ページの画像
PDF

retardabant, hoc lonicum GRÆCO-LATINUM DictioNARIUM, quod accuratissime conscripsi, nunc primum typis curavi mandandum. Verum ut omnes intelligant, qua fide, qua diligentia, quo studio, laboriosum ac molestum opus, divina gratia fretus, confecerim, quid in eo præstiterim, dicere non gravahor.

Hoc opus perpetuam Herodoteæ Latinæ versionis, Græci textus multis in locis, emendationem, Ionicæ Linguæ proprietates et formationes ad minime dubia præcepta summatim revocatas, utque facilius a quovis inveniantur, elementorum ordine descriptas, simplicium, et compositorum vocabulorum fidelem interpretationem, atque dilucidam integrarum ogácewy explicationem, rois pinéanos, xai pingpoúross, abunde suppeditat. Idem etiam plurimas voces Græcas, tam simplices quam compositas continet, ac probabiliter explanat, quas in aliis Lexicis, et Thesauris, vel omnino prætermissas, vel perperam explicatas, fuisse constat. Quoniam autem Suidas, Jul. Pollux, et alii, qui vel Græca tantum, vel etiam Græco-latina, Lexica jampridem composuerunt, Herodoteis exemplis suas interpretationes passim confirmant; sed vel in ipso librorum nomine numeroque per imprudentiam sæpissime labuntur, vel in allatorum locorum verbis gravissime peccant, ideo paginas et paginarum lineas in hoc meo Dictionario notavi, ut veram horum lectionem et correctionem ex ipsius Herodoti fontibus confestim hauriamus. Sequor autem Henrici Stephani codicem, et editionem in fol. anni 1570. quod omnium, quæ ad hunc usque diem in lucem prodierunt, sit emendatissima. Prior numerus paginam, posterior lineam significat. Librorum nomen, et numerum, brevitatis caussa consulto non adscripsi. Lectores tamen illud scire volo (quod etiam suo loco diligenter a me notatur) Herodotum non semper, nec in omnibus, ac iisdem nominibus, verbis, aut locutionibus, eodem iwviouco constanter uti : sed modo Ionicam, eamque variatam, modo Atticam, modo communem, Doricam etiam Linguam liberius usurpare; ita tamen, ut in ejus scriptis Ionica inter alias Dialectos palam emineat, atque dominetur. Unde factum, ut Ionice locutus censeatur. Sic etiam Pindarus, sic et Theocrituș, carmen Doricum scripsisse dicitur, quod in utriusque carmine Dorismus præcipue dominetur. Idem est de multorum aliorum scriptis sentiendum. At Homerus omnes Dialectos per suum poema dispersas, mixtumque dicendi genus habet; quod carmen ejus reddit magnificentius, et admirabilius, et insignem

Poetæ doctrinam, et poeticæ venæ felicitatem, commendat. Herodotus vero tmy iwwiruñv mira varietate, frequentia, suavitate, xai cũy A-geoy xam peacea Joliexprépacy xave Remix, vel ipsum Hippocratem longe superavit, cujus Economiam typis Wechellianis nuper excusam habemus, ubi quicquid in Hippocratis operibus observatu dignum videtur, fuse declaratur, ut actum agere non sit opus. Illic tamen ipse toũ iwvio uoŨ proprietates, et præcepta, non exponuntur, verba nec Herodotea nec phrases explicantur, ut in nostro Lexico Lector manifeste factum videbit, et sine magno labore, magno tamen cum fructu, cognoscet. Quamobrem etiam in Ionicæ Dialecti proprietatibus describendis, auctoritatem Herodoti ceteris anteposui. Quam autem feliciter in his præstandis sim versatus, ipse non dicam, ne proprias merces importune laudibus efferre videar, quasi (quod non pauci malæ fidei mercatores apud imperitos facere consueverunt) earum extrudendarum desiderio flagrem. Liberum judicium cuilibet relinquam: peritis tamen et æquis alienorum laborum æstimatoribus hoc nostrum opus haud ingratum fore confido. Doricum etiam Lexicum a me pari diligentia, cura, studioque conscriptum, Linguæ Græcæ studiosis jam exhibeo fruendum. Valete, vestrorumque commodorum fautoribus favete. Datum Heidelbergæ, Cal. Sept. 1602.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
« 前へ次へ »