ページの画像
PDF

P. VIRGILII MARONIS

OPERA OMNIA.

VOL. III.

OPERA OMNIA,

3,1
EX EDITIONE HEYNIANA"

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

· ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN TERTIUM.

LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A.M

1819.

LO

Harvard College : ibrary

June 16, 1917 From the Library of James J. Higginsun

Now York

P. VIRGILII MÁRONIS

Æ N E IDOS

LIBER VII.

ARGUMENTUM.

Æneas e Cumano littore ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum littore Caieta nutrice sua, prætergressus montem Circæum, Circes habitatione et veneficiis infamem, ad ostia Tybris appellitur. Tunc Latinus illic Aboriginibus imperabat. Huic unica erat filia Lavinia, Fauni oraculis destinata externo marito, Amatæ tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit Æneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam. Latinus Æneam, non modo in socium, sed, oraculi memor, etiam in generum admittit. Interim Juno, prosperis Trojanorum rebus offensa, evocat Alecto ex Inferis. Alecto primum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in bellum : et Trojanos Latinosque invicem committit; occiso per Ascanium cervo, qui Tyrrhei pastoris regii filio erat in deliciis. Omnibus bellum frementibus, Latinus unus obsistit: tamen, Junone ipsa belli portas aperiente, rem fatis permittere cogitur. Confluunt ad Turnum ex omnibus Italiæ partibus auxilia: Mezentius, ejusque filius Lausus, cum Agyllinis; Catillus et Coras, cum Tyburtinis; Cæculus cum Prænestinis, &c.

« 前へ次へ »