ページの画像
PDF
ePub

Nam, qua se ad patrium tendebat semita limen,
Vestibulo in thalami paulum remoratur; et altum
Suspicit ad culti nutantia sidera mundi,
Non accepta piis promittens munera Divis..
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme
Surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi
Marmoreo æratus stridens in limine cardo)
Corripit extemplo fessam languore puellam :

Et simul, O nobis sacrum caput, inquit, alumna!
Non tibi nequicquam viridis per viscera pallor
Ægrotas tenui suffudit sanguine venas;

Nec levis, hoc faceres (neque enim pote), cura subegit:
Haud fallor, quod te potius Rhamnusia fallit.

220

225

dixit ut νύκτα κυανέην, κυανέαν όρφναν. 218. ad culli primum ab Asculano excusum video, pro vitioso ad cæli. Cultum mundum de cœlo dici posse non inficior: tamen id orationem male affectatam sapere videtur. Malim ad celsi...mundi; hoc et Heins. conj. Tum nictantia sidera cum Scaligero et Ms. Basil. præferam, scintillantia. Alius est mundus pondere nutans in Ecl. IV, 50. Heins. rutilantia.-219. piis Diis. Greene: a whimsical expression; it should be: pie. Dubitare non debebat: si meminisset vel illud Æn. Iv, 382 si quid pia numina possunt, h. benigna, bona.-220. Carme scribendum, non Charme. Est Kápun, non Xápun.-223. obsessam languore conj. Jacobs; nt sæpe poëtæ malis obsessum dicunt aliquem.-224. Et famulo nobis Ms. Helmstad. carum caput malit Jo. Schrader. pag. 58 Emendatt. caput alumnæ Aldina et hinc edd. Fabric. et al., male.-226. Ægroto tenui et tenuis edd. vett. cum Ms. Basil., sed emendatius dedit Aldina.-227. hanc faciem e Pitheana in edd. Plantin. et alias venit: ab emendatione viri docti utique profectum. Vetus lectio etiam Aldinæ cum Ms. Basil. erat hoc faceret: quod facile cum Scaligero refingi poterat: Nec levis hoc facere (neque enim pote) cura subegit; nec levis amor te ad hoc faciendum adegit, ut noctu surgeres. Greene: Non levis, ut faceres quod non pote, cura subegit.—228. quod te potius Rhamnusia fallit. Qui sensus inde elici possit, non video. fallat Loënsis 1. c. emendat. Basil. Ms. fallor. In Junt. et aliis fallar, et hoc Scaliger retraxit, ut sit: Haud fallor: quod te potius, Rhamnusia, fallar! omisso: precor; hoc est: quod potius te precor, Rh. Nemesis, ut fallar. Alii poëtæ simili

NOTE

223 Corripit Carme eam, ut sustineat lapsuram. Ceterum comparari cum seqq. potest Ovidii locus de Myrrha ejusque nutrice Met. x, 382 sqq. 225. viridis pallor ex xλwpòs pro wxpòs, nota res est. 228. quanquam utinam fallar, o Nemesis! De verbis v. V. L. 230. gravidos Cereris Delph. et Var. Clas.

fœtus. Scaliger yovípovs, fœcundos vel fœtificos, interpretatur. Ge. 11, 143 gravida fruges et Ge. 1, 319 gravida seges, ubi ad succum nutritium retuli. 233. requiescunt, transitive, ut obvium est videre, pro retardare: uti jam Ecl. vIII, 4 vidimus.

Virg.

5 B

Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi,
Nec gravidos Cereris dicam contingere foetus?
Qua causa ad patrium solam vigilare cubile,
Tempore quo fessas mortalia pectora curas,
Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
Dic age nunc miseræ saltem, quod sæpe petenti
Jurabas nihil esse mihi, cum mosta parentis
Formosos circum virgo morerere capillos?
Hei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
Ille, Arabis Myrrhæ quondam qui cepit ocellos,
Ut scelere infando, quod nec sinit Adrastia,
Lædere utrumque uno studeas errore parentem.
Quod si alio quovis animo jactaris amore;

230

235

240

more dicerent: Haud fallor: quanquam o potius Rh. fullar! Heins. atque o potius, Rh., fallar! Jo. Schrader. Emendatt. pag. 60 quod ut o potius, Khamnusia, fallar! Porro Amathusia conj. Markland. ad Stat. v Sylv. 3, 258.— 231. Qua caussa Aldd. quæ in al.-232. Ergo pectora requiescunt, faciunt quiescere, curas fessas: cum ipsa sint fessa. Alioqui fessæ mortalia pectora cura conjicerem: ipsæ curæ fessæ pectus quieti se dare concedunt.-231. nunc tandem malebat Jacobs.-236. morerere. Ita etiam Ald. mori de vehementis amoris æstu ac tabe non ignoramus, sed ab h. 1. alienum est. Edd. Junt. de Tortis et aliæ remorere. Loënsis 1. c. emendat remorare, sed tota sententia laborat. Pro cum leg. cur et sic totus locus constituendus: Dic age nune saltem misera, quod sæpe petenti Jurabas nihil esse mihi: cur mæsta parentis Formosos circum virgo remorare capillos? h. e. Nunc saltem mihi dic, cur circa parentis comam hæreas? id quod quoties adhuc ex te audire volui, tu mibi jurabas, nihil esse. Sumtum hoc ex vulgari sermone. Formosos cupillos dixit pro uno aureo crine. Sed multa in hoc carmine vix cum delectu posita. Ita mox furor cepit oc llos.-239. sinit, siverit, ait Scaliger, ut edit apud Horat. pro edat. sirit antiquum, ut apud Plautum et Catonem occurrit, detortum fere in sinit, h. 1. metro repugnat, omninoque malim_sinat! hoc etiam Loënsis protulit Epiphyll. v, 26. Et Grævius emendaverat cum Jo. Schradero.-240. Ludere malit Scaliger: non ego. Incesto huic amori et adulterio gravius verbum quæritur.-241. animum melius legi unusquisque facile intelligat. animos conj. Jo. Schrader. Scaliger malebat nimio jactaris amore. Barthius Quodsi animo quoris alio jactaris amore.

NOTE

238 De Myrrha nota fabula ex Ovid. Met. X. Arabs ea dicta, etsi Cinyræ Paphiorum in Cypro regis filia fuerit, sitque omnino narratio ex Cypriis fabulis ducta. Sed fuga delata est Myrrha in Arabiam ibique in arborem mutata, ut ipse Ovid. x, 477 latosque vagata per agros, Palmi

feros Arabas Panchæaque rura relinquit ... tandem terra requievit fessa Sabea. 240. utrumque parentem, scil. Myrrhæ. Argutatur Scaliger, qui Nisum et nutricem Carmen intelligere jubet. Vi detur autem Carme suspicari, Cirim patris amore incesto exarsisse.

241 Procedit sententia ad vss. 249.

Nam te jactari, non est Amathusia nostri
Tam rudis, ut nullo possim cognoscere signo;
Si concessus amor noto te macerat igne,
Per tibi Dictynnæ præsentia numina juro,

Prima Deum quæ te mihi dulcem donat alumnam,
Omnia me potius digna atque indigna laborum
Millia visuram, quam te tam tristibus istis
Sordibus et scoria patiar tabescere tali.

245

Heinsius (Misc. Obss. Vol. IV, pag. 323) animos vel amens, In Ms. Helmst. erat animis jactaris amorem.-242. Amathuntia Junt. et aliæ : quod præfert Scaliger, etsi utrumque usitatum poëtis. nostri vett. edd. cum Aldina agnoscunt: quod accipiendum: Venus non tam ignara mei, a me non tam aliena est: h. ego amoris non tam rudis sum. Consueverat enim illa cum Jove ex eoque Britomartin pepererat; sed Junt. nostra dedit, idque Scaliger probat: non ita aversa mea Venere de amore judico: ox OUTWs eiuì àñeiрappódiтos. Capio. Durius tamen hoc: mea Venus non est tam rudis, h. e. cgo in amore non tam rudis sum.-244. concessus vett. edd. cum Aldina tuentur; confessus ed. Junt. et aliæ: quod arripit Scaliger, ut sit amor, qui in confesso est, et quidem, ut recte Taubmann. explicat, abjecto omni pudore. Id per se bene dici nemo dubitet: Petron. 127 Ideo quales fudit de vertice flores Terra parens, cum se confesso junxit amori Jupiter. Enimvero uon inhonesto amori operam et studium suum pollicetur nutrix; sed honesto et licito. Induxit viros doctos in fraudem rò sin: quod h. 1. vulgo legebatur. At requiritur, quod in Aldd. habetur, Si concessus, quod interpretatur illud superius: alio quovis amore: scil. excepto illo incesto patris. Etiam Barthius Scaligerum refellit Advers. Iv, 23.-246. Vett. edd., etiam Aldd., cum Ms. Basil. P. D. quæ dulce mihi te donat al., hine Junt. P. D. dulcem mihi quæ te d., de Tortis: P. D. quæ dulce mihi te d. In promtu est: Prima decus quæ dulce mihi te d. a. Videtur et Heins. sic conjecisse; sicque Jo. Schrader. Quod nunc vulgo legitur, videtur a Pithæo profectum. que, prima Deum, h. quæ Dea magna, potens inter ceteras Deas, donat pro donavit. n. 18, 266 Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.-247. digna atque indigna laturam vett. edd. cum Ms. Basil., corrupte. Emendatum dedit jam Aldina, ut dicat, se potius omnia millia laborum esse risuram, experturam (Propert. At tibi curarum millia quanta dabit !) cf. inf. 521, digna atque indigna (cf. Æn. Ix, 595), quam ut eam misero amore contabescere sinat.-249. scoria patiar tabescere tali. Recte Scaliger negat Virgilium sordida verba ex plebis fece huc infersisse. Heins. ingeniose: te tam tristibus ægram Sordibus et cura. Idem tentabat: Filia, laturam, vel passuram: nam in Basil. Ms. milio laturam. Certe scoria, de metalli sordibus proprie dicta, an de morbi vel luctus squalore ab aliis dicta sit, ignoramus. Tum scoria ex okwpía vel Okapela primam haberet longum. Possit quidem huic vitio ita occurri, ut dissyllaba vox scorja fiat; sed ipsa vox serioris grammatici et forte monachi, qui de scoria scabiei, qua vexabatur, cogitabat, manum redolet. Multo fœdius vocabulum substituebat Reinesius Epist. ad Daumium Append. p. NOTE

Quod si alio quovis animo jactaris amore; nam te amore aliquo jactari bene intelligo; Si, inquam, concessus amor noto te macerat igne: sequitur apodo

sis: Per tibi D.

245 Dictynnam nunc de ipsa Diana poëta videtur accipere.

Hæc loquitur: mollique ut se velavit amictu,
Frigidulam injecta circumdat veste puellam,
Quæ prius in tenui steterat succincta corona.
Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens,
Persequitur miseræ causas exquirere tabis ;
Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces,
Marmoreum tremebunda pedem quam retulit intra.
Illa autem, Quid nunc me, inquit, nutricula, torques?
Quid tantum properas nostros novisse furores?

Non ego consueto mortalibus uror amore,
Nec mihi notorum deflectunt lumina vultus,

250

255

260

332 forica, h. latrina. Barthius carie, Scaliger legebat: scabre tabescere tali : a scabres, antiquata voce. Sed, si antiquata inferenda sunt, possit alius squale conjicere, a squales, h. e. squalor. De veritate tamen scripturæ ita non magis constat. Vetus edit. apud Loënsem 1. c. habebat cilia, Ms. Helmst. et sconia, quod ad scoriam alludit. Nec tamen eo deveniendum erat poëtæ, ut casca tali voce uteretur; poterat enim scribere: tali tabescere peste, tali liquescere tabe. Vir doctus Misc. Obss. IV, p. 323 tentabat cura vel senio; cura quoque Heins. et Jo. Schrader. Ex his vero corruptela ista enasci vix potuit. Verum omnino totus locus inde a 241 a seriore manu venit.-250. Vir doctus in Misc. Obss. Vol. IV, p. 323 tentabat: ut se evelarit, vel molli ut se develavit: nam nutricem detractum suis humeris tegmen puellæ injecisse. Recte. Annon vero sic nutrix ipsa erat velata? Ergo: ut illa erat veste amicta, puellam circumdat ea. Si quid mutandum, legam saltem velarat. Sed velavit defendi potest, quod præsenti tempore utitur, circumdat. Si circumdabat fuisset, necessario velaverat requirebatur.—251. intacta veste Ascens. legerat.—252. Quæ prius in tenui steterat succincta corona. Equidem totum versum sublatum velini tanquam assutum inepti hominis interpretamentum. Coronam ex σTepán pro strophio dictam esse posse putabat Scaliger; mox cincta in strophio, non satis latinum esse videns, crocotam ex ingenio substituit. Est sane ea muliebris vestis, sed palla pretiosa et opipara, qua in publico, quoties prodirent, usæ sunt puellæ, vix in thalamo, cum e lecto surgerent. Manet deinde vel sic illa scabrities: in tenui succincta crocota; etsi jungi posse video: stabat in tenui crocota, succincta. Defendit tamen Scaligeri acumen Ruhnken. ad Vellei. p. 347. Contaren. Var. Lect. 8 distinguit: Quæ prius in tenui steterat, succincta corona, h. strophio, in tenui veste. Sed parum hoc rem expedit. prius ut edd. vett. ante Aldinam.-254. Prosequitur Aldina. Alterum hemistichium, causas exquirere talis, iterum inquinatum: sive enim causas tales, seu cum Barthio misera talis jungas, utiumque inficetum est. Haud dubie fuit tabis: et sic video virum doctum in Misc. Obss. Vol. IV, p. 325 dudum conjecisse; sicque Heins. Repetitur tamen tabis nimis ex propinquo vs. 249. Mox Marmoreum pedem cf. Ge. Iv, 523.-257. Quid me inquit Aldd. Heins. NOTE

250 Utque ipsa, scil. Carme, amicta erat molli veste. Nota forma dicendi, pro quoniam, quandoquidem.

256 Interrogat eam simulque intra

cubiculum reducit: conf. 222...224. 260 Notorum vultus, non noti, amici, deflectunt lumina. Ait se non amicorum amore tangi, sed, quod vix credibile,

Nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnes.
Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
In quo falsa tamen lateat pietatis imago :
Sed media ex acie, mediis ex hostibus. Heu heu,
Quid dicam? quove ipsa malum hoc exordiar ore?
Dicam equidem: quoniam quid tu tibi dicere, nutrix,
Non sinis; extremum hoc munus morientis habeto.
Ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis,
Quem pater ipse Deum sceptri donavit honore,
Cui Parcæ tribuere nec ullo vulnere lædi:
Dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis,
Ille mea, ille idem oppugnat præcordia Minos.
Quod te per Divum crebros obtestor amores,
Perque tuum memoris haustum mihi pectus alumnæ,

265

270

em. Quid io! me, inquit. Ovid. Quid, io, freta longa pererrat.-263. In quo. Melius Nil repeteretur: Nil, quo falsa tamen.—266. quoniam quid tu tibi dicere, nutrix, Non sinis. Non intelligo quid sibi velit. Nescio an alii intellexerint. Ed. Junt. quid me. Edd. vett. cum Ms. Basil. quid non. An fuit: Dicam equidem: quanquam, o, quid me non dicere, nutrix, non sinis; ut non dicere sit, silere, silentio tegere; eaque adeo iterum, quæ orsa est dicere, interrumpat.-267. extremum hoc munus morientis habeto petitum ex Ecl. viii, 60 et fidem facit utrumque versum 266 et 267 Scholastici commentum esse habendum.-270. Cui P, et tribuunt nullo quo vuln. vet. edd. ante Aldinam, et Ms. Basil., nisi quod pro quo est quod. Mox in eadem deest est. De sensu vid. Not. Sed versus vix a primo carminis auctore profectus. -273. Quod per te Divum elegantius. Monuit quoque vir doctus Misc. Obss. Vol. IV, p. 325.—274. memori mihi alumnæ cum hiatu legendum esse, jam Scaliger monuit. Licebat tamen scribere: Haustum perque tuum memori mihi. Quod Heinsius comparat ex Ovid. Ep. v, 45 Et flesti et nostros vidisti flentis

NOTÆ

hostium, ut Scaliger bene explicat. Deflectunt lumina, oculos nostros, ea, quæ admiramur aut quorum amore et cupiditate incendimur, ut ab intuitu male nobis temperemus atque eadem discedentes respiciamus. Mox ultro significatione illa, qua pro ultra, insuper, positum habetur; immo vero, multo magis; ut Æn. xii, 3 et toties.

263 In quo f. puta, si patrem ama

ret.

269 Quem pater ipse Deum sceptri donavit honore; vel, quatenus omnes

reges dioyeveîs sunt, a Jove regnum habent; vel quod Minos a Jove genus ducit. Sed alterum 270 Cui Parcæ tribuere nec ullo vulnere lædi, obscurum est; fabulam reconditam continere videri potest. Minoëm tamen vulnerari nequiisse, non aliunde constat. Sed expeditur locus, si cogites te in auctore versari, qui a proprietate verborum sæpe recedit. Haud dubie immortalem fore Minoëm, inter Deos aliquando recipiendum heroëm, declarare vult. Aliis hujus loci partibus non deest elegantia sua.

« 前へ次へ »