ページの画像
PDF
ePub

sic barbaros è sylvis ad oppida translatos sæpe contabescere, victus, aerisque mutatione, ac solis potissimum æstu corporum habitudinem perturbante, quippe quæ à pueritia humidis, frigidiusculis, opacisque nemoribus assueverunt. Idem fuit matris, filii, filiæque nostro in oppido fatum. Paucis ab adventu suo hebdomadibus gravedine, rheumateque totum corpus pervadente tentabantur omnes. His oculorum, auriumque dolor, ac haud multo post surditas successit. Mærore animi, cibique omnis fastidium vires absumpsit adeo, ut extrema demum macies, tabesque nullis remediis proficientibus consequeretur. Aliquot mensibus languescens mater senicula, Christianæ disciplinæ rudimentis rite imbuta, sacroque tincta latice prima occubuit, animo tam sereno, Divinisque voluntatibus acquiescente, ut illam ad superos transisse nil dubitaverim. Puella, quæ plena vigoris, venustatisque oppidum ingrediebatur, viribus exhausta, sui omnino jam dissimilis, floris instar paulatim marcescens vix ossibus hæsit, ac denique matrem ad tumulum secuta est, et nisi vehementissime fallor, ad Cælum. Quid si cum regum sapientissimo dicamus : illam post sacrum, quo expiata est, baptisma consummatum in brevi explevisse tempora multa : placitam Deo fuisse animam illius: raptam esse, ne malitia mutaret intellectum ejus. Illud certissimum : qui innocentissimæ puellæ integritatem laudibus, funus præproperum lacrymis non prosequeretur, neminem in oppido fuisse. Frater illius tum superstes eandem, quâ mater, sororque extinctæ sunt, invaletudinem sensit, sed,

quia robustior, superavit. Quin et ex morbillis, qui multas in oppido edebant strages, subinde convaluit adeo, ut confirmata penitus valetudine nihil illi porro metuendum esse videretur. Hilari erat animo, statis horis sacram adivit ædem, Christiana dogmata condidicit perdiligenter, morigerum, placidumque se præbuit omnibus, ac frugis optimæ indicia passim dedit. Ad periclitandam tamen illius in oppido perseverantiam tantisper differendum ejus baptismum existimavi. Hæc inter adest forte Indus Christianus, qui hunc catechumenum me jubente suis dudum habebat in ædibus, vir probus, et agri dives. Hic: mi Pater, ajebat, sylvicola noster equidem optime valet, verum mihi videtur ad delirandum propendere. Nil sibi jam dolere, sed noctes sibi insomnes abire, inquit, spectabilem sibi matrem cum sorore adesse quot noctibus, et amica voce sibi dicere : Ndecaray, ndecaray ånga, nderemimô a eyrupi orð yu yebi ndererahabone. Sine te, quæso, baptizari. Præter tuam expectationem veniemus iterum te abducturæ. Hoc alloquio, hoc aspectu sibi somnum impediri, ait. Jubeas illum meo nomine, respondi, bono esse animo. Tristem matris, sororisque, quibuscum, per omnem ætatem versatus est, recordationem somniorum ejusmodi causam esse. Illas colo, ut quidem mihi verisimile, receptas nihil jam negotii his in terris habere.

Verum paucos post dies idem redit Indus, eadem, quæ nuper, refert, suamque de timenda catechumeni deliratione suspicionem confirmat. Aliquid rei subesse, suspicatus actutum ejus in domum propero, sedentem deprehendo.

Hæc ego.

Rogatus à me: quî se habeat ? incolumem, doloris omnis expertem se esse ridens reponit, addit tamen : vigilando semper se noctem agere, quod mater, sororque identidem præsentes sibi offerantur, de baptismo accelerando moneant, et inopinate se abducendum, minentur; idcirco nullam se quietis partem capere posse, iterum, iterumque mihi affirmat candore, ut semper alias, summo. Somniari ab illo talia, atque adeo contemni posse, autumaveram; memor tamen, somnia monitiones cælestes, Dei oracula non raro exstitisse, uti divinis ex literis patet, in negotio tanti momenti visum mihi est catechumeni et securitati et tranquillitati consulere. De illius perseverantia, de religionis capitum scientia sat certus præmissis interrogationibusque necessariis eum sacris undis mox ablui, Ludovici nomine insignivi. Hoc a me præstitum 23 Junii, S. Joannis Baptistæ vigilia circa horam decimam antemeridianam. Eodem die circa vesperum nullo morbo, aut apoplexiæ indicio accedente placidissime expiravit.

“ Hic eventus, universo oppido compertus, quemque juratus testari possum, in admirationem rapuit omnes. Lectoris arbitrio, quid de hoc sentiendum sit, relinquo. Nunquam tamen in animum inducere meum, potui, ut factum hoc fortuitum putarem. Eximiæ Dei clementiæ tribuo, quod hi tres sylvicolæ à me sint reperti in ignotis sylvarum latebris, quod mihi ad oppidum meum, ad amplectendam religionem se hortanti morem promptissime gesserint, quod sacro latice expiati vitam clauserint. Optimum Numen in Cælo con

sociatos voluit, qui tot annos in sylva contubernales fuere incredibili morum integritate. Fateor, dulcis. simam mihi etiamnum accidere expeditionis ad flumen Empalado memoriam, quæ licet multis molestiis, periculisque mihi constiterit, ternis illis sylvicolis felicissima fuit; Hispanis utilissima : hi equidem à me facti certiores, quod per immensos illos nemorum tractus nulla porro Barbarorum vestigia extent, istic per triennium quæstu maximo multa centenariorum millia herbæ Paraquaricæ collegerunt. Neque id rarum, missionariorum, qui sylvas herbæ feraces barbaris liberant, sudore, ac periculo Hispanos ditescere mercatores. His tamen nunquam in mentem venit ad alendos, vestiendosque catechumenos vel micam, filumve contribuere. Illorum corpora, ut animi missionariorum sæpissime inopum curæ relinquuntur." - Dobrizhoffer de Abiponibus, Lib. Prodromus, pp. 97--106.

1

A TALE OF PARAGUAY.

DEDICATION.

VOL. VII.

B

« 前へ次へ »