Carmina

前表紙
e typographeo Clarendoniano, 1877 - 61 ページ
 

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

17 ページ - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi <vocis in ore> lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
56 ページ - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias, Et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
3 ページ - Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus...
6 ページ - CENABIS bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine Candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis.
5 ページ - Britannos, omnia haec, quaecumque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens...
3 ページ - Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit 10 comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait...
58 ページ - Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
1 ページ - Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi : namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis, doctis, luppiter, et laboriosis.
2 ページ - LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat.
10 ページ - Bithynos liquisse campos et videre te in tuto ! o quid solutis est beatius curis ? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque acquiescimus lecto.

書誌情報