ページの画像
PDF
ePub

Coss., Iduum Octobrium die, in pago, qui Andes dicitur, qui est a Mantua non procul. Praegnans eo mater somniavit Maia, enixam se laureum ramum, quem contacta terra confestim cerneret coaluisse, et excrevisse illico in speciem maturae arboris, refertae variis pomis et floribus; ac sequenti luce, cum marito rus propinquum petens, ex itinere divertit, atque in subiecta fossa partu levata est. Ferunt infantem, ut fuit editus, nec vagisse, et adeo miti vultu fuisse, ut haut dubiam spem prosperioris geniturae iam tum indicaret. Et accessit aliud praesagium: siquidem virga populea, more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita brevi coaluit, ut multo ante satas populos adaequarit. Quae arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summa gravidarum et fetarum religione, suscipientium ibi et solventium vota.

II.

Initio aetatis, id est, usque ad septimum annum, Cremonae egit; et xv.

anno virilem togam cepit, illis Consulibus iterum, quibus natus erat. Evenitque, ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed Virgilius Cremona Mediolanum et inde paullo post Neapolim transiit. Vbi cum litteris et graecis et latinis vehementissimam operam dedisset, tandem omni cura omnique studio indulsit medicinae et mathematicae.

III.

Quibus rebus cum ante alios eruditior peritiorque esset, se in Vrbem contulit, statimque, magistri stabuli equorum Augusti amicitiam nactus, multos variosque morbos incidentes equis curavit. At ille in mercedem singulis diebus panes Virgilio, ut uni ex stabulariis, dari iussit. Interea a Crotoniatis pullus equi, mirae pulchritudinis, Caesari dono fuit missus: qui omnium iudicio spem portendebat virtutis et celeritatis immensae. Hunc cum adspexisset Maro, magistro stabuli dixit, natum esse ex morbosa equa, et nec viribus valiturum

nec celeritate: idque verum fuisse inventum est. Quod cum magister stabuli Augusto recitasset, duplicari ipsi in mercedem panes iussit. Cum item ex Hispania Augusto canes dono mitterentur, et parentes eorum dixit Virgilius, et animum, celeritatemque futuram. Quo cognito, mandat iterum Virgilio panes duplicari.

IV.

Dubitavit Augustus, Octaviine filius esset, an alterius; idque Maronem aperire posse arbitratus est, quia canum. et equi naturam parentesque cognorat. Amotis igitur omnibus arbitris, illum in penitiorem partem domus vocat, et solum rogat, an sciat quisnam esset, et quam ad felicitandos homines facultatem haberet. Novi, inquit Maro, te, Caesar Auguste, et ferme aequam cum diis immortalibus potestatem habere ut, quem vis, felicem facias. Eo animo sum, respondit Caesar, ut, si verum pro rogatu dixeris, beatum te felicem

[ocr errors]

que reddam. Vtinam, ait Maro, interroganti tibi vera dicere queam! Tunc Augustus: Putant alii me natum Octavio: quidam suspicantur alio me genitum viro. Maro subridens, Facile, inquit, si impune licenterque quae sentio loqui iubes, id dicam. Affirmat Caesar iureiurando, nullum eius dictum aegre laturum, immo non nisi donatum ab eo discessurum. Ad haec oculos oculis Augusti infigens Maro, Facilius, ait, in ceteris animalibus qualitates parentum a mathematicis et philosophis cognosci possunt; in homine nequaquam possibile est; sed de te coniecturam habeo similem veri, ut, quid exercuerit pater tuus, scire possim. Attente expectabat Augustus quidnam diceret. At ille: Quantum ego rem intelligere possum, pistoris filius es, inquit. Obstupuerat Caesar, et statim, quo id pacto fieri potuerit, animo volvebat. Interrumpens Virgilius: Audi, inquit, quo pacto id coniicio. Cum quaedam enuntiarim praedixerimque, quae intelligi scirique non nisi ab eruditissimis

summisque viris potuissent, tu, Princeps orbis, item et item panes in mercedem dari iussisti: quod quidem aut pistoris, aut nati pistore, officium erat. Placuit Caesari facetia. At deinceps, inquit Caesar, non a pistore sed a rege magnanimo dona feres. Illum plurimi fecit, et Pollioni commendavit.

V.

Corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia. Nam plerumque ab stomacho, et faucibus, ac dolore capitis, laborabat: sanguinem etiam saepius reiecit: cibi vinique minimi. Fama est, eum libidinis pronioris in paeros fuisse. Sed boni ita eum pueros amasse putaverunt, ut Socrates Alcibiadem, et Plato suos pueros. Verum inter omnes maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum Ecloga Alexin appellat donatum sibi ab Asinio Pollione. Vtrumque non ineruditum dimisit: Alexandrum grammaticum, Cebetem vero et poe

[ocr errors]
« 前へ次へ »