ページの画像
PDF
ePub

Exercise 68.

Subjects for Translation in Verse:—

A.

1. CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS.
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque prædam ab alio ferrier putans
Eripere voluit: verum decepta aviditas,
Et quem tenebat ore dimisit cibum,

Nec quem petebat potuit dente attingere.-Phædrus, I. 4.
2. AUREA ETAS.

"Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant; nec verba minacia fixo
Aere legebantur, nec supplex turba timebat
Judicis ora sui; sed erant sine judice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae:
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erant: sine militis usu
Mollia securae peragebant otia gentes.

Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis nullo cogente creatis,
Arbuteos fetus montanaque fraga legebant,
Cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
Et quae deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat aeternum; placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis:
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.".

Ovid, Metam. I. 89-112.

3. ROMULUS ET REMUS.

"Silvia Vestalis coelestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is jubet auferri parvos et in amne necari.
Quid facis? ex istis Romulus alter erit!
Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.

Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt, neque enim procedere possunt
Longius ex illis unus et alter ait:

'At quam sunt similes! at quam formosus uterque!
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, nisi fallit imago,
Nescio quem vobis suspicer esse deum '-
'At si quis vestrae deus esset originis auctor
In tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
Quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora! Desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt ambo pariter; sensisse putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda.
Heu, quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo silvis appulsus opacis

Paulatim fluvio deficiente sedet.

Arbor erat. Remanent vestigia: quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.

Venit ad expositos-mirum !-lupa feta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram ?

Non nocuisse parum est; prodest quoque. Quos lupa nutrit,
Perdere cognatae sustinuere manus!

Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,
Et fingit lingua corpora bina sua.

Marte satos scires: timor abfuit; ubera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

Illa loco nomen fecit: locus ipse Lupercis.
Magna dati nutrix praemia lactis habet.'

Ovid, Fasti, II. 388-423.

4. ENEAS PRECATUR.

16 Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic forte precatur.
'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto: quando omnia vere
Heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'
Vix ea fatus erat, geminae quum forte columbae
Ipsa sub ora viri coelo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, laetusque precatur:

'Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus.
Diva parens!' Sic effatus vestigia pressit,
Observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,

Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Aeneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae."
Virgil, Eneid, VI. 185–211.

6. AD LEUCONOEN,

Tu ne quaesieris (scire nefas), quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Tentaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes seu tribuit Jupiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.-
Horace, Car. I. 11.

[blocks in formation]

Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,

Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia,

Quidquid corrigere est nefas."-Horace, Car. I. 24. 7. AD L. LICINIUM.

"Rectius vives, Licini, neque altum

Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
Litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem

Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
Sobrius aula.

Saevius ventis agitatur ingens
Pinus, et celsae graviore casu
Decidunt turres feriuntque summos
Fulgura montes.

Sperat infestis, metuit secundis Alteram sortem bene praeparatum Pectus. Informes hiemes reducit Jupiter, idem

Summovet. Non, si male nunc, et olim Sic erit. Quondam citharâ tacentem Suscitat Musam neque semper arcum Tendit Apollo.

Rebus angustis animosus atque Fortis appare; sapienter idem Contrahes vento nimium secundo Turgida vela."-Horace, Car. II. 10.

8. MONUMENTUM AERE PERENNIUS.

"Exegi monumentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius;
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium

Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ducere nuda choros.

Immortalia ne speres, monet annus et almum
Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt zephyris; ver proterit aestas Interitura, simul

Pomifer auctumnus fruges effuderit ; et mox
Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant coelestia lunae;

Nos ubi decidimus,

Quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
Pulvis et umbra sumus.

Quis scit, an adjiciant hodiernae crastina summae Tempora Di superi ?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
Quae dederis animo.

Cum semel occideris, et de te splendida Minos
Fecerit arbitria,

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
Restituet pietas.

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
Liberat Hyppolytum;

Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

Vincula Pirithoo."-Horace, Car. IV. 7.

[blocks in formation]
« 前へ次へ »