ページの画像
PDF

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A, M.

1819.

GIFT OF
DR. JOHN RATHBONE OLIVER

AUGUST 4, 1941

Transferred to the
Clasalarilarg

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ARGUMENTUM. Dido amores in Æneam suos Annæ sorori aperit; ejusque consilio animum adjicit ad nuptias. Juno, ut Æneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis. Æneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Junonis artibus tempestate, confugiunt in antrum: ibidemque falsum illud infaustumque conjugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Jovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi præferri indignans, apud Jovem graviter queritur. Jupiter, et ejus precibus, et fatis urgentibus adductus, Mercurium ad Æneam mittit, qui eum abire in Italiam jubeat. Parat clam Æneas omnia ad navigationem necessaria: quod suspicata Dido, precibus et lacrymis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Æneas iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta anchoras solvit. Dido, doloris impatiens, extructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Æneæ gladio sibi vitam adimit.

Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos: præsertim in octo Didonis orationibus, quibus I. Sorori

Delph. et Var. Clas.

Virg.

[ocr errors]

amorem aperit, v. 9. II. Dissuadet Æneæ profectionem, 1. 305. III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur v. 305. IV. Sororem adhibet apud Æneam conciliatricem, v. 416. V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori dissimulat, v. 478. VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534. VII. Fugientium Trojanorum aspectu extremum furit, v. 590. VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651. Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argon. Apollonii lib. iv. multa decerpserit: quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, præter comparationes pauculas, inde excerptum est: qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus Odyss. I. v. tum ex Euripidis Medea et Hippolyto, et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt.

NOTA

De atate, familia, moribus Didonis, gradu ab Agenore dissiti. Cujus ex locus hic est disserendi: quæ tria altero filio Cadmo prodiit, 1. Polydoconstat esse a Virgilio parum expres- rus. II. Ex Polydoro Labdacus. III. sa fideliter.

Ex Labdaco Laius. IV. Ex Laio 1. De ÆTATE. Male Virgilius Æ- Cdipus. v. Ex dipo Polynices et neam Didoni æqualem fecit, cum sit Eteocles. vi. Ex Polynice Thessanhæc illo tribus propemodum sæculis drus, qui in equo Trojano cum aliis recentior: quam temporis anticipa. Græcorum ducibus inclusus dicitur. tionem anacronismum appellant. At Cetera familiæ membra gradusque nuper Marollius hac Virgilium culpa non attingo. Ex iis autem ipsis, quæ liberare conatus est, ex fide fabulosæ profert Marollius in rem suam; mahistoriæ: atque in ejus familiæ gra- nifestum est Didonem, si non præterdibus hunc ordinem statuit: ut caput gressa est, anvis centum et pluribus sit generis, 1. Inachus. 11. Io ejus Trojanum esse excidium antegresfilia. 11. Ex ea et Jove Epaphus. sam. Qui enim fiat, ut Dido, quæ IV. Ex Epapho Belus senior. v. Ex tribus tantum gradibus distat a caBelo seniore Agenor. vi. Ex Age- pite generis Agenore; cadat in ætanore Phænix, Cadmus, Europa, &c. tem illius Thessandri, qui totis sepPer quos familia multas in partes di- tem gradibus ab eodem capite distat ? visa est. Et ex Phænice quidem ortus Quod vero addit Marollius, aliquot putatur, 1. Belus junior sive Methres: esse omissos in serie Didonis gradus, et Plisthenes. II. Ex Belo, Pygma- injuria temporum aut scriptorum; lion, Elissa sive Dido, et Anna. Ex inde fit id ipsum quod volumus; Plisthene Acerbas; qui Sycharbas, et nempe et incertam esse temporum Sychæus dicitur, consobrinus et con- illorum scriptorumque fidem, et stajux Didonis : iique triplici tantum tui omnino non posse, quot omissi

« 前へ次へ »