedem: an quod noluit persolvere decumas quæstus sui, quas voverat Veneri? sed tunc

CIRIS.

Quam, mala multiplici juvenum quod septa caterva
Dixerat atque animo meretrix jactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuisse,

Docta Palæphatia testatur voce papyrus.

85

132 extr.), ubi em. Ipse pater Veneri dictis Epicurus in hortis Jussit. Qui sequitur locus vix a primo interpolationis auctore profectus est. prædam vel partem etiam Jo. Schrader. conj.-85. 86 Quam modo m. Ald. At Scaliger ad Chronic. Euseb. Quæ mala...Vixerat, unde Taubm. recepit: quod parum placet, nec magis Heinsii: male...quod...Vixerat, vel Vixit parque animo, vel æquata ferarum. Lenior medicina esset: Quam,...mala...quod...Struxerat, tum pro atque malim: ipsa animo m. juvenum quoque ed. vet. apud Loënsem Epiphyll. vn. 25. Mox agitata unde in Heinsianam et alias vulgatas venerit, ignoro ubique editur jactata. Scaliger interpretatur docte Onpiwdŵs èkμaveîoa. Barthius Advers. xx111, 9 jactata erat pro jactavit, dictum esse vult, qua auctoritate vel analogia, non intelligo.-87. tali merito rumore Cujacii 'et, Taubmanno monente, Paulli quoque Leopardi Emendatt. x, 24 emendatio est apud Scaligerum, pro librorum lectione: tali meritorum more; quam ipse Scaliger non improbare videtur, dum recte interpretatur: quod ita se in juvenes gessisset, quod ita de iis promerita esset.-88. Palæpaphiæ vel Palepaphia (quod ad Palæpaphon Cypri referebant interpretes) et Pachynus vel Pachinus vett. edd. cam codd. Quod nunc habemus, ex Jani Parrhasii emendatione profectum est, quam ad Claudiani R. Proserp. sub fin. testatur. cf. sup. ad v. 66. 67. Receptam eam jam video in Aldina 1517, quam semper intelligi in his carminibus volumus, quoties Aldinam excitamus. De Palephatia voce dubitari vix potest; papyrus commoda quidem lectio, defensa quoque a Schotto Not. in Procli Chrestomath. p. 22, nec tamen dictu facile, quomodo ea in Pachynus abire potuerit. Scaliger eo nomine poëma seu opus μveoλoyikov Palæphati fuisse suspicatur, quod de Siciliæ fabulosis multa continuerit, cum Pachynus Siciliæ promontorium sit. Verum, quod eam suspicionem juvet vel firmet, nihil occurrit; et monstra corruptelarum similia in vocibus, quæ librario notiores esse debebant, quam eæ, quas substituit, plura ad manum sunt; et papyrus, charta, frequens est certo poëtaNOTE

melius legeretur: avertere, an, quod melius est, mercedem a juvenibus accipiebat, juvenes ipsos excludebat?" Hæc Scaliger; sed in poëtæ verbis vix ea latent. Scyllam de scorto avaro etiam Heraclitus de Incredib. cap. 2 exposuit.

85-88 Quam merito tali rumore infamem fuisse, recteque adeo illa de ea narrata esse, testatur Palæphatus, quod, septa meretrix multiplici juvenum caterva, atque animo ferarum (h. fero ac sævo) jactata, agitata, mala dixerat, fraudes, mendacia: quod latratum pro pœna Scyllæ mutatæ attributum respicere videtur. Sed cf. not. crit. Ceterum, cum de lec

tione Palæphatia vix dubitari possit, apparere videtur etiam hoc ex loco, nos verum Palæphatum non habere, et esse alterius auctoris libellum περὶ àniσтwv, qui a nobis teritur; nam in hoc c. 21 diversa utique ratione, etsi satis inepta, de navi Tyrrhenorum. piratica, fabula exponitur, Viderunt hoc jam Grotius et Scaliger. Nisi forte permutavit auctores poëta: nam is, qui nunc sub Heracliti nomine venit, περὶ ἀπίστων scriptor fabulam fere ad istum modum interpretatur. In eodem c. 14 occurrit simile quid de Sirenibus, quod sub Palæphati nomine profert Hieronymus Chron. Euseb, n. 843. Miror tamen, homi

Quicquid, et ut quisque est tali de clade locutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin;

Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quæ, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuistis præmia, Divæ
Pierides: quarum castos altaria postes
Munere sæpe meo inficiunt, foribusque hyacinthi

90

95

rum generi pro libro.-89. Vulgata erat et ut quisquis quod nec Latinum esset; verum et ut quisque est tali de clade locutus, legendum ex Aldina et e vet. editione apud Loënsem 1. c., ac Ms. Helmst.; tum licebit accipere: Omnia sint, habeant se, ut volunt. Jejuna tamen hæc sunt omnia. Heins. divinat: Quicquid et (vel id) est, tali quod quis de clade locutus, Somnia sunt.—90. Scaliger cum Aldina minus bene jungit: Omnia sint potius, πávra μãλλov. Tum sunt (quod et Ms. Basil.) et crini edd. vett. ante Aldinam, ut sit: liceat Scyllam notescere crini, propter capillum patris recisum.—91. Atque liceat (notescere), Scyllam non esse unam ex multis puellis, μíav Èk wоλλŵv, non esse ignobilem, ut bene Scaliger explicat, sed scilicet carmine meo inclarescere. Sic si juvetur oratio, etsi versus sunt parum politi, non desideres subjectam mox a Scaligero correctionem satis obviam, ut novisse pro non esse legamus: ut sit: et nosse Scyllam puellam. Laudat idem Theocriteum epigramma: els àrd τῶν πολλῶν ἐμμι Συρακοσίων. Duriora dedere Barthius et Taubmannus: Seyllam non esse amplius puellam, sed avem aut non esse pro fuisse, fato esse functam, perperam. Heins. nunc scire vel cantare conj.-92. Quare et. Melius abesset et. Nec habet Ms. Helmst. cum Aldina. Quare æquæ conj. Heins. Ms. Helmst. cantus...cecos.-93. mihi cupido, meditanti mittere certos cantus (iévai pwvyv; àoɩdhv). Sic jungenda verba. Nec tamen locum satis expedio, qui omnino ex Virgiliana vena profluere vix potuit; adeo invita versus Minerva procusi sunt; etsi sententia satis sit poëtica. certos cantus Barthius interpretatur veros: at parum apte. An ad fiduciam animi spectat vox, in quibus ipse certus auxilii sit? cupido non satis appositum videtur. Præmia ad favorem ac studium Dearum ac præsentiæ beneficium erunt referenda. In vett. edd. Magnanimis vel magna nimis cupidis (hoc et Ms. Basil.) tribuisti pr. Diva. Quod nunc legimus excusum primum video in ed. Aldina. --94. 95. Multa in his vss. laborant. vid. Not. Forte fuit: quarum castos violaria (vel topiaria) postes Munere sæpe meo cingunt. ex more religioso, ut

NOTE

'nem nostrum ad Palæphatum provocare, cum notior ei esse deberet Callimachi auctoritas Fragment. CLXXXIV: is sive in Airious, sive in Hecale, (ut Toup. Cur. noviss. ad Suid. p. 80 putabat,) Scyllam mulierem libidinosam ediderat: kúλλa, γυνὴ κατακάσα, καὶ οὐ ψύθος οὔνομ ̓ ἔχουν oa. Scylla, meretrix, nec falsum nomen habens. Dixerat de eadem: Topφυρέην ἤμησε κρέκα, h. e. τρίχα, v. ad pr.

89 sqq. Verum cujusque modi hæc omnia sint, quicquid et ut quisque de

[blocks in formation]

CIRIS.

Deponunt flores, aut suave rubens narcissus,

Aut crocus alterna conjungens lilia caltha,

Sparsaque liminibus floret rosa: nunc age, Divæ,
Præcipue nostro nunc aspirate labori:

Atque novum æterno prætexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinæ sedibus urbes,
Actæos inter colles et candida Thesei
Purpureis late ridentia littora conchis:
Quarum non ulli fama concedere digna
Stat Megara, Actæi quondam munita labore

100

105

conveniant seqq. Nec sacra Musarum alibi facile victimis fiunt.-96. Iterum hic mutavi distinctionem; erat enim expressum f. h. Deponunt flores: aut s. Sed melior, puto, ordo verborum: et Deponunt suos flores in foribus Fores aut hyacinthi aut narcissus...aut crocus...sparsaque liminibus floret rosa. templi sertis ac corollis se ornare ait. ́Deponunt flores ornate pro deflorescunt, μapalvotai, quatenus suspensæ corollæ prostant. Dependent Ms. Basil., sicque conj. Heins. et Jo. Schrader. Emendatt. p. 57.-100. pertexite Ald. 102 et c. Tensa vet. ed., unde Calderinus nomen urbis in Peloponneso faciebat.-103. late; latex ed. Ven. 1484, perperam ; etsi Calderinus agnoscit. late mavult Wakef. ad Lucret. 11, 375. radiantia conj. Frisemann.-104. non nulli eadem, cum Ms. Basil. non vidi Junt. non ulli recte Aldina.-105. Megara NOTE

ita, victimæ sanguine, postes ac ja nua templi aspergi poterant. Ita saltem ea, quæ habemus, interpretanda sunt. Sintne integra, alia est quæstio. Scaliger inficiunt ad nidorem refert: Kvioσãos. Durum hoc,

meo sensu.

96. 97 Vestigia Virgilianæ Musæ : Ecl. III, 63 suave rubens hyacinthus. Ecl. 11, 50 Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

105 sqq. Fabula Megarensium domestica v. Pausan, lib. 1, 42 pr., quam jam Theognis attigit v. 771. 772. ALcathous Pelopis f. Megaram, seu verius acropolin, Nisæam, muris cinxisse ferebatur, Phœbo operæ consorte: unde seu saxum aliquod, cui Phœbi cithara fuerat imposita (sic Pausan. 1. c. et Epigramma a Scaligero laudatum, quod vide in Antholog. lib. IV, p. 490. Steph. p. 351. nunc Analect. 101 seqq. Ornate. Inter alias A- To. 1, p. 192. Jacobs To. III, p. 160.) thenis vicinas urbes fuit Megara. seu turris erat, quæ lapillo percussa, Pandionem Athenarum regem fuisse in citharæ tactæ morem, resonabat notum est. littora candida propter (Ovid. Met. vIII, 14 sqq.) Alcathous marmor candidum; et ridentia conchis, Actaus h. 1., quatenus Megarensis accurate ad naturam loci: nam, quod ager Atticæ pars haberi poterat, et Scaliger jam monuit ex Pausania lib. olim in Atheniensium ditione fuisse 1, 44, totus ille tractus agri Megaren- credebatur; cf. Pausan. 1, 39, p. 94. sis lapide conchite abundat, candido f. 95. Nam alioqui e Peloponneso adadmodum colore, cui plurimæ insunt venerat Alcathous, Pelopis quippe

conchæ marinæ.

filius,

Alcathoi, Phœbique; Deus namque adfuit illi:
Unde etiam, citharæ voces imitatus acutas,
Sæpe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus,

Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem..

Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
Fecerat infestam populator remige Minos:

Hospitio quod se Nisi Polyidos avito,
Carpathium fugiens et flumina Cæratea,

110

perpetuo usu plurali effertur: itaque Stant fuisse videtur. Sic etiam Heins. legit. Idem Argai, aut potius Argei, Alcathoi, quia Argis venerat. Pelasgus dictus Ovidio. Attei Junt. mutata ead. cum Ven. 1484 et Ms. Basil., sed recte munita dedit Aldina.-106. Alcathoë eadem Ven. Archadio Junt. cum Basil., sed iterum emendate Alcathoi editum in Aldina. Phœbique decus Ven. eadem. Phœboque decus Junt., sed etiam hoc emendatum in Aldina.107. Legebatur imitantur, scil. saxa, quod vix ex antecedentibus elicias. Si Stant Megara legeretur, posset eo referri. Legendum igitur aut imitatur sæpe lapis: recrepat C. m. pulsus Et v. Occurrit quoque imitatur in ed. Junt. 1533, sicque Loënsis emendaverat Epiphyll. vIII, 25, ant, quod magis placet, imitatus. Sic Heins. et vir doctus Miscell. Obss. Vol. IV, p. 319 correxerant; et sic jam legitur Ald. 1534.-109. Ut v.-testetur Junt. et Ascens. amorem conj. Nodell. Obss. crit. p. 39.-112. 113 Vetus lectio, etiam Mss., Hospitioque senis (vel senisque, Basil. senio) hypolidosa victo; et Junt. cum aliis interpolate: Hospitioque seni fuit Hippolydosaque victo. Errant fere inter has ceteræ edd. At Aldinæ : Hospitioque senis hypolidos avito: in quibus Hospitio quo se Nisi Polyidos avito facile agnoscitur. Scaliger hinc aliam lectionem extudit : Hospitio qua se Nisus Pelopeus avito Carpathium fugiens et flumina Curetea Texerat: ponit ille, quod nulla fabulæ auctoritas probat, Nisum ultro bellum intalisse Minoi, huncque injuriam acceptam ulturum venisse. Alia, sed parum probanda, emendatio secundum vestigia vet. editi libri facta Paulli Leopardi a Loënsi prodita est Epiphyll, vIII, 25 inverso ordine versuum :- Minos Carpathium linquens et flumina Niseina. Hospitio canum namque urbs Lelegeia Nisum Texerat etc. Lectio, quam nunc vulgatam habemus, a quo primum in textum illata sit, ignoro: prolata est primum a Contareno Var. Lect. 8, propior illa ceteris ad literarum ductum (nisi quod pro quo malim quod), nec a fabula abhorrens, qua Polyidus vates, Glauco Minois filio in vitam reducto, Creta

NOTE

107 imitatur saxum citharæ sonum. Cyllenia munera, lyram a Deo Cyllenio, Mercurio, inventam. Lapis igitur pulsus, si percussus fuerit, recrepat lyram, h. resonat, imitatur sonum lyræ. veterem Phabi honorem: videtur hoc eodem sensu dictum, pro munere, invento, Apollinis, cithara, cujus sonum saxum refert, adeoque memoriam lyræ ei impositæ servat.

110 florebat absolute: cum alias adjici soleat, laude, virtute. Sic Ca

tull. florentem Iacchum absolute dixerat, scilic. annis, LXIII, 251, ob sempiternam juventutem: at Mitsch. Lectt. p. 110 floribus ornatum. remige: docte: nam cum classe advenerat Minos, cujus θαλασσοκρατίαν illustravimus in Commentar. Soc. R. Gotting. T. 1, P. 1, p. 71 sqq. 112. Causa belli Niso a Minoë illati memoratur, quod Polyidus, qui Creta aufugerat, a Minoë armis repeteba

tur.

« 前へ次へ »