ページの画像
PDF
ePub

Omnibus injecta tellus tumulabit arena.
Mene inter comites, ancillarumque catervas
Mene alias inter, famularum munere fungi,
Conjugis atque tuæ, quæcumque erit illa, beatæ
Non licuit gravidos penso devolvere fusos?

At belli saltem captivam lege necasses.
Jam fessæ tandem fugiunt de corpore vires,
Et caput inflexa lentum cervice recumbit;
Marmorea adductisque labascunt brachia nodis.
Æquoreæ pestes, immania corpora Ponti,

445

450

:

enim idonea auctoritas ulla allata est, qua alumnum active pro altore et nutritore dictum esse constet. Longa est ea de re disputatio in Thes. Gesner. Quod omnium codicum auctoritas in h. 1. alumna tueri dicitur, perperam pronuntiant viri docti. Quot enim habemus codices Ciris? Male etiam Barth. provocat ad sup. 274 haustum mihi pectus alumnæ. Est enim mihi alumnæ. În Basil. Ms. erat ne ut illa quidem. Unde Heins. tentat: mene (voluit me ne) illa quidem...alumnam.-443. inter comites. Sic vett. quoque edd. At Ald. et inde Veneta de Tortis: inter matres, minus tamen accommodate. inter matres ancillarique marinas Ms. Helmst.-444. Mænalias vett. edd. et codd., etiam Basil. constanter, ut etiam Scaliger eo devenerit, ut ita legendum putaret: nam et Arcadiam, inquit, et reliquam Peloponnesum bello vicerat. Hoe unde habeat, nescio: illud tamen video, fraudem fecisse obscuriorem ductum librarii Nenalias pro Men' alias: quod recte inde ab Ald. sec. legitur, modo interpungatur, ut fecimus. Poëta tamen bono digniora suggerit Heinsius: Men' viles inter; vel Mene colos inter. Porro famulari vel famulatus munere.-445. quæcunque erit illa beata edd. vett. ante Aldinam. Sicque Julius Sabinus legerat, idque præferam, cum Heinsio.-448. fesso de corpore haud dubie: e Catullo 1. c. 189 Nec prius a fesso secedent corpore vires. sic quoque Jo. Schrader. Emendatt. p. 64.—449, 450. Potest et interpungi: Et caput...cervice recumbit Marmorea: ut Scaliger mavult. Quod autem sequitur: adductis labascunt brachia nodis, in versus legem peccabat: itaque inserui que, quod jam Scaliger facere monuerat, et jam factum video in ed. Junt. At Ald. et aliæ vett. edd. labescunt: hoc metro caveret, a labor: sed auctoritate destituitur. In Misc. Obss. Vol. IV, pag. 330 vir doctus (J. Jortin) cum Heinsio emendabat livescunt, eleganter: nescio tamen an vere, et ex poëtæ mente. Nam de deficiente puella sermo est. Præstat tabescunt cum Jo. Schradero legere.-451. Æquoreæ pestes. Ita statim priscæ edd. exhibuere : et ex iis reponi jussit Scaliger. Æquorei pisces Aldina intulit interpretamentum.

NOTE

442 Comparat Scaliger Catull. Epithal. Thetid. 153 neque injecta tumulabor mortua terra: et cum seqq. verss. ibidem versus 158 sqq. Scilicet cum se etiam tumulo privari dixisset, addit Scylla, debuisse saltem tanquam captivam in Cretam abduci et in ser

Et

vitio conjugis Minois haberi. Mene non licuit famularum munere fungi? et fusos penso gravidos conjugis tuæ devolvere? Imago servitutis poëtis frequentata: et Catullo eodem loco in Ariadnes querelis 160 sqq. cf. Mitscherl. Lectiones in Catull. pag. 107.

Undique conveniunt, et glauco in gurgite circum
Verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
Jam tandem casus hominum, jam respice, Minos.
Sit satis hoc, tantum solam vidisse malorum:
Vel fato fuerit nobis hæc debita pestis,
Vel casu incepto, merita vel denique culpa.
Omnia nam potius, quam te læsisse, putabo.
Labitur interea revoluta ab littore classis,
Magna repentino sinuantur lintea Coro,
Flectitur in viridi remus sale, languida fessæ
Virginis in cursu moritur querimonia longo.
Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,
Cypselidæ magni florentia regna Corinthi;

455

460

In promtu est videre neutrum verum esse, sed esse legendum: Æquorei pristes, belluæ marinæ, ut toties alibi. Sicque Heins., et, immania corpora Phocæ.-453. Verbera caudarum vett. edd., etiam Aldini, cnm Ms. Basil.; ita et hiatum vel hiatus pariter debebant exhibere.-455. Sit satis, o Heins., bene. Idem subiisse malorum. Ego vero hæreo in solam. Est enim sententia ad meum sensum jejuna: si optat sibi soli hoc contingere. An non magis consentaneum, ut illa liberari vinculis optet, et satis esse putet, si experta sit aspectum ac minas miserabilis interitus? An f. Sit satis o tantum miseram vidisse malorum; Heinrichs ex solam eliciebat solem.-457. Non dubito casu incerto esse cum Scaligero legendum. Sic sæpe fatum et casus junguntur. Astipulatur Heins.-459. resoluta leg. cum Heinsio et Jo. Schradero Emendatt. p. 64.-460. lintea. littora Ascens. Junt., male.-462. incursu Heins. legit; quod non capio. Vox dicitur hærere, questus mori in cursu verborum.— 464. Cypselida magni florentia regna Corinthi. Neminem in versu hoc hæsisse video habet tamen quod offendat. Cypselum Bacchidis dejectis Corinthi tyrannidem occupasse, Ol. xxx, 2, nota res est. Successit ei Periander,

NOTE

455 Sit satis me unam omnium puellarum tantam miseriam experiri, h. nunquam aliam esse expertam majora mala. 458. Non vulgarem magni ac generosi amoris sensum redhibet hic versus: injuriæ culpam, etsi tam indigne ab amante habita, tamen deprecatur et ab eo in quodvis aliud transfert: putabo omnia potius læsisse me, causam, cur infelix sim, fuisse, quam te læsisse me, h. tua fraude et scelere hoc factum. Aliter Ariadne Catulli LXIII, 188 sqq., quæ diras Theseo imprecatur. Mox v. 462

elegans descriptio vocis deficientis cum viribus.

463 Navigationis narratio laude sua non caret. Ex sinu Megarico inter akpas, Minoam et Nisæam, in altum evectus a dextra Isthmum et Corinthum et propiore loco Scironides petras habet. Ulterius provectus Athenas præterit, tum, sinu Saronico relicto cursum tenet in medio Cycladum versus Cretam. Similes navigationes locorumque enumerationes sunt inprimis in Ovidii Metamorph. et Statii Achill. 11 pr. 469. secum respectat, h.

CIRIS.

Præterit abruptas Scironis protinus arces,
Infestumque suis diræ testudinis exit

[ocr errors]

465

enjus filio Psammeticho mortuo libertatem recepere Corinthii. Quæri jam potest, quis ex his sit magnus Cypselides? Periander, arbitror, qui et inter septem Græciæ sapientes habitus est. Vixit ille quidem multo post Minoëm tempore; sed poëta hæc narrat, non Minos. De Corintho, quem nonnulli urbis auctorem ediderunt, seu Jovis seu Marathonis filio (vid. Pausan. 11, 1), agi hic nequit. Non enim urbem appellare potuit Cypselidæ et magni florentia regna Corinthi. Inter hæc impedita est oratio, nisi legas: Cypselidæ et magni florentia regna, Corinthum.—465. abruptas rupibus arces conj. Jo. Schrader.-466. Infestumque suis dira Testudinis exit Spelæum. Locus a Scaligero et Barthio tentatus, sed perperam. Fuit enim fabula de testudine annatante, quoties a Scirone præcipitarentur hospites, eorumque corpora devorante : vid. Pausan. 1 extr. Diodor. IV, 59. cf. Schol. Eurip. ad Hippol. 979, qui Callimachum Scironis, forte cum ipsa testudine, meminisse ait. Scironis immanitas, et Petræ Scironides in Megarensium finibus, res sunt pervulgatæ : vide vel Plutarch. Thes. p. 4, aut Ovid. in Metam. vii, 447. Ea petræ sunt h. 1. abruptæ Scironis arces, quibus subjacet specus xexons, et eædem multo cruenta hospite cautes vs. sequ. Specus hoc Testudinis, ut Diodor. 1. c. indicare videtur, ipsum quoque Chelones nomine tandem venisse debet, nam præcipitati hospites κατὰ τὴν ὀνομαζομένην Χελώνην. Infestum suis, ex persona NOTE

respiciendo apud animum suum cogi-
tat. Barthins jam comparavit ex Ge.
1, 389 de cornice: et sola in sicca se-
cum spatiatur arena, et ex Claudiano
Epith. Pall. 47 quid medio tecum modu-
laris in æstu? Scaliger notas secum per
archaismum dictum volebat pro sibi.
Elegans autem rò respectat, ut et alibi
respicere, aspectare, ut Ge. 111, 228.
De reliquis vid. Var. Lect, 471. Flo-
rentes Cycladas, propter sylvas longe
conspicuas navigantibus. Sic Ovidius
inter Cycladas florentem Cythnon Met.
VII, 464, et noster poëta paulo post
viridem Donusam dixit; quod etiam
Æn. ш, 125 memoraverat, etsi ibi
Serv. ad marmor viride respici ait.
476. Marmoream Paron, a marmorum
fodinis, etiam Ovidius dixit Met. VII,
465, loco, quo eum ante oculos ha-
buisse h. 1. suspicor. viridem Donu-
sum, jam Æn. 111, 125 vidimus, Inter-
ea laboris hujus tædium levare liceat
alia observatione. In loco Æn. III,
125 Æneas a Delo evectus iter faciens
per Cycladas relinquit Naxum, Do-
nusam, Olearon etc. Hoc loco pro-

spicit Scylla Cythnum, Paron, Donu

sam.

Situs adeo hujus insulæ ex his ipsis aliqua ratione æstimari potest; quandoquidem accuratior ratio non suppetit. Corruptelam itaque in Stephano Byz. in Aovovơía (quam antiquam satis esse Eustathii alter ille locus ad Perieg. 530 declarat) etiam hæc arguunt: Δονουσία, νῆσος μικρὰ 'Pódov. Enimvero nimis longe ab ea abesse debuit, si Maro non turpiter errasse dicendus est. Sin Rhodiis eam paruisse dicere volebat, vñσos Tŵv 'Podiev dicturus fuisset; et quorsum hoc potissimum notandum veniebat in hac insula ? Immo νῆσος μικρὰ Σπυpádwr, vel, ut alias amat Stephanus (v. c. in Γύαρος), νῆσος, μία τν Σπο pádwv. Quod ibid. subjicitur, in ean insulam a Baccho ex Naxo Ariaduen traductam, viciniam non minus arguit. Plinius Iv, s. 23 Donusam inter Telon et Pathmon memorat, etsi ibi acervatim ponere se Sporades ait. A Cellario alieno loco, infra Icariam, collocata est Donusa.

Spelæum, multoque cruentas hospite cautes.
Jamque adeo tutum longe Piræea cernit,
Et notas secum, heu frustra, respectat Athenas.
Jam procul e fluctu Minoia respicit arva,

Florentesque videt jam Cycladas, hinc Strophadasque;

470

Scyllæ accipiendum; h. Megarensibus, civibus suis. Noluit itaque poëta dicere quod commodius videri poterat : Infestum et miseris diræ. Porro Ven. de Tortis die testudinis, operarum puto vitio. Scaliger de Crommyonia sue cogitabat, et refingebat: Infestumque suis dira Theseidis exit Speleum. Barthius autem: Infestumque Sinis dire, quod tamen ipse deseruit in Comment, ad Claudian. p. 1160, ubi aliter retingit: Infestumque suis, diræ et testudinis. At Heinsius iterum Sinin retraxit, sed alium in habitum refingens : Insessumque Sini d. t. Spelæum. Nam Sinis antrum in Isthmo. “Statins Theb. vii, 743 Mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti Presserit insessos onus impuleritque jugales. Ita vetustus codex, non_insertos, ut vulgati: lib. Xu, 235 Per fluvios secura vadi somnosque ferarum Fertur et horrendis insessa cubilia monstris. Sic totus ille locus castigandus. secura vadi rescripsimus, quod in scriptis plerisque vadit legatur. Vulgo secura ruit. Pro præter, sive, ut in scriptis compluribus, Praterit vel Fertur et. Insessa denique cubilia, non inserta, codex non unus a me inspectus. Eod. lib. XII, 540 Paulum et ab insessis mæsta Pelopeides aris etc. Festus: Insessores, latrones qui circa rias - insidientur sedentes." Recte hæc: sed quid fiet nunc verbis diræ testudinis? eruntne de ipsa antri testudine et camera accipienda ?-468 Male excusum in Heins. et Burm. Pirecia. Quis nescit esse Пeipaιéa. Et Piraea jam Aldina et aliæ vett. edd. At Junt. cum aliis male Pyrreum. tutum bene Scaliger oxupov, puuvdv, interpretatur. Heins. tamen tentat: tuta heu longe Pireia, provocans ad Stat. xir Theb. 626. Respexit puto v. 616 et trepidis stabilem Piraea nautis; quæ ipsa emendationem infringunt.-469. secum: etsi exponi potest, v. Notam; parum tamen commode positum: nam respectat Athenas oculis, non animo reputat secum. F. sæpe, ut et Heins., qui etiam ecce conj.-470. Jam procul e fluctu Minoia respicit arva. Vide, quam faciles et liberales interdum sint Intpp. Cretam interpretantur Minoia arva. At eam quomodo respicere nunc potuit Scylla? Ferrem, si Niseia essent arca. Sed respicit esto prospicit; aut corrigamus potius prospicit: Athenis relictis qui ultra pergit, aliquot, puto, dierum cursum emetiri debet, antequam Cretam prospiciat. Potuisset tamen poëta haud dubie hæc subjicere, modo non additum esset: Florentesque videt jam Cycladas hinc Strophadasque, Hinc sinus, hine statio contra patet Hermionea. Ergo agitur adhuc de navigatione, quæ in Sinu Saronico fit: inde vero Cretam vix aliquis prospiciat. Itaque aut versum ex seqq. forte post 477 retractum et perperam h. 1. insertum, aut a mala manu, ut variaret superiorem versum, in margine appictum, aut Minoia arca corrupta esse necesse est; etsi varietas nulla occurrit, nisi quod Ms. Helmst. Jam procul et fluctus alia minos aspicit arva: et, effluxus Ms. Basil. Prospici in eo sinu poterat navi inde a Megaris ultra Athenas provectæ ante omnes alias terras Ægina et Salamis insula, hæc quidem retro, illa ex adverso posita. Dicas adeo potuisse scribi: Jam procul e fluctu Salaminia prospicit arva, aut e fluctu Eacideia prospicit arva. Prius ad literarum ductum propius accedit, sed ad navigationis progressum minus est accommodatum ; malimque adeo Argolidis littus respici putare: quod pluribus modis declarari potuisset; v. c. Pittheia prospicit arva, h. Træzenem. Unum adhuc est, quo Minoia arva tueri aliquis possit, ut ad Minoam insulam, ante portum Megarorum Nisæam positam, referat. conf. Strab. IX, 600 B.-471. Florentesque videt jam Cycladas, hinc Strophadasque. Scaliger; hinc Cycladas hinc Stro

Hinc sinus, hinc statio contra patet Hermionea.

Linquitur ante alias longe gratissima Delos

Nereidum matri et Neptuno Ægæo.

Prospicit incinctam spumanti littore Cythnon,
Marmoreamque Paron, viridemque allapsa Donusam,
Æginamque simul, sementiferamque Seriphum.

475

phadasque. Syllabam mora et cæsura productam sexcenties interpolarunt grammatici. Sed in Aldina sec. et tert. et hinc in Veneta de Tortis mira est lectio: Cycladas: hinc Venus illi. Hinc sinus; eandem Ms. Helmst. habebat, nec aliter legerat Jul. Sabinus, qui de Cytheris insula interpretatur: nimis remota ab his plagis. An et hic insulæ nomen latet? Inter hæc mirum est præteriisse cum alios tum me ipsum: Strophades, quæ in Ionio mari sitæ inter Cycladas nec poni nec nunc prospici poterant. Cogitavit de hoc acutissimus Jo. Schrader. Emendatt. pag. 66, idemque emendat hinc Sporadasque: uti En. 111, 125 Sparsasque per æquor Cycladas. Legitur quoque illud jam in edd. Basil. Interea pro sensu meo contendam quovis pignore, duo hos versus 470. 471 Jam procul Florentesque, a mala manu venisse.-472. Hine sinus, hinc statio contra patet Hermionea. Sustuli fœdum Heins. et Burm. editionum vitium, Hermiona. Vett, edd. Hermiones. At Ald. 1518 Hermionia. Heins. tentat sinus statio... Hermionæi: non bene. Sinum Saronicum evectis et Cycladas petentibus ab altera parte ille ipse sinus, a dextra littus Argolicum, in eoque Hermione prospicitur: Ερμιόνη et poetis Ερμιόνεια, scil. χώρα, πόλις. vid. Pausan, 11, 34, p. 191. Strabo vIII, p. 573 A. Inter fragm. Callimachi : Εἰς ̓Ασίνην ̓́Αλυκόν τε καὶ ἄμπολιν Ερμιονήων. Est quidem et in hoc ipso littore sinus Hermionius, quem tamen non puto a poëta significari, cum contra addat: Hinc sinus, hinc contra. Vicissim equidem de sinu dubito: et suspicor fuisse scriptum: Sunion hine, statio contra patet Hermionea.-473. 474. Versus adumbrati ex Æn. 111, 73. 74, ubi vide.-475. Cinthum vett. edd. Citrum Jul. Sabinus. spumanti gurgite Jo. Schrader. conj., et Prospicit hinc cinctam.476. viridemque allapsa Donysam. Scriptum simili more erat n. 111, 125, nec extat auctor satis gravis, unde tuto scriptura constitui posset. Nunc tamen non multum absum, quin librorum in Æneide et apud Plin. Tacitumque lectionem: Donusa pro vero nomine habeam. Nam, si a Dionyso ductum esset, Atorvala esse debebat: quo etiam inflexum illud videas apud Steph. Byz. in Aovovola (apud Eustath. ad Dionys. Perieg. 530 Novoía corrupte legitur: exscripsit autem ille Stephanum) ut sit pro Aiovvala, quod ineptum est; sed et ipsum argumento esse potest, verum nomen Δονοῦσα fuisse ἀπὸ τοῦ δονεῖν, propter terræ forte motus, ut Vossius conjicit ad Melam 1, 7, 104. Apud Melam tamen constantem librorum lectionem, Dionysia, retinendam arbitror; potuit enim inter tot alias obscuriores Sporadas etiam Dionysia esse, ut adeo facile alterius nomen in alterum transiret.-477. Æginamque simul sementiferamque Seriphum. Cum Seriphus a Strabone lib. x, p. 747 A. petrosa fuisse prodatur; Scaliger serpentiferam emendat, ¿¢iócσoar. Simpliciter ita poëta insulam asperam et saxosam bene appellare potuit. Sed Scaliger hoc respectu fabulæ factum vult. Sane Persei cum Medusæ capite ad hanc insulam accessus, conversis in saxa incolis, celebratissima est fabula (vid. vel Pindar. Pyth. XII); enimvero de anguibus Medusæ in hac insula enatis nihil narratum accepimus. Potest vero insula esse saxosa, et tamen habere agrum fertilem, adeoque sementifera dici. Accedit, quod Ovidius Met. vII, 464 planam Seriphon dicit, quæ lectio nullo modo est solicitanda. Quidni enim diversa ratione et respectu ejusdem rei diversa esse possint epitheta? Jul. Sabinus in suo libro amomiferamque Seriphum legisse videtur, explicat enim amomum h. 1., nisi ad v. 512 deturbanda est nota. Ms. Helmst. salutiferam

« 前へ次へ »