ページの画像
PDF
ePub

Ut me, si servare potes, ne perdere malis.
Sin autem optatæ spes est incisa salutis;

Ne mihi, quam merui, invideas, nutricula, mortem.
Nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,
Ante hunc conspectum casusve Deusve talisset;
Aut ferro hoc (aperit ferrum quod veste latebat)
Purpureum patris demsissem vertice crinem,
Aut mihi præsenti peperissem vulnere letum.
Vix hæc ediderat, cum clade exterrita tristi
Intonsos multo deturpat pulvere crines,
Et graviter questu Carme complorat anili:
O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,

275

280

285

ocellos, diversum est. Possum enim bene dicere: mei flentis oculos. Idem in schedis conj. in teneris h. Mox nec perdere Ms. Basil., et Nec 277.—278. Nam nisi bene; at vett., etiam Aldinæ, Nam si.-279. Ante expectatum legi malit Scaliger, ut Ge. III, 348, aut Ante hunc conspectum eo sensu accipi: quod non necesse est; nam: Ante hunc conspectum, obtutum, ante oculos meos, h. mihi obtulisset, meis oculis objecisset. Drakenborch. ad Silium 11, 31 non magis Scaligeri acumen probat, idem tamen malit: Ante in conspectum; idque præstat haud dubie. casusre Deusre vid. ad Cul. 192.-281. Heins. patrio; cf. sup. 185.-283. tristis Ms. Basil. ed. Ven. 1484. Eadem vs. sequ. multo deturpat vulnere. multo turpavit pulvere Ms. Basil.-284. Intonsos crines. Vix recte de vetula. Incomtos melius Heins.-286. Scaliger jungebat: crudelis reddite, o mihi nunc iterum effecte crudelis. Mox non verum putabat hoc, et emendabat: mihi nunc iterum crudeliter addite Minos: ut sit dictum ad illud exemplum: Teucris addita Juno Æn. v1, 90, ubi vid. Not. Verum in ea notione vocis adverbium apponi vix solet. Turbavit viros doctos male instituta verborum structura. Debebant jungere: O crudelis Minos, nunc iterum mihi reddite. Interpunctionem etiam in sqq. 288. 289 emendavi. Nam: Et propter eundem te semper aut olim nata, aut nunc amor insanæ alumnæ, luctum portavit mihi, h. apportavit, attulit. Miro modo interpolat hæc Scaliger: Semper et ante olim nata te propter eundem, Ah amor insanæ luctum portabat alumnæ. Idem portare luctum comparat cum Græco кñdos „рoževeiv. În vett. edd. ante Juntinam nata o te vel, ut Aldina, natæ te p., quod non deterius sed multo comtius dixerim ; ut sensus sit: Et semper amor portarit luctum propter te eundem aut olim nata aut nunc alumna, τῇ παιδί. Lenius quoque esset: Semper enim. Jo.

NOTE

275 Laudarunt viri docti ad h. 1. illud ex Medea Ovidii: Servare potui: perdere an possim, rogas? ex hocque adeo versu Ciris auctorem profecisse crediderunt. Antiquiorem auctoritatem Aristophanis Nub. 1179 Nữv οὖν ὅπως σώσῃς μ', ἐπεὶ κἀπώλεσας commemorat Burmann. Sec. ad Anthol. T. 1, p. 149; verum nec ex hoc nec

ex illo versum hunc fluxisse arbitror. Est sententia, quæ se sponte ingenio poëtæ in tali rerum articulo offerre debebat.

280 Aperit ferrum quod veste latebat. Æn. vi, 406 aperit ramum qui reste latebat.

286 sqq. Conf. Var. Lect. Respicit fata filiæ Britomartis, cujus amore

O iterum nostræ Minos inimice senectæ,
Semper et, aut olim nata, o te propter eundem,
Aut amor insanæ luctum portavit alumnæ.
Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi,
Tam grave servitium, tam duros passa labores,
Effugere, ut sistam exitium crudele meorum?
Jam jam nec nobis ea, quæ senioribus, ullum
Copia vivendi vitæ genus. Ut quid ego amens
Te erepta, o Britomarti, meæ spes una salutis,
Te, Britomarti, diem potui producere vitæ ?
Atque utinam celeri ne tantum grata Dianæ

290

295

Schrader. conj. Semper ut aut olim natæ—portaret alumna. Nec hoc male.— 287. O nimium nostræ Ms. Basil., recte.-292. ut sistam: ut finis tandem sit calamitatum, quas ex te experiuntur meæ et filia et nutritia. Emendatio hæc est, a Pithao profecta, sed bona. Scaliger ex vett. edd. lectione, quæ erat obsistam (ut et Ms. Basil.): alicubi etiam, absistam, exsculpsit qui obses tam; magis ingeniose Heins. inde elicit: o siste exitium.-293. 294. Versus mali commatis, quibus liberandum carmen est. Jam jam nec nobis ea, quæ senioribus, ullum Copia vivendi genus. Lectio hæc nobis primum in Juntina visa : probata eadem Scaligero, etsi satis impedita: ut tamen sententia saltem aliqua erui possit: Jam nobis ne ea quidem, quæ tamen senibus esse, contingere, solet, Copia est vivendi genus vitæ, si non quod volumus, tamen ullum. Scaliger bene was Bios àBiwros nμiv. Edd. vett. cum Ms. Basil. Vivendi copiam vivit genus; inde Aldinæ Virendi cupiam vivit genus. Heins. tentat: Jamjam nec nobis ævi (vel aro) senioribus ullum Vivendi optatur, Divi! genus. Mox Ut quid ego; leg. At vel Ah, vel Ecquid; nam Ut quid pro quare, barbarum puto. In marg. ed. Scot. Aut.-295. In edd. ant. et Ms. Basil. Te erepto britomarte est spes vana sepulcri. Sed, ut nunc legitur, est emendatum in Aldina; at in Juntina: Te erepta, Britomartis, spes est vana sepulcri. Scaliger idem in aliis repertum probabat: mei spes una sepulcri. Loënsis 1. c. spes est ulla sepulcri. Ms. Helmst. mei spes una sepulcri. Ita saltem legam: Te erepta, o Britomarti, mihi spes una sepulcri est: te erepta nihil amplius est, quod in votis habeam aut sperare possim, quam sepulcrum. meæ spes una senectæ non male conj. Heinrichs.-296. Te Britomarte vett. edd.-297. Legebatur Cereri; cur Cereri? quodnam ejus studium vel contubernium esse poterat, cui puella se addiceret? Ferrem, si Palladem memoraret. In promtu est, celeri legere; sirque in Aldina et inde in ed. de Tortis expressum et ex Ms. Helmst. notatum video, ut fuisse arbitrer: Atque utinam celeri ne tantum grata Dianæ etc., utinam ne esses sectata venatus, Dianæ celeri tantum grata. Ita et Jo. Schrader. Emendatt. pag. 61. nisi quod non tantum. Parrhasium in Quæsitis per Epistol.

NOTE

Minos exarserat, quem illa fugiens a Dictynnæo promontorio in mare se præcipitare maluerat. vid. Exc. ad v. 220.

230 Capta atque tum longe arecta. Ex Creta igitur Carme captiva ab

ducta Megara pervenisse putanda. Nec tamen hic Minoëm se effugisse videt. 293. 294. Jam nec in senio quidem mihi vita tolerabilis relinquitur! Sed verba sunt scabra.

297 Britomartis venatrix a Minoë

Venatus esses virgo sectata virorum,
Cnossia neu Partho contendens spicula cornu
Dictæas ageres ad gramina nota capellas:
Nunquam, tam obnixe fugiens Minois amores,
Præceps aëreis specula de montibus isses:
Unde alii fugisse ferunt, et numina Aphææ
Virginis assignant: alii, quo notior esses,

300

30 (p. 50 Steph.) Veneri legisse video: ita Venatus virorum nimis lepide subjiciuntur. Video tamen et Heinsium hoc amplecti.-298. Venatus--cirorum: esse ergo debent, quibus viri studere solent. Immo leg. Venatus virgo sectata ferarum. Hoc et Jo. Schrader. 1. c. Porro ed. Ven. 1484 sacrata.-299. Gnosia neupharto eadem vetus editio: neufarto Ms. Helmst. neupactio vet. ed. apud Loënsem 1. c., et Junt. naupacto: idque Domitios interpretatur cum Ascensio. nauphræo cornu Jul. Sabinus legerat. neu Partho emendatum jam in Aldina.-300. puellas in fine habet Aldina perperam, etsi de puellarum choreis velis accipere. Etenim laborat totus locus luxatione, unde nec membra sibi respondent; estque is adeo, nisi versus 299 omnino a mala manu illatus est, sic restituendus:

Atque utinam celeri ne tantum grata Dianæ,
Cnossia neu Partho contendens spicula cornu,
Venatus esses virgo sectata ferarum!

Dictaas ageres ad gramina nota capellas:
Nunquam etc.

Si pascendis gregibus illa vacasset, non in conspectum Minois venantis ventura fuisset.-301. fugeres cum Basil. Ms. vett. edd. ante Aldinam; eædem Minoos.-302. Vett. omnes: aëriis specula de montibus. nisi quod in ed. de Tortis specula non comparet, et in vet. ed. apud Loënsem Nec specula aëris præceps de. Forte specula substitutum, cum olim montis nomen fuisset: aëris Dicte de montibus, Ćallimachi exemplo, in Dian. 198 sq., ubi vid. Spanhem., etsi is a Strabone propterea reprehensus fuit lib. x, p. 733. 734. Scaliger, probante Heinsio, corrigebat: aërii specula de montis abisses: ut Ecl. vIII, 59 Præceps aërii specula de montis in altum Deferar; alia emendatio suppeteret ex carmine, quod noster poëta perpetuo ante oculos habere solet, Catull. LXIII, 244 Præcipitem sese scopulorum e vertice jecit.-303. 304. Si sequentia ab ipso poëta profecta sunt: alieno utique loco sunt interposita. In lamentis matris quis talia expectet! Legebatur: et numina Phocæ Virginis assignant. Sic Áldina dederat. Vett. edd. Phora, Phota. Mirum Phoca nomen relictum, cum manifesta sit corruptela et a viris doctis Paullo Leopardo Emendatt. x, 24 et jam ante eum, ut video, a Jano Parrhasio, Quæsit. per Epist. 30 dudum deprehensa et emendata. Delatam in mare Britomartin, Æginetæ narrabant, piscatorum retia casu excepisse, sicque eam servatam in insulam Æginam deportatam, ubi sub Dea Aphaa nomine culta est. cum fabula consentit, and Toû àpiévai. conf. Pausan. 11, 30 et Excurs. ad Nomen et ipsum v. 220, et est numina Apheæ in Ms. Basil. Sed cetera verba incertæ sunt lectionis. Leopardus 1. c. legit: et numen Aphææ Virginis Ægina est. Scaliger et nomen Aphææ Virginis assignant. Non video cur non retineamus, quod proximum est: et numina Aphææ Virginis assignant. Nam facta illa Dea. vid.

NOTE

conspecta, et, ut ejus insidias fugeret, præceps in mare delata. cf. Var. Lect. et Exc. ad v. 220, ubi et de vss.

303 sqq. in quibus illa nomina Aphươ nymphæ et Dictynna accepisse nar

ratur.

Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam.
Sint hæc vera velim: mihi certe, nata, peristi.
Nunquam ego te summo volitantem in vertice montis
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
Conspiciam, nec te redeuntem amplexa tenebo.
Verum hæc tum nobis gravia atque indigna fuere,
Tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret;
Et vox ista meas nondum violaverat aures.
Tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit?
Tene, o sola meæ vivendi causa senectæ ?
Sæpe tuo dulci nequicquam capta sopore,
Cum premeret natura, mori me velle negavi,
Ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.

Quo nunc me (infelix) aut quæ me numina servant?

305

310

315

Pausan. 1. c.-304. quo notior esset vett. edd. nonnullæ.–305. F. Dictynnam dixere, tuo de nomine, Luna.-306. perisset vett. edd. ante Aldinam cum Ms. Basil.-307. in abest Ald, volitantem: illustrat Mitscherl. noster in Lection. p. 111.-308. Hyrcanos inter comites. Canes esse volunt, satis notos ex auctoribus venaticæ rei, sed quis canes comites dixerit? Lego: Hyrcanos interque canes agmenque ferarum. Heins. Hyrcanas cum Basil. Ms. amplectitur, scil. Nymphas. At illas quis tandem in Creta quærat!—310. 311. 312. Non bene sententia procedit. Videtur ea esse debere: Verum hæc tum, cum meæ filiæ infaustus casus evenisset, intolerabilia visa sunt: postea vero, cum te alumnam haberem, resedit dolor. Forte fuit: Nunc, mea alumna,...Haud vox ista tuas unquam violaverat aures, nunquam a te hæ querelæ de filia erepta auditæ fuere. 311. mea luna ed. Junt., corrupte. manebat malit Heins.-312. Versus aliunde interpositus.-315. sopore sane friget. Nisi accipias ut in Nota factum. Heins. conj. lepore.-316. Cum premeret mors dura vel Cum premerent jam fata conj. Jo. Schrader.-317. flamina conj. Heins.-318. fata reservant Ms. Helmst. ad quæ me n. s. conj. vir doctus Jortin. Misc. Obss. Vol. IV, p. 326, perperam; quis Deus et quo, h. ad quæ fata, servat me? Heins. heu NOTE

305 Alii Lunam tuo de nomine Dictynnam appellavere: id quod ponit tacite, Dictynnæ nomen Britomarti fuisse inditum. At illa fuit Dictynna dicta a Dianæ nomine; quæ h. 1. eadem cum Luna esse videtur. Diversitas utique narrationis in hoc fuit, quod alii Dictynnam interpretabantur Dianam, alii Dianæ nympham. conf. sup. ad v. 223.

310 Indigna, intolerabilia, ut sæpe alias. Evenerunt hæc acerba filiæ fata tum, cum te alumnam haberem. fuere, evenerunt. Sed oratio scabra,

et vix sana v. V. L. Mox 312 vox ista de amore Nisi, et 314 vivendi causa mea senectæ, mihi seni.

315-317 Sæpe Scylla infante in sinu dormiente, cum ipsa dolore animi victa vita se privare vellet, mortem distulisse se ait, ut antea viro nuptam eam videret. capta, delectata: an, et ipsa ad somnum invitata, sed nequicquam? cum premeret natura, senectus moleste gravaret. De flammeo, veste seu velo ac tegmine, quo novæ nuptæ nubebantur, eoque flavi coloris, nota sunt omnia. lutum,

An nescis, qua lege patris de vertice summo
Edita candentes prætexat purpura canos?
Quæ tenui patriæ spes sit suspensa capillo?
Si nescis, aliquam possum sperare salutem:
Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum.
Sin est, quod metuo; per me, mea alumna, tuumque
Expertum multis miseræ mihi rebus amorem,
Per me, et sacra precor per flumina Ilithyiæ,
Ne tantum in facinus tam molli mente sequaris.
Non ego te incepto, fieri quod non pote, conor

que me.

320

325

At Jo. Schrader. Quo nunc te i. aut quæ te n.— -320. Indita Ms. Basil., et pratexit. Addita Heins. et h. 1.-321. Quæ t. p. spes. Aldina est lectio. Scaliger malit: Quam tenui p. s. Heins. Quam tenuis cum cod. Basil., sed is sensus alienus foret ab h. 1. In vett. edd. Quæ tenues, vel tenui, patrio pressit s. c. Heins. quoque tentat: Quanta tui patrio.—324. per me, mea. Scaliger mavult: te per mea a. Saltem debebat scribere: per te, mea a., ex more obtestationum. Alius vir doctus in Misc. Obss. Vol. iv, 327 corrigit: Per, te, meum, alumna, tuumque.—326. Per me et sacra precor per flumina Ilithyiæ. Deficit nos in hoc versu antiqua manus. Vett. edd. Perdere sara precor per flumina sacra Ilithyiæ, vel Elythiæ, ut et cod. Basil. Mutatum primum in Aldina sec. Per te sacra precor per flumina Ilithyia. Etiam Julius Sabinus similem depravationem interpretatur: "timeo, ne causa mea velis perdere tuum amorem expertum in multis rebns. Elathia (Elatia) civitas est cum flumine ejusdem nominis in Phocide celeberrima." Scaliger legit: Per te sacra precor; ut sit te per s. Hoc jam in Aldina expressum modo monui. Pergit corrigere Scaliger: per lumina I. và tàv pwopopov, ut Ilithyia, Lucina, Diana, Luna, sit eadem Dea, per cujus lumen mulier obtestatur. Altera ejus conjectura deterior: Per te sacra precor per luminis Ilithyia, nova voce procusa. Flumina I. Taubmannus fœdo acumine exponit. Ferrem saltem, si lavationem infantis recens natæ commemorasset. Heins. varie tentat: per flumina Tissea: quia ad Ilissum sacra Cereris celebrata: vid. Periegetes, Ávienus, et Priscianus; vel per numina Itonca aut aliud Palladis epitheton; vel per te sava precor per fl. sancta Cytheræ. Salmas. ad Solin. p. 121 C. per flum. Lethaea emendat, a fluvio Cretæ Lethæo: quod præferam ceteris hariolationibus. Sed totum omnino versum augmentum esse scholastici, sententiam variantis, suspicor. Saltem numina Ilithyiæ legendum.-327. Nec vett. edd. ante Ald., et: tam molli mente; hoc præfert Scaliger, et recte puto; etiam Heins. e Ms. Basil., etsi tam nulla mente et ipsum habet, quo defendas: ut sit stulta, amens. Pro sequaris præstaret feraris; quod et Heinsio in mentem venit. 328. 329. Non ego te incepto, fieri quod non pote, conor Flectere, amor : scabrities et his verbis inest. Non amorem, sed puellam, alloquitur anus;

NOTE

herba, cujus succo inficiuntur vestes. v. ad Tibull. 1, 8, 52. Corycium, a Coryco Cilicia monte, croco, cui similis color est, celebrato. Sed glomerare mire dictum est pro texere: adeoque proprie colligere fila, quæ

pro stanine texturæ sint.

318 Infelix! dià μéσov, ut Scaliger monuit, sine regimine; daypovín. Quæ numina, et quo, nunc me servant? Mox 320 Edita, nata, et 325 Expertum passive.

« 前へ次へ »