ページの画像
PDF
ePub

Causa pia est: timuit fratri te ostendere Juno.
At levis ille Deus, cui semper ad ulciscendum
Quæritur ex omni verborum injuria dicto,
Aurea fulgenti depromens tela pharetra,
Heu nimium tereti, nimium Tirynthia visu,
Virginis in tenera defixerat omnia mente.
Quæ simul ac venis hausit sitientibus ignem,
Et validum penitus concepit in ossa furorem :
Sæva velut gelidis. Ciconum Bistonis in oris,

160

165

Tum vero scribam: Juranda infelix aut unquam jura piasses!—157. Sontica caussa est em. vir doctus in schedis Wolf. Non video qua metri cura.—158. cui s. adolescentum vett. edd. ante Aldinam cum Basil. Ms. Iterum impetiginem suam affricuit sequentibus Scholasticus aliquis; et forte ab initio totus locus his versibus solis constabat: At levis ille Deus, depromens tela pharetra, Virginis in tenera defixit mente sagittam. Nam quæ tandem hæc oratio: ex omni dicto quæri injuriam verborum! Ceterum pro his, quæ assuta sunt, excidisse videntur alia, quibus Minoëm puellæ conspectum narraret poëta.-161. 162. Manifeste corrupti versus nec sine libro sanandi. Vs. 161 Heu nimium... visu omnino insititius est. In Ms. Helmst. Heu n. terret. In edd. vett. pro tereti, terei, et pro visu, nisu vel jussu (hoc et in Basil. Ms.) legitur; unde Scaliger refingebat: Heu nimium Terei, nimium Tirynthia visa: tela non puerilia, sed Herculea et qualia Tereus in Procne expertus erat. Mox eo damnato tentabat: Heu nimium celeri, nimium torrentia nisu. Barthius Tirynthia in Gortynia mutabat. nimium certo nimium ferientia nisu vel missu vir doctus ap. Jo. Schrader., qui tentabat: nimium celeri, nimium torrentia nisu. Heins. nimium penetrantia nisu, vel, certis nimium penetrantia jussis. Jo. Schrader. parentia substituit.-162. interea vett. edd. ante Aldinam. interna Loëns. 1. c. emendabat: apud eundem Virgineo scribitur. omnia sc. tela. defixit acumina conj. Heins.-165. Ciconum Bistonis in oris. Est Aldina lectio. Cum alii Βιστονίδα scribant scriptores, solus est Apollonius I, 34 Πιερίη Βιστωνίδι, cujus auctoritate producta h. 1. media in Bistonis syllaba defendi possit. Accedit Stephani Byz. in BioTwvía auctoritas, qua Bentleius quoque ad Horat. 1 Carm. 25, 11 vulgatam h. 1. tuitus est. Si tamen vett. edd. conferas, et vitium ex iis et medela in promtu est. Nam ut Ms. Helmst. taceam: gelidi Sidonum Bistonis honoris, Ms. Basil. Sidonum Biston honores; in Ven. 1484 gelidi Cidonum Bistɔnis honoris; in Norimb. Sindonum; in Junt. et aliis gelidi Sithonum Bistonis ore. Quis non in male irrepsisse, eoque sublato, gelidis Edonum Bistonis oris, Ἠδώνων νιφόεντα κατ ̓ οὔρεα Βιστονὶς, facile agnoscat? et sic Scaliger quoque emendavit, sicque Heins. in schedis. Bistones et Edones vel Edoni Thraciæ circa os Hebri et Ismarum montem sæpe occurrunt apud poëtas. conf. Æn. XII, 365. Bentl. ad Horat. 111, 25, 9.

NOTE

159 ex omni verborum dicto: est ex Scaligeri sententia dictum h. 1., ut Eros, res; sed potius ad jusjurandum voluit referre inscitus homo, qui hos versus seu struxit seu interpolavit: injuria verborum, offensio.

161. 162 Vid. Var. Lect.

163 Comparat Scaliger Catull. LXIII (Epithal. P.), 91 sq. add. Apollon. 111, 280 sq., et ad v. 165 Nicand. Alexipharm. 217 sqq. *H åre kepropópos etc.

Ictave barbarico Cybeles antistita buxo,
Infelix virgo tota bacchatur in urbe ;

Non styrace Idæo fragrantes picta capillos,
Cognita non teneris pedibus Sicyonia servans,
Non niveo retinens baccata monilia collo.
Multum illi incerto trepidant vestigia cursu.
Sæpe redit patrios ascendere prodita muros;
Aëriasque facit causam se visere turres.
Sæpe etiam tristes volvens in nocte querelas,

170

Broukhus. ad Propert. 1, 3, 5 et alios. Ceterum simili modo Sithones se habent : in poeta est Sithoniasque nives, et Adonides αἱ τ' ἐνὶ βήσσῃ Σιθονίῳ κούρφ ἐπὶ μύριον αἰάζουσιν apud Parthen. c. 11. Et sunt tamen Steph. Βyz. Σιθώνιοι. vid. ad Ecl. x, 66.-166. Jactave ed. Scot. Fabric. F. tactave Heins.--168. Et, aut, perperam alii; et vulgo storace, ut seriore ævo scribebant. picta capillos non intelligo; f. uncta; et fragrantes capillos haud dubie, non flagrantes; ut in vett. edd. Video quoque laudari e vett. vinctos perfusa capillos. Heins. uncta, vel tacta, vel lauta tentabat; tincta Jo. Schrader. et Jacobs.-169. Sicyonia primum apparere video in Aldina: restituerat jam Leopardus in Emendatt. I, 11, cum in vett. edd. esset sic omnia. Sicyonii calcei noti sunt. conf. Taubm. τὰ Σικυώνια, scil. Υποδήματα. Male Cognita ad superiora retrahunt vnlgg. edd.; nam sunt Sicyonia cognita, ut alias nota, quibus illa utitur; epitheton ornans. Scaliger post Ascensium, ut video, refingebat Condita, quibus conduntur pedes, et Leopard. I. c. Commoda. Lenzius, doctus juvenis, ad Catulli Epith. Pel. e Catullo (63, 129) conj. Mollia vel Tegmina. Si semel a scripto recedere ausis, multa alia scribere liceret.-170. Perperam bacchata retinent edd. recentiores. Baccatum monile ipse Maro dedit Æn. 1, 655.— 172. prodita, scil. amore. Sed vix hoc omitti poterat. Leg. perdita, ut sæpe amantes dicuntur. Sic inf. 428. Ita quoque emendasse post Dousam jam alios nunc video Jortinum Misc. Obss. Vol. IV, p. 319 et Heins. in schedis. At Jacobs non male conj. percita. Græce extulit redit ascendere (redit, ut ascendat), et facit causam se visere, prætexit, comminiscitur causam, ut visat. Etsi hoc valde scabrum. Heins. quærit in verbis per causam, ut ap. Ovidium sæpe, v. c. Candida per causam brachia sape tenet. Ita scribi possit: Aëriasque parat per causam visere turres, vel Aërias quarens per c. Enimvero totus

versus est ex variatione antecedentis natus. Greene legit: Se sæpe aërias causatur reddere turres, ut sit: She blames herself, that she visits the citadel, Estne causari objurgare? an voluit accusat? et quid est reddere? voluitne scandere?-174. An olim fuit: tristes volvens in pectore curas.-175. amorem

NOTE

166 Ictave, h. tibia Phrygia audita stimulata et in furorem acta. Alias Gallos nominare solent poëtæ. Forte h. l. una ex Mænadibus intelligenda, cf. Catull. LXII (de Aty), 22 sq.

167 Cf. Æn. IV, 300 sqq. de Didone, et vII, 376 sq. de Amata. Sed sqq. adumbrata sunt ex Catullo XXIII,

63 sqq.

168 Styrax, frutex et succus seu gummi officinis adhuc nostris pharmaceuticis frequens, storax vulgo dictus, ex Syria plerumque petebatur. Plin. x11, 17, 40. Styracem Idæum, h. Creticum, Plin. XII, 17, 40. Plinid parum probari lib. x11, 25, 55, jam a Scaligero notatum est.

Sedibus ex altis cœli speculatur amorem ;

175

Castraque prospectat crebris lucentia flammis.
Nulla colum novit carum nec respicit aurum.
Non arguta sonant tenui psalteria chorda;
Non Libyco molles plauduntur pectine telæ.

Nullus in ore rubor. Ubi enim rubor, obstat amori.

180

Atque ubi nulla malis reperit solatia tantis,
Tabidulamque videt labi per viscera mortem :
Quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
Fertur; et horribili præceps impellitur œstro:
Ut patris, ah demens, crinem de vertice ferret
Furtim, atque arguto detonsum mitteret hosti.

185

de amato Minoë accipere licet sane; ita vero illud durum, ut ex aliis cœli sedibus sit, desuper ex turri. Scaliger refinxit: cæli speculatur ad oram, unde dies solet existere, cum diei ortum illam optare necesse esset. Vir doctus in Misc. Obss. IV, p. 320 secum speculatur arripuit inf. ex v. 469. Broukhusius cali amores legebat et stellas intelligebat, in quas virgines olim essent mutatæ. Tandem ibid. alius vir doctus cœlo corrigit, nihil tamen expedit. Equidem, si vestigiis scripturæ cœli (celi) inhærendum est, lego: Sedibus ex altis tecti, h. ex edita domus parte. Jacobs noster in cœli (Specim. Emendatt. p. 79) quærebat oculis.-177. movit ed. Junt. nubit conj. Scalig.; esse enim colum nubere σrépei (scil. lana inducere ac vestire, mox nendo deducenda, quomodo Catullus LXII, 311 amictam, Plinius comtam colum dixit). nevit Heins. Sed novit et respicit sibi respondent. nulla pro non, ut alibi, antiquum esse aiunt. Est Græcis, et inde poëtis, frequentatum. aurum sive ad texturam, seu, cum de ea vs. 179 demum agatur, ad ornatum et mundum muliebrem spectat, etsi eum hic non expectabam; nec omnino satis cohærent membra. İlla, inquit, non curat colum, non aurum, non psalterium, non texturam. Forte vs. 179 saltem præmittendus versui antecedenti.-179. Lycio vel Lydo em. Heins. At vid. Not. clauduntur male edd. Plant.-180. obstat amanti ap. Jul. Sab. legitur. Heins. conj. superat vel suberat, ut ap. Ovid. in Ep. Acont. Quique subest niveo lætus in ore rubor. Jo. Schrader. nisi cum pudor obstat amori. Totus versus ex interpolatione conflatus est.-185. ferret primo editum in Ald, 1534. Legebatur olim etiam in Ald. servet. Tum ah serum, h. diu servatum, legisse videtur Jul. Sabinus. Ut patrio demtum cr. Jo. Schrader., præclare; modo esset quod cogeret nos refingere. conf. v. 281.-186. Furtimque a, Aldd. arguio hosti. Dictum esse necesse est pro vafro et callido. astuto

NOTE

179 Libyco pectine: citrino vel lotino, ait Scaliger. Malim cum Taubmanno de eburneo accipere. Æn. vi, 647 pectine pulsat eburno. Nam et ebur ex Libya. Julius Sabinus Palladios interpretatur, quia Minerva Tritonia a Libyæ palude Tritonide dicta: quod nimis subtile. plauduntur,

pulsantur adducto pectine, quo densantur licia, kpoтouvтai. Latus plaudi dictum simili modo a Tibullo 11, 1, 66, ubi vid. Obss.

180 Laudatum jam ab aliis tanquam ex Ovidio: Non bene conveniunt pudor atque amor. In nostro vereor ne nimium acumen illatum sit.

Namque hæc conditio miseræ proponitur una.
Sive illa ignorans : quis non bonus omnia malit
Credere, quam tanto scelere damnare puellam?
Heu tamen infelix (quid enim imprudentia prodest?)
Nise pater: cui, direpta crudeliter urbe,
Vix erit una super sedes in turribus altis,
Fessus ubi exstructo possis considere nido.

Tu quoque, avis, moriere: dabit tibi filia pœnas.
Gaudete, o celeres, subnixæ nubibus altis,
Quæ mare, quæ virides sylvas, lucosque sonantes
Incolitis; gaudete, vagæ blandæque volucres ;
Vosque adeo, humani mutatæ corporis artus,
Vos o crudeli fatorum lege, puellæ

.....

190

195

quoque Heins. conj. Scaliger videtur pro pulchro, formoso, accipere. Expectabam epitheton Minois gentile vel patronymicum: Gnosiaco, Dictao. ademtum mitteret Ms. Basil. Ita melius: crinem de vertice ademtum Furtim.-187. conditio misera proponitur. Lectio hæc ex Aldina fluxit. Vett. edd. nisi rapto opponitur. Alii c. raptori opponitur; unde Scaliger, etsi vulgatam non damnabat, conjiciebat: Namque hæc condicti ratio proponitur una: quod elegantius esse nemo non videt; nam iis, quibus arcem aut urbem prodituri sunt, proditores condicere et constituere recte dicuntur. Barthius miserandæ opponitur tuetur; parum scite. Heins. conditio miseræ proponitur una vel ultro Criminis ignara; et ex Basil. Ms. vestigiis nisi apto opponitur una refingit: Niseidi ponitur.-188. In sqq. iterum lacinias ab ineptis poëtastris assutas ag noscere mihi videor. quis enim non omnia malit Credere conj. Heins.-189. tanto scelere etiam Aldina. Alii scelere tanto. Barth. conj. sceleri, non male, ut parti, capiti, et alia sexto casu occurrunt. Multo tamen magis obvium est refingere: tanti sceleris. Sic quoque ed. Junt. et Ascens. Eadem Heins. tentat; et, scelere infamare.-190. Tu tamen malit vir doctus Misc. Obss. IV, p. 321. prudentia Ald. ed., quod Grævius probabat; tum ante illam potest, et mox N. pater cum quo d., et 192 Vixerat una semper vitiose scriptum.-193. conscendere vett. ante Aldinam cum Basil. Ms., in quo et exstincto.-194. Ineptus versus. Tu quoque aris moriere: tu, o Nise, in avem mutaberis ante diem supremum. filia tamen tibi pœnas dabit, quippe et ipsa in avem mutata, quam haliæetus pertinaci odio persequitur. Sed totus locus a mala manu interpolatus est, ut otium in eo castigando perdere pigeat.-196. Aëra quæ conj. Heins.-197. vaga laudate v. Ms. Helmst.-198. Usque adeo vett. edd. cum Ms. Basil., et mox Vix o crudelis; hoc crudelis etiam Ms. Helmst. Loënsis corrigebat Atque adeo.-199. crudelis Ms. Basil., saltem crudeles. Hoc NOTÆ

188 Sive illa ignorans, scil. hoc fecit, ut crinem Niso patri auferret, cum nesciret fata regni in eo esse posita.

195 Non male inventa, quæ sequuntur. Nam si Nisus Pandionis 11. Athenarum regis fuit filius, Philome

lam et Procnen, Pandionis 1. filias, quarum altera Tereo, Daulidis regi, nupta fuit, ei cognatione conjunctas fuisse necesse est. Vos, o puellæ Dauliades, crudeli fatorum lege mutatæ (kaTà) artus corporis humani.

Dauliades, (crudele) venit carissima vobis
Cognatos augens reges numerumque suorum
Ciris, et ipse pater; vos, o pulcherrima quondam
Corpora, cœruleas prævertite in æthera nubes,
Qua novus ad Superum sedes Calcheius, et qua
Candida concessos ascendat Ciris honores.

Jamque adeo dulci devinctus lumina somno
Nisus erat; vigilumque procul custodia primis
Excubias foribus studio jactabat inani:
Cum furtim tacito descendens Scylla cubili
Auribus arrectis nocturna silentia tentat;
Et pressis tenuem singultibus aëra captat.
Tum suspensa levans digitis vestigia primis
Egreditur; ferroque manus armata bidenti
Evolat: at demtæ subita in formidine vires.
Coeruleas sua furta prius testatur ad umbras.

200

205

210

215

versu melius carebit carmen.-200. crudele. Præclare Scaliger emendat: gaudete; quod et Heins. probat, nisi quod tentat: Dauliades querulæ, venit en

c.

Mox numerumque sororum conj. Barthius.-203. præverrite em. Heins. in æthere Jo. Schrader., probe.-204. novus ad Superum sedes Haliæetus vere utique a Scaligero restitutum arbitror, ut ab eo iterum discessisse editores mirer. In idem acumen jam ante Nic. Loënsis VIII Miscell. Epiphyll. 26 inciderat. Heins. tamen ad sedes Superum Alcathæius heros.—205. accedat idem Loënsis, probat Heins. Forte lenius foret: et qua Candida concesso succedat Ciris honore, scil. ad Superum sedes.-206. devictus vett. ante Aldinam. Utrumque ferri potest: melius tamen devinctus. Nimis nota hæc sunt quam ut verbum addere necesse sit. Jam Homer. Od. Ψ. 17 ἐπέδησε φίλα βλέφαρα... vos.-207. primas Excubias conjiciebat Lindenbruchius, ut temporis esset, non loci, notatio.-208. ductabat Heins. ad Ovid. Fast. 111, 245. Jactare tamen præstat, quia studio inani. v. Not. Ecl. 11, 5 hæc montibus et sylvis studio jactabat inani.-211. Et primum t. Ms. Basil.-214. 215. ac d. male Heinsiana et aliæ edd. testantur nescio quis primus intulerit; video jam in Pithoeana. Ita vires demta testantur jungenda sunt. Subita, ut in ardua re, præ metu, virium defectio prodit consilium ejus occultum. Vetus lectio est, etiam Aldinarum, testatur; ita oratio sic procedit: At (Scaliger sic malebat Ut, simulac) demtæ (sunt) subita (nam in sublatum malo) formidine vires. Caeruleas (scil. illa) sua fata prius testatur ad umbras, vota facit ad Deos, quod vss. 218. 219 disertius exponitur. Sic alias precantur homines ad auras. Umbras cæruleas

NOTE

206 sqq. Qui sequitur locus magno poëta dignus videri potest.

208 studio jactabat inani, excubias agebat: sed respectu Scyllæ, quæ eos fefellit.

212 Ovid. Fast. 1, 425 Surgit amans, animamque tenens vestigia furtim Suspenso digitis fert taciturna gradu. Mox ferrum bidens int. forficem.

« 前へ次へ »