Titi Livii Patavini. Historiarum ab urbe condita libri quinque priores: Ad optimas editiones castigati

前表紙
excudebant Hilliard et Metcalf, 1810 - 293 ページ
 

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

16 ページ - Forte in duobus tum exercitibus erant tergemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, NEC FERME RES ANTIQUA ALIA EST NOBILIOR ; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
17 ページ - ... illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent.
12 ページ - Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes...
19 ページ - Provoco,» inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante se filiam jure caesam judicare : ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans :
265 ページ - Tuscorum ante romanum imperium late3 terra marique opes patuere : mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento; quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum mare , ab Hadria Tuscorum colonia , vocavere italic
53 ページ - Deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit; traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres quique conscripti essent: conscriptos videlicet appellabant lectos.
265 ページ - Bellovesum acSigovesum,sororis filios, inpigros juvenes, missurum se esse, in quas dii dedissent auguriis sedes , ostendit. Quantum ipsi vellent numerum hominum excirent , ne qua gens arcere advenientes posset.
81 ページ - ... reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent.
17 ページ - Quum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, 5 patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tune arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in. medium inter duas acies procedunt. Consederant...
30 ページ - Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.

書誌情報