Historisches quellenbuch zur alten geschichte für obere gymnasialklassen, 第 2 巻

前表紙
B. G. Teubner., 1867
 

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

人気のある引用

3 ページ - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
3 ページ - ... dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt...
23 ページ - ... quod populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus' Quiritium bellum cum priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret, ob earn rem ego populusque Romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indico facioque.
53 ページ - Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur...
4 ページ - Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat...
4 ページ - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
222 ページ - Post aliquot deinde annos , non sufficiente eo praetore , quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo , quod plerumque inter peregrinos jus dicebat.
7 ページ - Quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
25 ページ - Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuissö memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
20 ページ - Horatio perduellionem iudicent secundum legem facio. lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent ; si a duumviris provocarit, provocatione certato ; si vincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito ; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex eis, Publi Horati, tibi perduellionem iudico, inquit. lictor, conliga manus. accesserat lictor iniciebatque...

書誌情報