ページの画像
PDF
ePub

Hæc rotat assiduis gyris et concitat orbem.
Tunsa Ceres rapido silicum decurrit ab ictu.
Interdum fessæ succedit læva sorori,

Alternatque vices. Modo rustica carmina cantat,
Agrestique suum solatur voce laborem.

Interdum clamat Cybalen: erat unica custos,

30

Afra genus, tota patriam testante figura,

manus utramque jungas. Ipse e Mss. profert partitus utrique, scil. manui opus: malim partitus utrimque, scil. opus, ut ab utraque manu tractaretur; et obtulit hoc idem Ms. Kæler.-26. assiduum...orbem manuscripta lectio apud Scaligerum, quæ concinnior ipsi videtur. Verum hoc, sed sic gyris nullo epitheto adornatum minus placet. et concutit orbem Ms. Helmst. et Kæler. Sed orbis haud dubie molaris est superior, qui circumagitur et concitatur, non autem concutitur.-27. Tunsa Ceres cum Aldina scripsi: ait quoque Scaliger scriptam lectionem habere: Tusa Ceres. Vulgo: Trita Ceres. Mox eidem Aldinæ debeo ordinem: rapido silicum; cum vulgatus sit: silicum rapido, minus jucunde. Tandem actu proprium, arbitror, esset vocabulum; nam agitur mola, circumagitur; quod etiam Scaliger maluit, sed ut av interpretaretur, quod longe petitum. ictus, quod de omni impulsu dicitur, de attritu accipiendum.-29. Dein rustica Ms. Kæler. Dehinc Ms. Helmst.31. Interdum; ita vett. edd., ut somnolentam puellam non statim grabato levatam evocet, præfertque hoc Scaliger quoque cum Drakenb. ad Silium vi, 30. Aldina: Interea intulit, Tum Cybalen, hæc erat vett. edd., nisi quod Norimb. Cybalem (Ascens. autem cum sua secta Cybalen) erat. Aliæ edd. inde ab Aldina Cybale: hæc erat correxerunt. Vitium haud dubie in inserto hæc latebat; itaque emendavi: Cybalen: erat unica custos. Porro Scybalen semper habebat vetus scriptura Scaligeri, ut nomen ridicule formatum esset Tарà тŵν σкνßáλwv. Scybalen: erat etiam Gronov. Obss. 1, 16 maluisse video, In Ms. Helmst. erat Thybale.-32, tota figura, toto corpore. Scaliger tamen tosta figura malit; ut tantum ad vultum ejusque colorem voc. figura spectet.

26 Orbem, lapidem molarem.

NOTE

32 Qui sequitur, præclarus est locus de habitu corporum Afrorum : qui idem prorsus est qualem nunc cernimus: ut, naturam sibi per omnia sæcula constare, dubitare non liceat. Similis Petronii locus c. 102, quem jam viri docti excitarunt, ad alios Africæ tractus spectat, et de servis ex Æthiopia agit, similibus iis, quos Negros appellamus: Atramento ...mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Ethiopes... age numquid et labra possumus tumore teterrimo implere! numquid et crines calamistro invertere? numquid et frontes cicatricibus scindere? numquid et

crura in orbem pandere? numquid et talos ad terram deducere? numquid barbam peregrina ratione figurare? Propria hæc hominum istorum fuisse videntur. Alia loca a Junio de pictura, III, 8, 4 et Fea ad Winkelmann. Tom. 1, p. 65 Wernsdorf. ad h. v. sunt congesta: sed ea diligentius sunt exquirenda et inter se comparanda; nam diversorum tractuum homines in iis occurrere videntur; scire velim an ex interioribus Africæ locis. Habiti quoque alii in deliciis, alii ad ministeria urbana, v. 11, 3, 55. Theophr. Charact. 21 et Casaub. nune etiam in agro.

Torta comam, labroque tumens, et fusca colorem ;
Pectore lata, jacens mammis, compressior alvo,
Cruribus exilis, spatiosa prodiga planta;
Continuis rimis calcanea scissa rigebant.
Hanc vocat, atque arsura focis imponere ligna
Imperat, et flamma gelidos adolere liquores.
Postquam implevit opus justum versatile finem:
Transfert inde manu fusas in cribra farinas

Et quatit. At remanent summo purgamina dorso;
Subsidit sincera foraminibusque liquatur
Emundata Ceres. Lævi tum protinus illam
Componit tabula, et tepidas super ingerit undas.

35

40

Crines torti et labia tumentia præ ceteris memorari solent in his Afris. cf. Epigr. 162 lib. 111 Anthol. Lat. ubi: Quem nisi vox hominem labris emissa sonaret, Terrerent visos horrida labra viros. An seriores dixere risos, qui viderunt? Forte fuit: Terrerent rictus horrida labra viros. labia horridum in morem tumida.-34. Pectore lata, jacens manmis. Rotundiorem orationem ex Aldina et Ms. Kæler. dedimus, pro vulgari: Pectora lata jacent mammis. Alienum esset, quod an vett. edd. habeant dubito: tument mammis. Jacens mammis est, habens mammas jacentes, pendulas; quod proprium est Afris. In fine compressior alvus Ascens.-35. spatiosum prodiga plantam leg.-39. Postquam implevit opus justum versatile finem. Ita dedimus ex Aldina; opus versatile implesse justum finem bene dicitur. Scaliger membranas melius habere putabat : Postquam implevit opus justo versatile fine. Ita ipse Simulus implevit opus. In antiquioribus edd. truncatus et interpolatus erat versus : Sed postquam implevit justum versatile finem.-40. Transfert inde manu. Ex veteri membrana: Transfert illa manu legere jubet Scaliger: aliter enim nescio quid noßápßapov relinqui. Hoc equidem non expiscari possum. Sed illud video, Cybales partes in subigenda farina esse nullas: nam illa interea aquam calefacit, mox farnum mundat v. 50, adeoque illa alienum est a re et loco; pro fusas suspicari licet tusas: sic et Jacobs.-41. Decutit, sed sine libro, corrigit Scaliger; me invito. Etsi enim farinam inter molendum bene decuti dici arbitror: id tamen in seqq. demum scribitur: nunc in cribro quatitur tantum tusa farina. Mox Ac remanent vett. edd. Et remanent Aldina. Languet oratio, nisi At refingas.—42. foraminibusque colatur, pro liquatur, nonnullos legisse Ascens, monet.-43. Emendata Ceres Ascens. Norimb. et al.

NOTE

36 Etiam fissuras has et scissuras cutis in pedibus esse Ethiopibus proprias in tanto solis calore aërisque siccitate et endemias, ex Blumenbachio conjunct. didici in lib. de generis humani varietate p. 96, ubi Hier. Mercurialis testis excitatur de decoratione c. 17.

39 Opus versatile: quod versanda mola absolvitur. Mox cribratione opus esse videmus : adeoque cilicium cribrandæ farinæ idoneum non erat his molis manuariis attextum. Porro liquatur eleganter transfertur a liquidis ad farinam quasi liquando mundatam.

Contrahit admixtos nunc fontes atque farinas;
Transversat durata manu, liquidoque coacto
Interdum grumos spargit sale. Jamque subactum
Lævat opus, palmisque suum dilatat in orbem,
Et notat, impressis æquo discrimine quadris.
Infert inde foco: Cybale mundaverat aptum
Ante locum: testisque tegit; super aggerat ignes.
Dumque suas peragit Vulcanus testaque partes,
Simulus interea vacua non cessat in hora;
Verum aliam sibi quærit opem; neu sola palato
Sit non grata Ceres, quas jungat, comparat escas.

45

50

55

Jam in Copa 20 munda Ceres.—45. tum in vulgg. importunum post idem voc. v. 43 in nunc, vel jam mutandum erat. nunc Scaliger quoque emendabat. admixtas tum fontes vett. edd., quod correxere alii, ut ed. Norimb. et Ascens. admixtas tum frondes, alii, ut Aldina, admixtos tum fontes. Tum interpungitur vulgo post fontes, parum commode. Nam fontes et farinas Simulus cogit ac, contrahit in unum globum, ut mox iterum manu injecta digerat. Totus vs. 45 a Ms. Kæler. aberat.-46. Transversat durata manu. Scaliger emendat : Transversa durata manu liquidoque coacta: ut transversa manu contrahat fontes atque farinas, durata. Quam dure! Feram itaque vulgatam, sed emendata interpunctione: Transversat durata manu: ea, quæ induruere cogendo, transversim iterum manu subigit. Conjicio tamen scriptum fuisse: Transversat duratque manu. Barthium quoque conjectasse video: Transversa durante тапи. Mox liquidoque coactu Ascens. interpretatur. Sed quos subjungit grumos farinæ, ii non nisi liquido coacti, per liquorem, aquam, particulis farinæ cohærentibus, existere potuere: itaque liquidoque coactos conj. Heins., nec male. Idem paulo ante manus, nescio quo fructu.-47. grumo vett. edd. cum Ms. Kæler. et Helmst. Salis grumos si hic quæras, legendum erat: grumos spargit sulis: inde. Poterat et grumos sale ita accipere aliquis, h. grumos de sale, salis. In fine Jamque subiactu Norimb. Totum locum Heins. ad Ovid. Fast. 1, 338 sic emendabat: Contrahit admistis nunc fontibus (non fortibus), atque farinas Transversa duratque manu: liquidoque coactos Interdum grumos spargit sale.-48. Lævat opus, ex vett. edd. revocavimus, Scaligero quoque hortante: nam lavigat panem in placentæ morem et dilatat. Aldina dedit: Format opus.-51. Ante focum licet conj. cum Heinsio. testisque tegit: super; sic Ald. cum Ms. Kæler., eamque priscam lectionem esse Scaliger testatur. Vulgo editum: testisque tegens super: quod tamen nunc non multum absum quin præferam aut scribam: testis tegit et super aggerat.--52. Vulcanus Vestaque vetus est lectio, quam non satis assequor. Aut enim idem est utrumque, ant cum Ascensio inter crassiorem et tenuiorem ignem discrimen facere necesse est. Itaque amplector Aldinam lectionem: testaque, nam a testis calefactis coctio panis acceleratur. Nisi Vesta focus est.-54. ne ed. Ascens., minus

NOTE

45 Repræsentanda hic est animo fermento, azymum; tum v. 49 in pistoria opera in subigenda farina. quadras dissectum, quas Scaliger að Panem autem hic videmus parari sine h. 1. illustravit.

Non illi suspensa focum carnaria juxta,
Durati sale terga suis truncique vacabant :
Trajectus medium sparto sed caseus orbem,
Et vetus astricti fascis pendebat anethi.
Ergo aliam molitur opem sibi providus heros.
Hortus erat junctus casulæ, quem vimina pauca
Et calamo recidiva levi munibat arundo;

Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.

Non illi deerat, quod pauperis exigit usus.
*Interdum locuples a paupere plura petebat.*

60

65

bene. Nam copula requiritur. et, ne etc.-56, 57. Obscura est oratio. Scaliger tantum vacabant, quod vulgo legitur, in rigebant mutat, quod vett. edd. habere ait, quas equidem nullas vidi. Non adeo durati sale terga suis truncique rigebant, h. erant ei; sale enim et fumo durata rigent. Nec male hoc dictum putabo. Trunci possunt esse vel pernæ suum aliaque majora frusta, vel jungendum suis trunci, h. truncati, in partes dissecti. Prius equidem præfero. Sed hæremus vel sic adhuc in priore versu : Non illi suspensa focum carnaria juxta. Ex carnario (vid. Indic. Scriptt. R. R.) pendent pernæ. Ipsa carnaria, h. unci ferrei, si juxta focum fixa, infixa parieti sunt; non possunt dici suspensa. Ut per appositionem: carnaria, durati sale terga suis, dicantur, placere potest; si carnarium ipsam carnem esse dicas; quod exemplo caret. Laborare adeo mihi videbatur locus; necdum a Wernsdorfio difficultatem sublatam video, quomodo carnarium parieti infixum dictum esse possit suspensum. Scilicet res ita expedienda: carnarium illud tignum seu instrumentum, clavis seu uncis, ex quibus carnes suspendi possunt, non parieti infixum, sed ex camera seu ex unco parieti infixo pendulum est, adeoque et ipsum suspensum ex unco vel clavo. Heins. ad Ovid. Met. vIII, 647 conj. replebant; ubi vide. Concedo in partes Wernsdorfii, qui bene monet, vacare dici h. 1. quæ præsto erant, parata et in promtu. Lucan. v, 327 Tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt, aderunt.-58. sparto præclara est Aldinæ emendatio: pro vulgari: parco, vel parto.-61. casulæ junctus Ms. Kæler., numerosius.-62. Et calamo recidiva levi munibat arundo. Primum Scaliger ait, vimineta et arundineta muniendis hortis aut sepibus obtendendis usum præstare non solere, adeoque refingit, minuebat, partem de horto occupabat. Hæc vero argutula sunt, et a loco aliena; laudatur enim mox hominis industria in horto colendo. Cogitandum est hortulum brevi fossa fuisse circumductum, quæ juncis obsita erat. Tum pro calamo vett. edd. calmo: ac si culmo voluerint. recidiva arundo ex Aldina ducta est; uti et Scaliger veterem scripturam esse ait, rediviva; quæ perpetua variatio lectionis est. Vulgg. et vett. edd. redimita.-64. Nil illi d. melius Ms. Helmst exigat f. Heins.-65. Interdum locuples a paupere plura petebat. Versum ex margine agglutinatum arbitror, nec sensum satis me assequi fateor. An voluit: Interdum etiam locuples, h. e. qui majorem hortum ipse colebat, petebat a paupere, a colono hoc, Simulo, scil. quod ipse in suo horto non haberet. Pro plura saltem malim multa, quod et Ms. Helmst. habebat.

NOTE

56 Cum homini nullum esset obsonium, nam in carnario non perna, sed caseus suspensus erat, adit hor

tum, et ex eo petit allium aliasque herbas, unde illud sibi paret.

*Nec sumtus erat illud opus. Sed regula curæ :*
Si quando vacuum casula pluviæve tenebant,
Festave lux; si forte labor cessabat aratro ;
Horti opus illud erat. Varias deponere plantas
Norat, et occultæ committere semina terræ,
Vicinosque apte cura submittere rivos.
Hic olus, hic late fundentes brachia betæ,

Foecundusque rumex, malvæqae, inulæque virebant;
Hic siser, et capiti nomen debentia porra;
Hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,
Grataque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem.

70

75

-66. Etiam de hoc versu dubito; inprimis propter v. 69: non hortus erat opus sumtus, seu impensæ in eum facta; sed curæ regula erat hæc, ut etc. Porro hujus opus Ald. Ita distingui posset: Nec sumtus erat hujus, opus sed regula curæ, h. nec hujus curæ regula erat sumtus, sed opus. Sed et hæ argutiæ parum expediunt versum relinquendum monachis. Nec magis Barthii emendatio in Advers. XXXV, 8 sed regula: Cura si quando vacuum: ut sit jung. curæ si tenebant.-69. deponere plantas ex Aldina et Ms. Helmstad. reposui tanquam doctius: sic Ge. 11, 23 Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum Deposuit sulco. Vulgo legitur: disponere plantas.-70. occulte vett. edd., sed occulta terra poëtica ratione, seu quæ occultat, seu, quod malim, interior gleba, fossa facta.-71. Vicinosque apte cura submittere rivos. Languent illa: apte cura: vixque a poëta tam elegante proficisci potuere. Proximum esset curæ submittere; quod et Heins. conj. Præstaret: cultis submittere rivos. Ita culta Virgilius dixit. Nisi sulcis malis. Nam et hortorum et plantarum sulci sunt. Ad vulgarem scripturam propius sic accederet grumis colliculis exiguis inter sulcos. Sin instrumenti nomen insolentius excidit, marra legam, qua effoditur solum et aqua in canaliculum ducitur. Wernsdorf. apte vicinos jungit.-74. Hic siser ex Aldina reduxi; veterem hanc scripturam etiam Jul. Pomponius agnoscebat et Scaliger probabat; esse enim siser inter hortensia, non æque cicer. In fine restitui capiti nomen debentia porra ex Ald., cum qua consentiunt Norimb. et Scaligeri membranæ; est enim porrum capitatum, Tò рάσον KEPаλWтÓν. Vulgo cæpe legitur, vel cepa. conf. ad h. v. Salmas. in Solin. pag. 1001.-75. Decrat versus membranæ Scaliger., nec tamen ideo damnandus. Sic etiam vett. edd.—76. Grataque nobilium. Post hunc versum in eodem Scaligeri manuscripto sequebatur versus iste: Plurima surgit ibi crescitque in acumina radix, h. raphanus. Docta interpolatio: siquidem rò ibi intrusum aliquid satis arguit. In Ms. Kæler. exaratus est: Plurima crescit ibi quæ surgit in a. r. Ms. autem Helmst. crescit ibi surgitque in a. r.—77. dimissa male vett. edd.; a vertice angustiore in latum ventrem NOTÆ

76 Grataque nobilium requies lactuca ciborum. Bene notat Scaliger, eo adeo, quo scriptum est hoc Idyllion ævo, adhuc lactucis clausisse cœnas suas homines. Nam Martialis ætate aliter,

ut ex noto Epigrammate constat : Claudere quæ cœnas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?

77 Colum. x, 234 Et tenero cucu

« 前へ次へ »