ページの画像
PDF
ePub

sint gradus: an quatuor, ut ad Trojana tempora Dido perduci possit; an plures, ut, si superis placet, etiam ad Romana.

Porro si a fabulis ad historiam appellamus: constat Didonem, Troja multo posteriorem, Roma paulo superiorem esse: etsi intervalla illa temporum alii aliis majora definiant. Quippe a Carthagine condita ad Romam conditam numerantur a Velleio anni 65. a Trogo et Justino, 72. Colliguntur ex Epitome quinquagesima prima T. Livii, 92. ex Solino, 129. ex aliis apud Eusebium, 140. Statuuntur autem ab exactissimis ætatis nostræ chronographis, inprimisque Labbeo, quem, quia rem adversus Marollium accurate defendit, secuti samus, anni omnino 135. Cum autem, ex Porcii Catonis exactissimis calculis apud Dionysium Halicarnasseum, Roma distet ab excidio Trojano annis 432. quos reducit Labbeus ad 431. hinc facile patebit subductis numeris, quanta sit ab illo excidio distantia Didonis et Carthaginis: nempe juxta nos, annorum 296. juxta veteres, aut plurium, aut paulo pauciorum. Atque hæc omnia nituntur gravissimo Josephi testimonio, qui I. 1. contra Appionem seriem describit Tyriorum regum, ex Menandro Ephesio et exactissimis Tyriorum annalibus. Ubi consignatus est excessus Didonis e Phoenicia ad condendam Carthaginem, anno Pygmalionis regis septimo, qui in annum ab excidio Trojano 276. plane cadit.

At cum doceat Appianus fama circumferri, fundatam fuisse a Xoro et Carchedone Phoenicibus Carthaginem, annis ante excidium Trojæ 50. et in Virgilio, En. 1. 425. legamus de Carthagine: Miratur molem Eneas, magalia quondam;' tum 370. 'ingentia cernes Monia, surgentemque novæ Carthaginis arcem, Mercatique solum facti de nomine Byrsam,' &c. ex iis colligi posse existimo :

Carthaginis quidem magalia, casasque et initia quædam, annis ante excidium Troja 50. a Phœnicibus Xoro et Carchedone posita esse. Tum annis ab excidio Troja 276. fugisse Didonem e Phoenicia; eoque fugam intendisse, ubi multis ante annis aliquos e Phonicibus sedem posnisse audierat : hanc sedem avectis e patria opibus munivisse; et ad magalia adjecisse arcem, quæ inde Byrsa dicta est, a bosra, voce Hebraica, quæ munitum locum significat: quam deinde vocem Græci, ob similitudinem, fabulis et corio suo bubulo deformarunt. Est enim apud Græcos Búpoa corium. Sic arce munita vetus Carthago, nova facta est; concurrente cum antiquo fundatoris nomine Phoenicia voce Carthada, quæ juxta Solinum c. xxx. civitatem novam significat. Atque ita Carthago perfecta est, anno post fugam Didonis 20. qui Pygmalionis 27. a Troja capta, 296. ante Romam, 135. ante Christum, 888. mundi 3166.

II. DE FAMILIA. A Josepho, ex certissimis monumentis Tyriorum, pater ponitur Didonis, Annæ, et Pygmalionis Metginus; qui vocatur a Theophilo Antiocheno Metten: avus Badezorus: proavus Ithobalus, sacris in literis Ethbaal nuncupatus; qui, occiso rege Phele, regnum in familiam transtulit suam, ex antiqua Abibali, Hirami, et Baleasari familia.

Ex his conjicio Virgilium historiæ Phoeniciæ parum scientem, ut Didonem retro ad usque Trojæ tempora removeret, e Græcorum fabulis antiqua nomina petiisse: vel, si Phœnicum literas attigerat, nominum asperitate deterritum, ea mollioribus elementis leniisse. Sic Beli nomen et patri Didonis, et uni ex ejus majoribus dedit: haud dubie detruncatum ex Abibalo, Baleasaro, Ithobalo, Tum Acerbam seu Sycharbam, in Sychaum mollivit. Servius Methrem suum, quem ipsum esse Belum putat Didonis patrem, ex Metgino seu Met

tene, vero Didonis patre, deformavit. Porro Anna, Elissa, et Dido, Phoenicum vocabula sunt. Anna enim est, gratiosa: Elissa, fortitudo viri, seu virago: Dido, dilecta. Dubium autem est, utrum huic reginæ nomen prius inditum fuerit. Si consuluntur interpretes, prius nomen Elissæ: si vocis significatio, Didonis prius fuit; et ex facti audacia, Elissæ posterius.

III. DE MORIBUS. Graviter quidem querentem de Virgilio Didonem inducit Ausonius, Epig. III. quod eam impudici amoris impatientia ac dolore mortem oppetiisse cecinerit, contra fidem historiæ: quæ rogum eam conscendisse testatur; ne datam Sychæo primo conjugi fidem, novis cum Iarba Getuliæ rege nuptiis, violaret. Atque ea quidem in re peccasse gravius Virgilium puto, si peccavit: quam in illa mutatione temporum.

Statuo itaque scientem ac volentem in hunc utrumque errorem lapsum esse Virgilium: eo consilio, ut

Punicis bellis, quibus nihil erat in historia Romana illustrius, in poëmate etiam suo locum daret; mutuique inter utramque gentem odii causam aliquam afferret. Qua ta men in re non eum puto a poëticæ legibus recessisse. Quanquam enim per eas cautum est, ne poëta temporum ordinem temere intervertat, in re nota præsertim atque insigni; tum, ne quem nisi suis moribus coloribusque depingat: lex tamen est omnium prima, placere. Quod si assequi speravit posse Virgilius apud suos, illa deformatione temporum atque morum: et vero assecutus est: omnino poëtæ maximi partes implevit. Est autem certe assecutus, siquidem Ovidius paulo post, hos Didonis amores transferre non dubitavit in Met. I. XIV. 77. Idemque testatur, Trist. 11.

1. 535.

Nec legitur pars ulla magis de corpore toto,

Quam non legitimo fœdere junctus

amor.

AT regina gravi jamdudum saucia cura
Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat

Regina autem, jamdiu vulnerata gravi solicitudine, fovet plagam in venis, et absumitur occulto igne. Multæ virtutes Eneæ, et multa gloria ejus redit in men

1. Ad multi, ut fere alias variatur. v. Pier. h. 1. et Burm. jamdudum Medic.— 3. recusat vel reversat codd. Pierii. v. sup. 1, 666. Miratur Burm. nullum librarium rescripsisse Magna viri virtus. Videtur adeo vir doctus non vidisse: Multa NOTE

1 At regina] Pendet hoc initium ex ultimo libri tertii versu: Æneas 'Conticnit tandem, factoque hic fine quievit: At Regina,' ex quo ipsum audivit, amore saucia non quievit, &c.

2 Vulnus alit, &c.] Hic videtur Amor solito habitu depingi: cæcus, sagittis et face armatus: sagittis vulnus intulit, face ignem accendit, cæcus cæco igne carpsit.

3 Multa viri virtus, &c.] Quatuor

Gentis honos; hærent infixi pectore vultus,
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram;
Cum sic unanimam alloquitur male sana sororem :
Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes!
Quem sese ore ferens! quam forti pectore, et armis!

5

10

tem: vultus ejus et sermo hærent impressi animo, et hæc cura non permittit tranquillam quietem corpori. Postera Aurora illustrabat terras luce Solis, et expulerat e cœlo humidas tenebras; cum sic malesana loquitur ad concordem sororem: Anna soror, quæ insomnia terrent me dubiam! quis hic novus hospes venit in regionem nostram! qualem se specie exhibens! quam generosis animis et factis! Certe credo

recursat esse pro multum positum.-5. dat membris Menag. pr.-6. lustrabat Phobea Dorvill.-7. Idem versus jam sup. III, 589.-8. Tum aliquot Pier. unanimam Heins. reposuit ex Medic. et aliis, etiam Pier. alii unanimem sono minus grato.-9. suspenso Medic. a pr. m. et Goth. tert. suspensum me Menag. pr. terret a nonnullis lectum, e Servio et e Pierio patet; et sic Franc., defendente etiam Pomponio Sabino, ut vigilia sit attonita Dido. Ex eodem disco, alteram lectionem terrent esse Aproniani, quæ haud dubie melior est: insomnia terrent. Nam somnia possunt terrere, non vigilia.-10. mœnibus hospes Franc. At Catulli imitationem cum Ursino agnoscit Burm.-11. Quam sese Parrhas., male. quem f. p. et armis emendabat Marklandus post Vales. notante Burmanno, et sic a m. pr. fuit in Fragm. Vatic. ap. Bottar. p. 175. Bene quidem et hoc dictum esset; verum videtur illud ipsum quem, h. e. qualem, paulo disertius exponi in illo: quam forti pectore et armis. Tamen vel sic elegantius legeretur, quam in codd. Leid. Rottend. pr. Hamb. pr. et Reg.

NOTE

amoris causæ. Virtus; Multa viri virtus. Nobilitas; Gentis honos. Pulchritudo; Infixi pectore vultus. Eloquentia; Verbaque. Quas easdem causas iterum enumerat, 10.

6 Phœbea lampade.] Tapinosis, sive rei magnæ expositio humilior, Solis, per lampada: similis huic, qua mare appellat gurgitem, Æn. 1. 122. Imo ausus est dicere Lucret. 1. vi. 1196. ✦ Aut etiam nona reddebant lampade vitam: pro nona die.

9 Anna soror, quæ me, &c.] Oratio plane ad ejus ingenium confermata, quæ primum e severis moribus ad amorem deflectit. Quatuor habet

partes. 1. Admiratur Æneæ pulchritudinem, virtutem, nobilitatem, res præclare gestas. II. Proponit sibi causas, quæ ab ejus amore animum avertant: nempe viduitatis propositum, primi conjugii calamitates, voluptatum fastidium. III. Fatetur tamen sensus suos, non animum, aliquatenus inflexos. IV. Denique ali

enam ab amore voluntatem æternam fore pollicetur. Quod tamen propositum invito animo fieri testantur effusæ in sinum lacrymæ.

Insomnia] Ενύπνια, ea quæ in somnis apparent, somnia, simulacra.

Credo equidem, nec vana fides, genus esse Deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Jactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit:
Si non pertæsum thalami tædæque fuisset:
Huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna; fatebor enim; miseri post fata Sychai
Conjugis, et sparsos fraterna cæde Penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem

15

20

hunc esse prolem Deorum. Nec temere credo: metus prodit animos ignobiles. Heu! quibus fatis fuit ille agitatus! quæ bella confecta narrabat! Si non maneret mihi constitutum et immutabile id propositum, ut nolim me ulli conjungere per nexum conjugalem, ex quo primus amor fefellit me deceptam morte Sychæi; si non tæderet me lecti et facis; fortasse possem cadere in hoc solum delictum. Nam fatebor, o Anna, post mortem miseri mariti Sychæi, et Deos infectos cæde a fratre facta; solus Eneas movit sensus meos, et impulit animum vacillantem: animad

a m. pr. cum Goth. sec. a m. pr. quam fortis pectore et armis.-12. Crede Gud. a pr. m. vide lib. v1, 849.-14. bella exacta Oudart. Sprot. et Goth. tert. solenni variatione. tenebat Goth. pr.-15. innatum Wall. a m. pr., male.-16. Nec duo editi. vellem vinclo Venet. vellem lecto s. j. Wall.-17. decepta morte tres ap. Heins., quod ipsi elegantiæ quid, parum intellectæ, habere visum ; sed quæ aliena esset ab h. 1. vide Burm.-18. fuissent Medic. cum septem vett. libris; temere tamen. fuissem a pr. m. fragm. Vatic.-19. Forsitan huic uni ex Augustino laudatur, et sic Goth. sec. subcumbere duo.-20. Sychæi et hic cum Medic. erat scribendum, ut sup. 1, 352, non Sichæi.-22. hicc' Terentian. Maurus legit, ut sit Creticus; grammaticæ ineptiæ, de quibus v. Heins. ad lib. 11, 664. libantem Goth. sec. a m. sec., ceteri labentem, vitiose cum aliis.

NOTE

17 Deceptam morte] Primo nupserat Sychæo, qui a Pygmalione Didonis fratre occisus fuerat. Æn. I. 347.

18 Tædæque] Facis e tada arbore, e picearum genere: pro nuptiis sumitur; quia præferebatur novæ uxori, in mariti domum deducendæ. De illo more nuptiali, Æn. vIII. 29.

19 Culpa] Quia secundæ nuptiæ adjunctam infamiæ notam habuerunt, propter suspicionem intemperantiæ:

unde, juxta Servium, apud Romanos repellebantur a sacerdotio bis nuptæ: juxta Tacitum, apud Germanos secundæ nuptiæ lege prohibebantur.

21 Penates] Vel pro domo sumuntur; vel potius pro Diis ipsis domesticis, nam En. 1. 352. occisus est Sychæus ante aras. De Penatibus, Æn. II. 717. Fraterna cade] Non qua frater occisus est; sed qua vir Sychæus Didonis a Pygmalione, Tyri rege, occisus est.

Impulit. Agnosco veteris vestigia flammæ.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.
Sic effata sinum lacrymis implevit obortis.
Anna refert, O luce magis dilecta, sorori,

[blocks in formation]

verto signa veteris amoris. Sed cupio ut, vel terra intima mihi ante aperiatur; vel pater omnipotens fulmine demittat me ad umbras, pallidas umbras inferorum et noctem profundam: antequam te lædam, o pudicitia, et frangam tua jura. Ille Sy. chæus, qui me primus sociavit sibi, abstulit meos amores: ille habeat eos secum, et servet in tumulo. Sic locuta implevit gremium lacrymis erumpentibus. Anna respondet: O soror cara sorori magis quam vita, an sola consumeris dolens per to

-23. Et nosco Zulich. sit saltem En n.-formæ Menag. pr. a m. pr.-24. Sed me alter Hamb. me ut Goth. sec. opto Rottend. sec.-25. abigat aliquot Pierii et tres Burm., male.-26. Pallantes qu. Moret., aberratione solenni. Erebo Gud. cum binis Burmann. His Romanum adde et fragm. Vatic., et sic etiam Servianus commentator legit, id est, in Erebo. Potest adeo hoc doctius dictum videri, pro umbras Erebi; ut solet pro casu secundo tertius poni. Duri tamen quid inesse non neges. Vulgatam præfert quoque Schraderus ad Musæum p. 101.-27. Sancte pudor elegans Marklandi conj. apud Spencium; nec tamen illud prius-ante-quam exemplo caret ne apud poëtas quidem. violo, resolvo vetustissimi Bened. Pier. et Heins. cum Grammaticis ap. Heins. Etiam sic fragm. Vatic. et ex Aproniani recensione esse et hanc lectionem Pompon. Sab. docet. At Priscian. edd. vett. et codd. aliquot recentiores violem-resolvam ap. Burm. Enimvero jam ad 1, 706 observatum est, consequentiam illam temporum a poëta epico non modo negligi, verum etiam sedulo vitari.-28. primos Sprot. et Hamb. pr. a m. pr. primum Leid. vinxit aliquot Pier. Parrhas. ed. Ven.-29. Sustulit Sprot. servatque Hamb. alter. -30. affata Erf. sinus Montalb. et Ven. abortis multi.-34. et Manes alii,

NOTE

23 Veteris vestigia flamma] Sensus duplex esse potest. Primus obvius; Agnosco vestigia veteris amoris in Sychæum, qui me ab Enea amore deterret. Secundus abstrusior, at convenientior est: Agnosco vestigia conjugalis amoris, quo primum olim in Sychæum, nunc iterum in Æneam feror. De Erebo, pro Inferis, Ge. IV. 471.

27 Ante, Pudor, quam, &c.] Redundat illud ante. Sic enim est, 'tellus prius ima dehiscat, Ante, Pudor, quam

te violo.' Sic apud Sallustium in Catilina: Priusquam legiones scriberentur, multa ante capere.'

Violo.... resolvo] Hæc est antiqua lectio, quam Apronianus et Mss. plurimi confirmant; cum vulgo legatur violem, resolvam.

31 O luce magis dilecta, &c.] Annæ oratio, animum eo, quo propensum videt, scite impellentis. Duas habet partes. 1. Persuadet nuptias. 1. a delectabili, ut aiunt: cui addit post

« 前へ次へ »