ページの画像
PDF
ePub

stands in the fifth book of that author's work de rebus

Hispaniæ memorabilibus. In antiquissimâ civitate quam Sancti Dominici Calciatensis

vulgus appellat, gallum vidimus et gallinam, qui dum vixerunt, cujus coloris fuissent ignoramus: postea vero cum jugulati fuissent et assi, candidissimi revixerunt, magnam Dei potentiam summumque miraculum referentes. Cujus rei veritas et ratio sic se habet. Vir quidam probus et amicus Dei, et uxor ejus, optima mulier, cum filio adolescentulo magnæ probitatis, ad Sanctum Jacobum Compostellam proficiscentes, in hanc urbem itineris labore defessi ingrediuntur, et quiescendi gratiâ restiterunt in domo cujusdam qui adultam filiam habebat. Quæ cum adolescentem pulchrâ facie vidisset, ejus amore capta est. Et cum juvenis ab ea requisitus atque vexatus, ejus voto repugnasset, amorem convertit in odium, et ei nocere cupiens, tempore quo discedere volebant ejus cucullo crateram sui patris clam reposuit.

nque peregrini mane discessissent, exclamavit puella coram parentibus crateram sibi fuisse subreptam. Quod audiens Prætor satellites confestim misit, ut peregrinos reducerent. Qui cum venissent, puella conscia sui sceleris accessit ad juvenem et crateram eruit e cucullo. Quapropter comperto delicto, juvenis in campum productus iniquâ sententiâ et sine culpâ laqueo suspensus est: miserique parentes cum filium deplorassent, postea discedentes Compostellam pervenerunt. Ubi solutis votis et Deo gratias agentes subinde redeuntes ad locum pervenerunt, ubi filius erat suspensus, et mater multis perfusa lacrymis ad filium accessit, multùm desuadente marito. Cumque filium suspiceret, dixit ei filius, Mater mea noli flere super me. ego enim vivus sum, quoniam Virgo Dei genetrix, et Sanctus Jucobus me sustinent et servant incolumem. Vade charissima mater ad judicem qui me falsò condemnavit, et dic ei me vivere propter innocentiam meam, ut me liberari jubeat, tibique restituat. Properat solicita mater, et pre nimio gaudio flens uberius, Pretorem convenit in mensâ sedentem, qui gallum et gallinam assos scindere volebat. Prætor, inquit, filius meus vivit ; jube solvi, obsecro !'

Quod cum audisset Prætor, existimans eam quod dicebat propter amorem maternum somniasse, respondit sub

ridens, quid hoc est, bona mulier ? Ne fallaris ! sic enim vivit filius tuus, ut vivunt aves !' Et vix hoc dixerat cum gallus et gallina saltaverunt in mensâ, statimque gallus cantavit. Quod cum Prætor vidisset attonitus continuo egreditur, vocut sacerdotes, et cives, proficiscuntur ad juvenum suspensum : et invenerunt incolumem valdeque lætantem, et parentibus restituunt; domumque reversi gallum capiunt et gallinam, et in ecclesiam transferunt magnâ solemnitate. Quæ ibi clausæ res admirabiles et Dei potentiam testificantes observantur, ubi septennio vivunt ; hunc enim terminum Deus illis instituit ; et in fine septennii antequam moriantur, pullum relinquunt et pullam sui coloris et magnitudinis ; et hoc fit in ecclesiâ quolibet septennio. Magnæ quoque admirationis est, quod omnes per hanc urbem transeuntes. peregrini, qui sunt innumerabiles, galli hujus et gallinæ plumam capiunt, et numquam illis pluma deficiunt. Hoc ego testor, propterea quod vidi et interfui, plumamque mecum fero." - Rerum Hispanicarum Scriptores,

t. ii. p. 805. Luiz de la Vega agrees with Marineus Siculus in all the

particulars of this perpetual miracle, except the latter; 6 sed scriptorem illum fictionis arguit, quod asserat, plumas galli et gallina, quæ quotidie peregrinis illac transeuntibus distribuuntur, prodigiose multiplicari : affirmat autem tamquam testis oculatus, in ecclesiâ designatum esse quemdam clericum, qui plumas illas conservit et peregrinis distribuit ; at negat continuum multiplicationis miraculum à Marineo Siculo tam confidenter assertum, in urbe videri, aut patrari. Multis tamen probare nititur reliqua omnia prodigia esse vera, testaturque ad perpetuam rei memoriam in superiori ecclesiæ parte omnium oculis exponi idem patibulum, in quo peregrinus suspensus fuit.”Acta Sanctorum, Jul. t. vi. p. 46.

PRELUDE.

“Tell us a story, old Robin Gray !

This merry Christmas time;
We are all in our glory, so tell us a story,

Either in prose, or in rhyme.

“Open your budget, old Robin Gray !
We
very

well know it is full; Come ! out with a murder, . . a Goblin,

Or a tale of a Cock and a Bull !”

..a Ghost,

“I have no tale of a Cock and a Bull,

My good little women and men ;
But 't will do as well, perhaps, if I tell

A tale of Cock and a Hen."

« 前へ次へ »