ページの画像
PDF
ePub

Flectere, amore, neque est cum Dis contendere nostrum :
Sed patris incolumi potius te nubere regno,
Atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, Penates.
Hoc unum, exitio docta atque experta, monebo.
Quod si non alia poteris ratione parentem

330

Flectere; (sed poteris; quid enim non unica possis?)
Tunc potius tamen ipsa, pio cum jure licebit,
Cum facti causam tempusque doloris habebis,
Tunc potius conata tua atque incepta referto.
Meque, Deosque tibi comites, mea alumna, futuros
Polliceor: nihil est, quod texas ordine, longum.

335

His ubi solicitos animi relevaverat æstus Vocibus, et blanda pectus spe vicerat ægrum : Paulatim tremebunda genis obducere vestem

340

hanc non conatur flectere, deflectere, avertere, revocare ab incepto. An fuit: incepto flectere amore; nec est cum Dis c. n. Saltem distinguam-conor Flectere (Amor! neque sit cum Dis contendere nostrum ). Sensit eandem mecum verborum molestiam vir doctus in Misc. Obss. Vol. IV, p. 327, qui, amor, accipiebat, pro mi amor amata puella! quod alius vir doctus latine fieri non posse monuit. Sed video nunc illud, quod conjeceram, legi in Ms. Basil. et jam extare in Ald. 1534, adeoque recepi.— 331. Utque emendabat Loënsis Epiphyll. vIII, 27. Tum alius vir doctus Misc. Obss. Vol. IV, p. 327 velim malebat; nec aliter sententia rite procedit: Sed velim te nubere incolumi patris regno, Atque aliquos tamen esse tibi Penates, h. aliquos saltem; non nullos.-332. exilio conj. viri docti Misc. Obss. ibidem; quod unice verum. Nam Carme ipsa exulabat a patria.-333. non aliqua vel ulla Jo. Schrader. Emendatt. pag. 62.-335. ista vir doctus Misc. Obss. 1. c. bene corrigebat. tuo cum jure legebat Loënsis 1. c. Heins. quoque: Nunc potius hic et 337, et dum jure licebit, Dum f.—336. facti causam, scil. negatis tibi precibus. fracti ... doloris bene Heins, vel tanti.-337, incerta Ms. Basil. et vett. edd., etiam Aldd., at 1534 incepta.-339. quod extat in o, ed. Ven. 1484, aliæ: quod texat in ordine: sic et Ms. Basil. Quod nunc legitur dedit Aldina. vid. Not.-340. Hic ubi, et, relevaverit vett. edd. Hoc tibi ... velaverat Ms. Basil.-341. viscerat ed. Ven. 1484. vinxerat Aldinæ pr. et sec. vicerat Junt. luserat Aldina tert. spem clauserat Ms. Basil., quod eo alludit. foverat

NOTE

334 Quid enim non unica possis? cum unica sis filia. 335. pio cum jure licebit, si parens negaverit nuptias cum Minoë incundas. tempus doloris, cum tempus dolendi habebis justum, adeoque erit, quod doleas, negatis a patre nuptiis. referto: iterum consilium hoc extremum resecandi capilli patrii revoca, repete. 338. Meque, D. Com

parat Scaliger Græca: ὡς ἐμοῦ σὺν θεοῖς συλληψομένης σοι, οὕτω ποιοῦ. 339. nihil est; non res est, quæ non nisi longo tempore et multo apparatu perfici possit: sed res est brevi tempore expedienda. Verum recte Jul. Sabinus in sententiam mutavit: nihil est longum, quod ipsa natura ordine texuit; et sic nunc interpunxi.

Virginis, et placidam tenebris captare quietem,
Inverso bibulum restinguens lumen olivo,
Incipit, ad crebros insani pectoris ictus

Ferre manum, assiduis mulcens præcordia palmis.
Noctem illam sic moesta super morientis alumnæ
Frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.
Postera lux ubi læta diem mortalibus almum,

345

Et gelido veniens mani quatiebat ab Eta;

350

Quem pavidæ alternis fugitant optantque puellæ :

Hesperium vitant, optant ardescere Solem :

Præceptis paret virgo nutricis, et omnes

Undique conquirit nubendi sedula causas.
Tentantur patriæ submissis vocibus aures,

355

conj. Dorvill. et Jo. Schrader.-343. et placidam tenebris captare quietem. Hoc facit puella, ut captet quietem, capiat somnum; at nunc anus puellam ori obducta veste ad somnum componit. An aptare hic latet? Sed captare esto: arcessere, parare, per tenebras, quas obducit, extincta lucerna, olivo inverso, ut obruatur oleo affuso ellychnium: proprie vas invertitur. Ad superstitionem trahit rem Scaliger, nimis subtiliter. placitam conj. Heins.-344. restringens vett. edd. ante Aldinam et Ascens., ex more. Inverso esse ab invergendo patet.-345. Vinculum in his versibus orationi deesse unusquisque videat. Scaliger vett. edd. Incipit et habere ait et hinc refingit: Incipit: et crebros insani pectoris ictus Ferre manu: ut ferre manu sit sustinere, réxe Xeipt. Non placet acumen. Malo distinguere : Paulatim tremebunda ... Incipit: ad crebros insani pectoris ictus Fertque manum, assiduis mulcens præcordia palmis. Manu mammæ imposita subsultus pectoris observat.—346. mulcans Pricæus ad Apulei. pag. 221, perperam.-347. morientis, defendi forte potest. Heins. tamen tentat varie: rorantis, mærentis, marcentis. Mox cubitis Ms. Basil.-349. Heins. conj. lux elata, oblata; saltem deb. evecta... Ut g.-350. veniente mane male vett. edd. cum Ms. Basil. Et gelida veniente mihi Ald. Egelido esse legendum Scaliger monuit: ut sit verborum junetura hæc : ubi postera lux læta, veniens mane egelido ab Eta quatiebat diem almum. Tenue tamen et vix poëta dignum Egelido mane vel mani. Gronov. ad Sen. Herc. fur. 132 E pelago veniens summa q. At Heins. Egelida veniens jamjam q., aut Occiduo v. Jo. Schrader. Et gelido Eous veniens q. Bene se habet sol veniens ab Eta; de qua Œta, et ortu ex ea vid. ad Ecl. vIII, 30, in Culic. 202. Heins. laudat Turneb. Adv. xxvIII, 21. Sen. Herc. fur. (132. 133) et Silii Vixdum clara dies summa lustrabat ab Eta Herculei monumenta rogi (lib. VI, 452). At quatere diem quomodo dictum sit, non satis capio. Si de Solis equis ageretur, ii possent cursu quati, ut Ge. II, 132, et Cul. 209 Jam quatit equos Nox; et Auson. Ep. iv Jam succedentes quatiebat Luna juvencos. Videtur dictum pro simplici, movere, proferre. Qui argutari valt, etiam tremulum lumen significari dicat. Occurrit quoque Cul. 42 quatiebat lumina Sol. Malim tamen vel sic diem ... spargebat ab Eta. Wakef. ad Lucret. iv, NOTE

[ocr errors]

349-351 An descriptio hæc orientis diei cum judicio ornata sit, v. Var. Lect. Solem quatere lumina

dixerat auctor Culicis v. 42. Paulo ante frigidulos oculos ex Catullo mutuatus est LXIII, 131.

Laudanturque bonæ pacis bona; multus ineptæ
Virginis insolito sermo novus errat in ore.
Nunc tremere instantis belli certamina dicit,
Communemque timere Deum; nunc regis amicos;
(Namque ipso verita est orbari mosta parente)
Cum Jove communes qui quondam habuere nepotes;
Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
Invenit, et Divum terret formidine cives;

.

360

406. 66 me hic magnas turbas movere ait de nihilo." Clementer vero! Velim tamen docuisset vir doctus, quam bene dicatur dies quatere lucem. Aurora, Phœbus, spargit lucem, non quatit. Quatitur fax; at dies non habet facem. Quæ sequuntur v. 351. 352 ornamenta sunt, in quibus poëtæ judicium desidero nisi laciniæ sunt e margine assutæ. De Hespero acute dici poterat, et, si bene memini, dictum est a vetere poëta (est is Callimachus fragm. Lt αὐτὸν μὲν φιλέουσ', αὐτὸν δέ τε πεφρίκασι, ut h. 1. Quem p.): Quem pavida alternis fugiunt optantque puella: respectu sponsarum ad sponsum deducendarum: quo Catulli illud spectat: Hespere, qui cœlo lucet crudelior ignis? Hunc versum forte ascripserat aliquis, cum Eta injecisset recordationem hemistichii: procedit Vesper ab Eta. Accessit alter versus: Hesperium vitant, optant ardescere solem. Hesperium (sidus) pro Hespero, vitant pro metuunt: ardescere, f. tardescere. Nam novæ nuptæ metuunt vesperam ingruentem: non auroram. Heins. Hesperon evitant, optant ardescere Eoum. Alterum hoc idem jam conjecerat Bentlei. ad Callimachi fragm. laudatum: in quo Εσπέριον φιλέουσιν, ἀτὰρ στυγέουσιν ἑῷον. Enimvero in Callimacho bene se hoc habet de juvenibus seu sponsis. At h. 1. puellas, si in amplexibus sponsorum habentur, quomodo putabimus optare diem illucescentem? Est igitur alienum a loco totum hoc e Callimacho.-356. 357. Laudantur pacisque bona bona Ms. Basil. inepto Virginis insolitæ vett. edd., etiam Aldd.; primus emendavit Pithæus. Aliæ edd. inepte.-359. Communem Deum. v. Not. Laudat Heins. Eleg. ad Messalam Communem belli nec meminisse Deum. Ita tamen belli noster omittere non debuit. Greene: Affinem... Deum legit, Jovem scil. Cujus tamen respectu ita dici possit, non video.-Porro, regis amicis vett. edd. et Aldd. cum Ms. Basil. amicos a Pithao profectum: puto ut sit, eos illa timere dicit. Sed totus locus 359. 360. 1. est pannus assutus.-360. Namque ipso verita est orbari mæsta parente. Miunois eipwrikh est Scaligero; mihi videbatur esse monachi ineptus lusus ex margine; una cum sequente versu: Cum Jore communes qui quondam habuere nepotes. Sugillabat, suspicor, lepidum caput Jovem, tanquam qui cum eorum filiabus consuevisset: ita enim communes cum Jove nepotes ex filiabus suscipere poterant. Nisi v. 361 Cum Jove, est insititius quidem, vix tamen a monacho procusus; sed alieno loco e margine insertus. Ita ascriptus esse potuit ex alio poëta ad v. 134 pater atque avus idem Jupiter. In Ald. 1517 Namque ipsi verita est: orbum flet masta parentem: nec aliter Ms. Helmstad., nisi quod orbum sit magis corrupte legitur. Heins. inde refingebat: Namque ipso verita est coram fari ista parente; ingeniose. Putabat idem post hunc desiderari versum. Tum parum venerat in mentem, hæc carmina esse interpolata sexcentis locis.-362. conNOTE

359 Communem Deum: belli fortunam. Alias dicimus Martem communem. Laudat Taubm. illud Annibalis Liv. xxx, 30 Cum tua vires, tum rim fortune Martemque belli communem pro

pone animo. Sed et inf. in Catalect. XI, 50 Communem belli nec timuisse Deum. Conf. Burm. Antholog. Lat. Tom. 1, pag. 299. De toto loco corrupto v. V. L.

Nunc alia ex aliis, nec desunt, omina quærit.
Quinetiam castos ausa est corrumpere vates:
Ut, cum cæsa pio cecidisset victima ferro,
Essent, qui generum Minoa auctoribus extis
Jungere, et ancipites suaderent tollere pugnas.
At nutrix patula componens sulfura testa,
Narcissum, casiamque, herbas incendit olentes;
Terque novena ligat triplici diversa colore

Fila; Ter in gremium mecum, inquit, despue virgo,
Despue ter, virgo: numero Deus impare gaudet.
Inde Jovi geminat magno Stygialia sacra,

365

370

ficta Aldina eadem dedit. confecta edd. vett., suo more. conferta Ascens. conserta Loënsis 1. c.-364. Nunc alia ex aliis, nec desunt omnia, quærit aliarum edd. est lectio, quæ suas argutias habet. Sed ea, quæ subjiciuntur, omina postulant, quæ Aldina habet, et Scaliger reduxit. In fine versus quarunt vett. edd., male, cum Ms. Basil.-366. 367. Aldina lectio est, quam habemus. Et cum cæsa...Ut sint, qui g. M. vett. edd. cum Ms. Basil. Mox auctoribus extis, ut Æn. x, 67 fatis auctoribus.-370. herbas contundit olentis Ms. Basil., ex Ecl. 11 puto.-372. circum inquit vett. edd. ante Aldinam alt. cum Ms. Basil.—374. In ant. edd. mire interpolatus erat versus: Hinc magno generata NOTE

369 sqq. Locus, qui sequitur de magicis sacris, ab anu factis, antiquis acceptior et suavior, quam nobis esse debuit; nec male tamen a poëta est tractatus, etsi aliorum poëtarum exemplo, nec forte satis accommodate ad h. 1., cum ea non ad amorem instillandum, sed ad Nisi parentis animium flectendum et, ut filiæ cum hoste Minoë nuptias probaret, impellendum valere debeant. Vs. 370. Narcissum, casiamque, herbas incendit olentes; compositus ad illum Ecl. 11, 11 Allia serpillumque herbas contundit olentes. Vs. 371 Terque novena ligat triplici diversa colore Fila. Novem fila triplicis coloris nectit ter, seu nodo facto, seu inter se implicita. Sumtum ex Ecl. vii, 73 Terna tibi hæc primum triplici diversa colore Licia circumdo. Inde etiam vs. sq. repetit: numero Deus impare gaudet. Tum 376. 377 Amyclæus thallus, Oaxλòs, ramus, termes olivæ esse videri potest, quo aram aqua aspergit: nam

Æn. vi, 230 in lustratione: Spargens rore levi et ramo felicis oliva. Itaque olivarum proventum in Laconica fuisse ex h. 1. patet, quod Scaliger partim ex studio palæstræ, partim ex Statio, qui Eurotam oliviferum appellavit, firmari posse putabat. Verum palæstræ studium non statim olivæ culturam infert; et in Statio lectio est ambigua: Theb. IV, 227; nam alii oloriferum Eurotam habent, quod verius esse arbitror; nam idem Eurotas arundinosus, δονακότροφος, Theogn. 783, quales amnes amant olores; tum oliviser ad idem palæstræ studium inter Laconas referendum erat. Nec vero ad hæc confugere necesse erat. De myrto accipiendum esse thallum Amyclæum, ex carmine Catulli patet, quod toties expressum in Ciri. Nam v. 89 Quales Eurota progignunt littora myrtus. Alioqui lauros ad Eurotam memoravit ipse Maro Ecl. VI, 83. Iolciaca vota, sunt devotiones Thessalicæ.

Sacra nec Idæis senibus, nec cognita Graiis;
Pergit, Amyclæo spargens altaria thallo,
Regis Iolciacis animum defigere votis.

Verum, ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum,
Nec possunt homines, nec possunt flectere Divi :
Tanta est in parvo fiducia crine cavendi:
Rursus ad inceptum sociam se adjungit alumnæ,
Purpureumque parat rursus tondere capillum,
Cum longo quod jam captat succurrere amori :

375

380

Jovi frigidula sacra. In Ald. alt. et hinc in aliis: Inde Jovi geminat magno frigidula sacra. Hæc in Stygialia sacra mutavit Scaliger, feliciter utique: ut sint magica: Æn. IV, 638 Sacra Jori Stygio quæ rite incepta paravi, atque hæc emendatio in vulgarem lectionem transiit, servata editionis Aldinæ lectione in ceteris. Hoc ipsum tamen hemistichium aliter refinxerat Scaliger: Hinc magico venerata Jovi St. sacra: dura verborum junctura, ut venerari sacra dicatur anus. Alterum tamen tollere et servare malim magico Jovi: nam magnus Jupiter vix locum habet in his sacris. De sagarum nominibus reconditis, ut ipsiplices, auriplices, simulatrices, fictrices, veratrices vel potius veteratrices dicantur, docte ad hunc locum Scaliger agit. geminat sacra, instaurat, iterat. Editio vet. Leopardi apud Loënsem 1. c. legebat (ex correctione utique viri docti) Junoni Stygiæ facit inde Hecateia sacra. Barth. Advers. xxIII, 21 monstrum emendationis affert: Hinc magico venerata Jovi Phrygia indole sacra. Heins. tentabat fert stridula sacra: mox tamen ipse abjicit. Jo. Schrader. conj. Inde Jovi ingeminat magico Stygia edere sacra. -375. Scaliger, omnes, inquit, antiquitus excusi: Idæis azibus, quod vetus editio apud Loënsem, ex nostris antiquis edd. nulla præterquam Norimberg. agnoscit: ceteræ, etiam Aldina sec., Idais senibus. Multa inde molitur Scaliger, ut interpretetur aves has Ideas; mox favente Ald. tert. emendat : Idæis anibus; ut Ms. Helmst. quoque legit; Ms. Basil. avibus. Nos a senibus non recedemus: erroris librarii causa manifesta est. Quos autem Idaos hos senes dicemus esse? Jul. Sabinus Idam Troadis vel Phrygia, et hinc sacra Cybeles, infert; Taubmannus Cretenses interpretatur. Ita quomodo Græci opponi possunt? Artes magicas modo inter Thessalos modo inter Colchos celebratas exhibent poëtæ : legamus itaque: Sacra nec Æais senibus nec cognita Grais. Ea et hinc xa de Colchide frequens poëtis; senes Graii de Thessalis. Nunc justa comparatio. Heins. conj. Eais anibus vel Edonis, tum nec c. Threis. (Thressis!) At non de furore Bacchico, sed de sacris magicis hic agitur. 378. stabulis fallacia vett. edd. constanter habere affirmat idque præfert Scaliger: quod iterum de nostris verum non est. Una Juntina eam lectionem exhibet ; et Domitius et Ascensius eam interpretantur; vix tamen eam probandam arbitror. Nisum stabilem bene dixit a sententia animi firma, in qua ille perstabat.-380. in patrio Heins., quod alienum. Niso enim est fiducia in suo crine. fiducia cavendi est forte paulo insolentius dictum, potest tamen ferri: ut putet facile se sibi cavere posse a malis, quæ metuebant aut ominabantur alii. Vir doctus Misc. Obss. Vol. IV, pag. 329 varie sed frustra tentat. Præstat forte caventi Niso: si modo caveat, ne crinis fatalis sibi eripiatur. Nisi fuerit: crine; parenti Rursus... puellæ. Sed totus versus suspectus mihi est.-381. sociam se jungit Aldina. socia conj. Heins., vix bene.-382. rursus otiose repetitur: saltem ferro.-383. 384. 385. Turbata et luxata sunt omnia. Nec mirum: adhæserant, puto, versus in margine ali cujus codicis a sciolo scholastico male alliti, Scaliger in antiquata verba

« 前へ次へ »