Virgil. Aeneid, books v. and vi. With Engl. notes, abridged from prof. Conington's ed. by H. Nettleship

前表紙

この書籍内から

ページのサンプル

多く使われている語句

人気のある引用

82 ページ - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra...
71 ページ - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
97 ページ - ... infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui ? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
126 ページ - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento ; hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.
130 ページ - Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
83 ページ - Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
112 ページ - Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
16 ページ - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
31 ページ - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit: ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
85 ページ - ... ante ora parentum : quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

書誌情報