ページの画像
PDF
ePub

Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis
craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
et multo in primis hilarans convivia Baccho,
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra
vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus Austri
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina valles.

Me. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. Haec nos Formosum Corydon ardebat Alexim,' haec eadem docuit cuium pecus? an Meliboei ?'

[ocr errors]

Mo. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, non tulit Antigenes (et erat tunc dignus amari),

formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

65

70

75

80

85

90

ECLOGA VI.

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
nostra neque erubuit silvas habitare Thalia.
Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
vellit et admonuit: 'Pastorem, Tityre, pingues
pascere oportet oves, deductum dicere carmen.'
Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella)
agrestem tenui meditabor harundine musam.

Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis

5

captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

[ocr errors]

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho: serta procul tantum capiti delapsa iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Aggressi (nam saepe senex spe carminis ambo luserat) iniiciunt ipsis ex vincula sertis. Addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens Quo vincula nectitis?' inquit. 'Solvite me, pueri: satis est potuisse videri. Carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse. Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus: nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit et rerum paulatim sumere formas; iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant summotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montes. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei. His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus 'Hyla Hyla' omne sonaret; et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. Ah virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

10

15

20

25

30

35

40

45

50

Claudite, Nymphae, 55

at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille latus niveum molli fultus hyacintho
ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege.
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum,

ut Linus haec illi divino carmine pastor

[merged small][ocr errors][merged small]

utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis;

floribus atque apio crines ornatus amaro

dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

70

cantando rigidas deducere montibus ornos.

His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

75

ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis:

aut ut mutatos Terei narraverit artus,

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta super volitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus.
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit; pulsae referunt ad sidera valles;

80

cogere donec oves stabulis numerumque referre iussit et invito processit Vesper Olympc.

85

[blocks in formation]

M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
aspicio. Ille ubi me contra videt, Ocius,' inquit,
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

hic virides tenera praetexit harundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'

Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo

5

10

15

coepere; alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen

quale meo Codro concedite (proxima Phoebi versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

exspectare sat est: custos es pauperis horti.

25

30

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesaepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,

si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

C. Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

35

40

45

T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

semper et assidua postes fuligine nigri;

50

hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; omnia nunc rident; at si formosus Alexis

55

montibus his abeat, videas et flumina sicca.

T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi.

60

T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas,

65

fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

70

« 前へ次へ »