The Æneïd of Virgil, with Engl. notes by C. Anthon, ed. by J.R. Major

前表紙

この書籍内から

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

360 ページ - ... quin et supremo cum lumine vita reliquit, 735 non tamen omne malum miseris nee funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis veterumque malorum supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni...
71 ページ - Hic canit errantem lunam solisque labores ; unde hominum genus et pecudes ; unde imber et ignes ; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones ; quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
113 ページ - ... apparet domus intus, et atria longa patescunt ; apparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantes in limine primo.
371 ページ - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
216 ページ - ... oro, si quis adhuc precibus locus — exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
221 ページ - I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
457 ページ - Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340 Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
240 ページ - Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. 'Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; ' Et nunc magna mei sub terras ibit imago. ' Urbem praeclaram statui ; mea moenia vidi : 65 5 ' Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi : ' Felix, heu nimium felix, si litora tantum ' Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae ! ' Dixit : et os impressa toro, ' Moriemur inultae, 'Sed moriamur,
215 ページ - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
213 ページ - Olympo regnator, caelum et terras qui numine torquet ; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras. 270 quid struis ? aut qua spe Libycis teris otia terris ? si te nulla movet tantarum gloria rerum nee super ipse tua moliris laude laborem, Ascanium surgentem et spes heredis luli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275 debentur.

書誌情報