ページの画像
PDF
ePub

Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
Cornua, detorquentque. Ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen: ad hunc alii cursum contendere iussi.
Iamque fere mediam caeli nox humida metam
Contigerat; placida laxabant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautae.
Quum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
A ëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi sompia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas:
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
Aequatae spirant aurae: datur hora quieti.
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paullisper pro te tua munera inibo.
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus austris,
Et caeli toties deceptus fraude sereni?
Talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix prinos inopina quies laxaverat artus;
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa ,

classis,

272 P. VIRG. AENEID. LIB. V. 859

Cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
Praecipitem, ac socios nequidquam saepe vocantem.
Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat;
Dilficiles quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici:
O nimium caelo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, iacebis arena!

AENEIDOS LIBER V.

FINIS.

« 前へ次へ »