ページの画像
PDF
ePub

in medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
pro se quisque viri et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum nervo stridente sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
et venit adversique infigitur arbore mali.
Intremuit malus timuitque exterrita pennis
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
non valuit: nodos et vincula linea rupit,
queis innexa pedem malo pendebat ab alto;
illa notos atque alta volans in nubila fugit.
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
Decidit exanimis vitamque reliquit in astris
aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes;
qui tamen aërias telum contendit in auras,
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
Hic oculis subitum obiicitur magnoque futurum
augurio monstrum: docuit post exitus ingens,
seraque terrifici cecinerunt omina vates.

500

505

510

515

520

Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,

525

signavitque viam flammis tenuesque recessit consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt. Attonitis haesere animis superosque precati

Trinacrii Teucrique viri, nec maximus omen

530

abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis ac talia fatur:

'Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi

talibus auspiciis exsortem ducere honores.

Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,

535

N

cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.'
Sic fatus cingit viridanti tempora lauro

et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
Proximus ingreditur donis qui vincula rupit,
extremus volucri qui fixit harundine malum.

540

At pater Aeneas nondum certamine misso custodem ad sese comitemque impubis Iuli

545

Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
'Vade age et Ascanio, si iam puerile paratum
agmen habet secum cursusque instruxit equorum,
ducat avo turmas et sese ostendat in armis
dic' ait. Ipse omnem longo discedere circo

550

infusum populum et campos iubet esse patentes.

Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum

frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
Omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,
pars leves umero pharetras; it pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
Tres equitum numero turmae ternique vagantur
ductores; pueri bis seni quemque secuti
agmine partito fulgent paribusque magistris.
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus, tua cara, Polite,
progenies, auctura Italos; quem Thracius albis
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
parvus Atys pueroque puer dilectus Iulo.
Extremus formaque ante omnes pulcher Iulus
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
esse sui dederat monimentum et pignus amoris.
Cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
fertur equis.

555

560

565

57°

Excipiunt plausu pavidos gaudentque tuentes
Dardanidae veterumque agnoscunt ora parentum.
Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
lustravere in equis, signum clamore paratis
Epytides longe dedit insonuitque flagello.
Olli discurrere pares, atque agmina terni
diductis solvere choris, rursusque vocati
convertere vias infestaque tela tulere.
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
adversi spatiis, alternosque orbibus orbes

575

580

impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;

585

et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
parietibus textum caecis iter ancipitemque
mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
falleret indeprensus et irremeabilis error:
haud alio Teucrum nati vestigia cursu
impediunt, texuntque fugas et proelia ludo,

590

delphinum similes, qui per maria umida nando

Carpathium Libycumque secant [luduntque per undas].
Hunc morem cursus atque haec certamina primus
Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
rettulit et priscos docuit celebrare Latinos,
quo puer ipse modo, secum quo Troïa pubes;
Albani docuere suos; hinc maxima porro
accepit Roma et patrium servavit honorem;
Troiaque nunc, pueri Troianum dicitur agmen.
Hac celebrata tenus sancto certamina patri.

595

600

Hinc primum Fortuna fidem mutata novavit. Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno

605

Iliacam ad classem, ventosque aspirat eunti,
multa movens necdum antiquum saturata dolorem.
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
nulli visa cito decurrit tramite virgo.
Conspicit ingentem concursum et litora lustrat,
desertosque videt portus classemque relictam.
At procul in sola secretae Troades acta

610

amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
pontum aspectabant flentes. 'Heu tot vada fessis
et tantum superesse maris,' vox omnibus una.
Urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.
Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
coniicit, et faciemque deae vestemque reponit;
fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
cui genus et quondam nomen natique fuissent;
ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.
'O miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello
traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens
infelix, cui te exitio Fortuna reservat?

615

septima post Troiae excidium iam vertitur aestas,
cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem et volvimur undis.
Hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes:
quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnes Xanthum et Simoenta videbo?
Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentes dare visa faces: "Hic quaerite Troiam,
hic domus est" inquit "vobis." Iam tempus agi res,
nec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
Neptuno; deus ipse faces animamque ministrat.'
Haec memorans prima infensum vi corripit ignem
sublataque procul dextra conixa coruscat
et iacit. Arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. Hic una e multis quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix;
'Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
est Dorycli coniunx: divini signa decoris
ardentesque notate oculos, qui spiritus illi,
quis vultus vocisque sonus vel gressus eunti.
Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
aegram, indignantem, tali quod sola careret
munere nec meritos Anchisae inferret honores.'

620

625

630

635

640

645

650

Haec effata.

At matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem
praesentis terrae fatisque vocantia regna:
cum dea se paribus per caelum sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniiciunt. Furit immissis Vulcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppes.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.

Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petivit

655

660

665

castra, nec exanimes possunt retinere magistri.

675

680

'Quis furor iste novus? quo nunc, quo tenditis,' inquit, 670 'heu miserae cives? non hostem inimicaque castra Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat. Accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. Ast illae diversa metu per litora passim diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque mutatae agnoscunt, excussaque pectore Iuno est. Sed non idcirco flamma atque incendia vires indomitas posuere ; udo sub robore vivit stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas est vapor, et toto descendit corpore pestis, nec vires heroum infusaque flumina prosunt. Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem auxilioque vocare deos et tendere palmas: 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam evadere classi nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto;

vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,

685

690

« 前へ次へ »