ページの画像
PDF
ePub

EDITOR APPENDICIS LECTORI.

"SEQUOR autem Henrici Stephani codicem, et editionem in fol. anni 1570. quod omnium, quæ ad hunc usque diem in lucem prodierunt, sit emendatissima. Prior numerus paginam, posterior lineam significat. Librorum nomen, et numerum, brevitatis causa consulto non adscripsi."

Hæc PORTUS in præfatione. Nos vero, abjectis prorsus paginas lineasque editionis H. Stephani indicantibus numeris, hanc novam Dictionarii Ionici Græco-Latini editionem editioni Herodoti Schweighaeuserianæ potius accommodandam curavimus; ubi, quo more nunc fit, in capita passim libri dispertiuntur. Prior igitur numerus hic, Lector, librum (cujus neglectum nomen consulto), posterior caput significat.

Hunc laborem, nec levissimum, in se suscepit FRANCISCUS REVELEY, A. B. e Coll. SS. et Individ. Trin. Cant. qui et schedas Dictionarii omnes, a prelo typographico madentes, unus solus inspexit.

Franco-Gallicarum locutionum huc atque illuc sparsarum rationem orthographicam, quod vetuscula videbatur esse, rogatu resarsit bibliopola Franco-Gallus quidam.

LONDINI: prid. id. Oct. MDCCCXXIII.

NOBILISSIMO,

CLARISSIMO, AMPLISSIMOQUE VIRO, DOMINO

JOHANNI PACATIO,

DOMINO DE VILLARS,

SAPIENTISSIMO INCLYTE RUPELLANEÆ CIVITATIS, ET DICCESEOS PRÆTORI, DOMINO, ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO,

M. ÆMILIUS PORTUS, FRANCISCI PORTI CRETENSIS F. IN ANTIQUISSIMA, ET CELEBERRIMA HEIDELBERGENSI ACADEMIA

ORDINARIUS LINGUÆ GRÆCÆ PROFESSOR,

FORTISSIMO FIETATIS, ET ORTHODOXÆ RELIGIONIS PROPUGNATORI,

BONARUM LITERARUM, ET LITERATORUM OFFICIOSISSIMO
PROMOTORI,

VIGILANTISSIMO, FIDELISSIMO, PERITISSIMOQUE
VENERANDE JUSTITIÆ MINISTRO,

IONICI GRÆCO-LATINI LEXICI NOVUM HOC OPUS,
HONORIS, AC AMORIS, JUCUNDUM AC PERPETUUM

MONUMENTUM,

EXIMIIS SUMMORUM VIRORUM VIRTUTIBUS, LAUDIQUE JURE

DEBITUM,

AMICUS AMICO

OMNE FELICITATIS HUMANE GENUS AB ETERNO BONORUM AUCTORE SUPPLICITER PETENS, AC OPTANS,

ANIMO SINCERO

VOVET, DICAT, OFFERT,

MONENS, UT RECORDETUR

Αἰὲν ἀρισεύειν ἠδ ̓ ἔμμεν' υπέρτερος ἄλλων

̓Αλκὶ δαημοσύνης, κύδεϊ δ ̓ εὐσεβίης.

Scriptum Heidelberga Cal. Sept. anno 1602.

« 前へ次へ »