ページの画像
PDF
ePub

Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretæa sternebat rura sagitta.

Sed neque tunc cives, neque tunc rex ipse veretur
Infesto ad muros volitantes agmine turmas
Ducere, et indomita virtute retundere mentes:
Responsum quoniam satis est meminisse Deorum.
Nam capite a summo regis, mirabile dictu,
Candida cæsaries; florebant tempora lauro;

115

120

aufugit (Apollod. III, 3), adeoque Megara proficisci indeque bello a Minoë repeti potuit. Legitur quoque Polyidus Megara venisse, ut Alcathoum de cæde Callipodis filii lustraret: narrantur porro ejus filia Megaris sepultæ Pausan. 1, 42, p. 104. Quod avitum hospitium ait, potuit alias fabulas respicere, quas nunc ignoramus. Sed Carpathium mare, tanquam vicinum Cretæ, posuit pro Cretico. Sequuntur flumina Caratea. Jam in vett. edd. Cerutea, quod Aldina quoque dedit, et Cerathea scriptum est. Scaliger in priore edit. legerat: Carpathium fugiens pelagus et flumina Creta, in altera vero: Carpathium fugiens et flumina Curetea, Græce ad verbum: Kaprálov λeíñwv kal vápara Kouphтela, cum Curete antiquum nomen insulæ fuerit, mox Crete. Videtur tamen et ipse mox in Cæratea animo inclinato ferri; est enim fluvius Creta Caratus ex Callimacho notus in Dian. 44 χαῖρε δὲ Καίρατος ποταμὸς μέγα. Alluebat ille Cnossum, cui urbi quoque olim ab eo nomen fuit. vid. Meurs, in Creta I, 8.-114. Cothinius, Corthinius vett. edd. Cortinius Aldina.—115. sternebat vix sanum. Heins. em. terrebat.-116. 117. 118 Obscura oratio, et, si recte judico, corrupta. Turmæ volitantes ad muros infesto agmine Megarenses esse non possunt; nam ii non infesto agmine ad murum accedere poterant, nisi dicas valde improprie esse: ducere turmas ad muros, ut muros conscenderent, defendendæ urbis causa. Verum nec agmine nec infesto convenit; ergo Cretenses sunt, et ad eosdem debent referri mentes indomita virtute. Ita vero claudicat sententia verborum in reliquis, quocumque te vertas. Heins. pro Ducere conj. Reicere, ut in Ecl. Reice capellas; aut ut Ducere sit pro trahere. Melius conjicias: Sistere; nisi totum locum sic refingas: Sed neque-veretur Infesto turmas Ducentem indomita virtute retundere mentes. Ut Ducentem intelligas Minoëm. Suspicor versum tertium Ducere et i. v. r. mentes a seriore manu assutum esse. volitanti ex agmine Ven. ed. 1484 et Ald. cum Ms. Basil.; unde Heins. tentat: v. examine. indomitas v. r. mentes emendabat Lindenbruch et Heinsius; sed hoc tenue. Ascensius non veretur accipit non curat, negligit ducere turmas Nisus etc. In mentes potest latere videri: Cretas. Heins. conj. Martem.-119. quoniam in fatis meminisse conj. Heins. fas est Jo. Schrader.121. florebant tempora lauro in medio interposita, dure quidem: nec tamen Scaligeri emendatio mollior, qui conjiciebat primum: Candida cæsaries, florens interprete lauro, h. divinatrice, qua reges redimiti esse solebant, postea autem: C. c. florebat tempore longo. Heins. varie tentabat: Cand. cæsaries florebat tempore utroque, vel t. lævo, 1. tempora in ambo. In Basil. erat tempore. Jo. Schrader. Candida cæsaries replebat tempora late. Nolim operam perdere in supposititiis. A vetere poëta fuisse apparet tantum hæc: Responsum—-Deorum :

NOTE

116 sq. Sed Megarenses et Nisus non cunctantur Minoi occurrere et muros urbis defendere: quippe ca

pillo purpureo (de quo v. ad pr. Ciris) contisi etc., sed vid. Var. Lect.

At roseus medio fulgebat vertice crinis:

Cujus quam servata diu natura fuisset,

Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum,

Concordes stabili firmarunt numine Parcæ.

125

Ergo omnis caro residebat cura capillo;
Aurea solenni comtum quoque fibula ritu
Mopsopio tereti nectebat dente cicada.

Nec vero hæc vobis custodia vana fuisset,
Nec fuerat: nisi Scylla, novo concepta furore,
Scylla, patris miseri patriæque inventa sepulcrum,
O nimium cupidis si non inhiasset ocellis!

130

Nam roseus medio f.-122. At Ald. 1534. Vulgo: Et. fulgebat. Scaliger ex vett. edd. surgebat; quod et Ms. Helmst. habebat cum Basil.-125. Versus ex Ecl. iv, 47. firmarunt: debebat esse firmarant.—126. caro. Ita Aldina. Edd. vett. cum Basil. Ms. cano.-127. comtum quem editum a Taubmanno, ex Ald. tert. (1534), ut Loënsem emendasse video l. c.—128. ritu Corselle vett. edd., vel Corpsela: unde Scaliger refingebat Cecropiæ, cum olim Cypsellæ et Tortilis et t. legere voluisset. Sed emendatum Mopsopio jam animadverto in ed. Ald.; et sic Parrhas. ad Claudian. R. P. p. 2. b. legere jusserat. Felicius tamen his omnibus ex vetere scriptura veram lectionem eruisse arbitror Loënsem Epiphyll. vIII, 25 Crobylus et tereti. Nota res vel ex Thucyd. 1 pr. Crobylia conjecerat alius vir doctus in schedis Wolf., minus probe. teretis c. malebat Heins.-129. vobis: ut ad Megarenses conversa sit oratio, Scaliger legit votis. Ms. Basil. nobis. Immo vero scriptum fuit urbis. Nec vero hæc urbis custodia rana fuisset. Etiam Heins. sic emendat.-130. Nec fuerat. Quid hoc loci habeat post Nec fuisset, equidem non assequor; nec minus jacet oratio, si subintelligas ante; nec fuerat vana ad id tempus. Nisi doctius urbis epitheton fraudem fecit: Nec vero hæc urbis custodia vana fuisset Nisaa. Saltem poëta: Infelix nisi Scylla, et pluribus aliis modis scribere poterat. Heins. conj. Debuerat; si. Voluit defuerat. Sic quoque Jo. Schrader. Defuerat si S. novo concepta furore. Frustra defendit hoc Barthius. Obvium est poëtam scripsisse correpta. Nunc hoc idem exhibere video Aldinam et Pith. Minus placet novos concepta furores; etsi sic in Culice quoque 265, Scaliger e libb. refinxit: Femineis concepta decus.-131. Male in fine versus plena interpunctio ponebatur in edd. De toto versu dubito an ab alia manu venerit. infensa vel infesta conj. Heins., nescio quo fructu.-132. Præclare Heins. Minoëm c. si vel Minoa heu. Sublegerat ei hoc jam Toll. ad Auson. p. 148. Ita vero nisi—si non se excipiunt. Unde Jo. Schrader. Emendatt.

NOTE

123 Cujus-natura, pro qui crinis. Barthius Advers. XXIII, 9 laudat ex Avien. Perieg. (v. 57) pigra ponti Se natura tenet, h. pontus.

127.128 Fibula aurea nectebat eum crinem dente tereti cicada. Erat scilicet fibula in cicada formam facta

ritu Attico. Nota nunc res, Athenienses TETTIYоpopoûvras fuisse; habuisse cicadam auream crinium cincinnis innexam. Post Scalig. et Taubmann. ad h. 1. et Meurs. v. Perizon. ad Elian. IV, 22. Sed princeps locus est Thucyd. 1, 6.

Sed mafus ille puer, quem nec sua flectere mater
Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem
Jupiter: ille etiam Poenos domitare leones,
Et validas docuit vires mansuescere tigris;

Ille etiam Divos, homines; sed dicere magnum est;

135

p. 58 malebat: O nimium cupidis Minoi inhiasset ocellis.-135. Quæ sequuntur ad v. 138 ab interpolatoribus inserta suspicor.-136. vires m. tigris; Scaliger maluit ex vett. edd. victas m. tigres, quod et in Basil. Sed durum id post validas. Etsi hoc validas vix ipsum sanum est, latere enim videtur solenne tigrium epitheton, rabidas. Heinsius in notis ineditis apud Burmann, ad Anthol. T. 1, p. 19 emendabat: Et rabida docuit vires mitescere tigris. Et 137 Divos homines, ut hic interpungitur, Deos et homines mansuescere docuit Amor. Alii junctim Divos homines exhibent, h. e. Deorum filios, heroës. Sed cum priore ratione melius convenit quod sequitur: sed dicere magnum est; ut

NOTE

133 Non ignobilis de Amoris potentia locus, etsi a multis tractatus, et alienus forte ille ab hoc loco, cum ira Cupidinis nullum in seqq. locum habeat: quo tamen viam sibi poëta struit ad ipsam narrationem a v. 139 sqq. Quæ tamen inde sequuntur omnia sunt fœde corrupta et interpolata usque ad 163. Obscura quidem res est, sed Scyllam apparet religionem Junonis violasse, cum inter lusum pilæ cum æqualibus in loco sacro ulterius, quam fas erat, processisset. Ita evenisse, ut Minoëm prospiceret ejusque amore capta insaniret. Nec vero apparet e poëtæ verbis: peccatumne fuerit in hoc, quod locum sacrum et arcanæ religionis imprudens adierit; an quod nudaverat corpus; qua quidem re Junonem tantopere exarsisse quis non miretur? ferres, si Diana aut Minerva esset. Nostri poëtæ multa haberent, quibus hæc probabiliter fingi possent. De ludis Junoni, quales Paus. v, 16 memorat, institutis agi non videtur. Quid? quod nec Junonis templum aut præcipua aliqua religio Megaris fuisse videtur. Certe Pausanias ne ædem quidem vel signum Junonis in ea urbe memorat. Videtur aliquid de perjurio puellæ

attingi, quo Junonem læserit. Sed locus tam stribliginosus est et interpolatus variis versificatorum laciniis, ut nihil habeas cui satis confidas. Expectabam cum Scaligero, ut studio ludendi provectam ad ipsa urbis mœnia pervenisse diceret puellam poëta, unde illa cum prospiceret, Minois amore esset correpta. Sed in poëtæ verbis nihil, quod eo ducat, video. Poterat a poëta causa iræ Junonis ex eo astrui, quod Minos Jovis erat filius ex pellice. Nec illud satis dilucide exposuit poëta, quare et quatenus amor Junonis iræ ac vindictæ in amore puellæ injiciendo indulserit. Veneris impulsu Minoëm a Scylla amatum esse prodiderant alii, quos Hygin. sequitur f. 198. Monili aureo inductam Scyllam Eschylus: vid. sup. ad pr. Ciris.

134 pater atque avus idem Jupiter. De hoc v. docta disputatio Valkenarii ad Eurip. fragm. p. 159. add. Musgravii ad Hippol. 539. Scilicet a diversis poëtis Venus Jovis filia et eadem mater Amoris e Jove tradita fuerat; unde nunc lusus. Jungenda autem: Sed malus ille puer,-Idem tum tristes a.

Idem tum tristes acuebat parvulus iras
Junonis magnæ: [cujus perjuria Divæ
Olim se meminisse diu perjura puellæ
Non ulli liceat:] violaverat inscia sedem,
Dum sacris operata Deæ lascivit, et extra
Procedit longe matrum comitumque catervam,
Suspensam gaudens in corpore ludere vestem,
Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans.
Necdum etiam castos agitaverat ignis honores,

140

145

quasi præfiscini dictum esse velit: ne temerarium quid et quod Nemesis ulciscatur, dixisse videatur. cf. Barth. Advers. XXIII, 9. Ille etiam Divos omnes conj. Heinsius apud Burmann. 1. c. ; ut postea versus exciderit: cui subjungatur: sed dicere m. est. Sed totus versus Scholasticum, qui nova exempla ascribere volebat, redolet.-138. Distinxeram plene ad finem versus: ut diceret primum de Superis universe, quod mox de sola Junone locum habet: et mox jungebam: Junonis magna violaverat sedem. At nunc mutavi. iras Junonis acuit Amor. Porro legebatur: Idem tum Superis. Heins. conj. super his, in superis, e superis. Idem cum superis edd. vett., vel quum. At Aldina: Idem tum tristes a. p. iras Junonis m. Sicque Ms. Helmst. et Jul. Sabinus legerat. Et hoc esse verius arbitror.-139....141. cujus perjuria Diva...Non ulli liceat. Sensum idoneum nemo facile ex his versibus extundat: et, si recte judico, assutus est pannus ex grammatici, experientis vires ingenii in compingendo versu, nugis in margine ascriptis. Scaliger misere se torsit, ut hine proferret hunc sensum: cujus puellæ perjuria, o Musæ, nemini fas meminisse. Sed is rescissis sententia sic sese expedit: Idem tum tristes acuebat parvulus iras Junonis magnæ: violaverat inscia sedem.-139. per jura Dianæ ed. Fabric. Heins. tentat: cujus per ludicra Diva: vel fera jurgia.-140. se meminere edd. vett., etiam Ald. cum cod. Basil., et per jura...tum nonnulli. Heins. tentat: O nolim meminisse: ut Ovid. Fast. Ah nolim victas hoc meminisse Deas: vel Hoc nolim m., vel Nolim te meminisse tui; et porro jurare vel temerare puella Non ulli liceat. Pœnitet acuminis in tam pravis versibus. Non nulli vett. edd. lutam Ms. Basil., unde Heins. conj. licitum.-143. caterva edd. vett. et Aldd. catervam inde a Juntina: hoc verius.-146. F. Nondum jam. Tum agitaverat ortum ex agitante sup. versu; Heins. conj. adoleverat. Sane gus

NOTE

141 sedem de templo et reμévei accipe. sacris operata Deæ lascivit, sacris factis puella cum æqualibus ludit. 144. 145. Veste igitur recincta, soluta, incedit, ut auram, qua recreetur, excipiat.

146. 147. 148 Obscura sententia, quam nec Scaliger habet quomodo expediat. An, inquit, nondum initiatam sacris Junonis intelligit, cujus ageretur ἀγὼν quidam λαμπαδοῦχος ; an nondum sacra ab antistita patrata

-an potius nondum nupsisse intelligit? Media sententia vero propior videtur: etsi, quæ in ea violatæ religionis causa lateat, non assequor. Videamus verba: honores ignis castos nondum agitaverat sacerdos, h. e. nondum flabello aura agitata ignem succenderat in ara. nec dum solenni— olivæ, h. nec ea rite lota caput ex more sacrorum sertis et infulis velaverat.

Necdum solenni lympha perfusa sacerdos

Pallentis foliis caput exornarat olivæ :

Cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa
Procurrit virgo: quo utinam ne prodita ludo
Aurea tam gracili solvisset corpora palla!
Omnia, quæ retinere gradum, cursumque morari
Possent, o tecum vellem tua semper haberes!
Non unquam violata manu sacraria Divæ,
Jurando infelix nequicquam jura piasses.
Et si quis nocuisse tibi perjuria credat,

150

155

taverat emendabat Loënsis 1. c. cap. 26 ex Aldd., quod et Ms. Helmstad. Jegebat. Accipi hoc potest: ignis nondum gustaverat honores, h. victimam. -148. Pallentis. Ed. Pithæi Pallantis an Palladia? inquit Heins.; sed f. Albentis. Quorsum tamen hæc cum ipse Virgilius Pallentem olivam dixerit : vid. Eel. v, 16.–149. relapsæ vel relaxa vett. edd. Sed recte cumque relapsa, scil. pila procurrit virgo. At Heins. em. cumque relapsa est.-150. quod uti ne p. Aldd. et Ms. Helmst.-151. Aurea tum forte legendum, jam vett. edd. er pallam; etiam Aldinæ. corpore pallam Ms. Helmst. Cum cl. Jacobs suspicor fuisse scriptum: Auratam gracili solvisset corpore pallam. Heins. conj. Aurea tam gracili solvisses corpore pallam! Greene: Ast utinam ne...Auratum gracili solvisses corpore pallam!—152. sq. Interpunctione ac distinctione locum ita constituisse arbitror, ut aliqua saltem exeat sententia, etsi poëta venustiore vix digna. Vellem o haberes (habuisses) tecum tua omnia (de vestimentis intelligendum ex v. 151), quæ retinere gradum cursumque morari possent (ne discincta procurrere auderet): Ita non piasses nequicquam jurejurando (ità lego), o infelix, sacraria Divæ non unquam violata manu tua esse; ut penetrale ingressa illa, quod adire nefas erat, frustra postea jurarit, se manu res sacras non con. trectasse. Piure videtur nove positum, pro purgare se, amovere culpam a se. Sequentia vss. 156. 157 assuta arbitror ab alio, quam qui superiora male inferserat. Voluit is urbanus videri: posse forte aliquem suspicari puellam pejerasse, eaque culpa sibi Junonis iram conscivisse; sed falsum hoc esse: causam piam fuisse, h. e. Junonem, benevolentia in puellam permotam, cavere voluisse, ne, si illa intraret in Deæ penetrale, Jovis in conspectum veniret; facile enim illum Deum adduci potuisse, ut insidias faceret puellæ pudori. Hæc aut similia videtur voluisse is, qui hæc intexuit, ineptus forte clericus, vix digna, ut in iis hæreas. Quod Scaliger suggerit, nimis acutum est: maluit te hoc modo punire Juno, quam Jovi te excruciandum tradere, qui solus perjuria ulciscitur.-152. cursusque Ald. cum Ms. Helmst. et Basil. -154. Non u. v. manus: agnoscit idem et Jul. Sabin.-155. F. Jurando jure. Heins. Infelix ne quid jurando jure piasses! Conjicias melius: Juranda...jura piasses. Nam piatur perjurium. Hoc et Jo. Schraderum maluisse video.

NOTE

150 prodita eleganter, in errorem, fraudem, inducta.

152 Obscura et hiulca tota hæc oratio. Utinam veste impedita, retenta fuisses, quominus longius pro

cederes! Sic nunquam violatæ religionis pœnam dedisses. Si modo ea per perjurium declarari potest; perjurii tamen proprie dicti nulla hie subest ratio. vid. Var. Lect.

« 前へ次へ »