ページの画像
PDF
ePub

Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
Talia fatus erat, coepit cum talia vates:

Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
Tu Stygias inhumatus aquas, amnemque severum
Eumenidum adspicies, ripamve iniussus adibis?
Desine fata Deûm flecti sperare precando.

Sed cape dicta memor,

duri solatia casus.

Nam tua finitimi, longe lateque per urbes
Prodigiis acti coelestibus, ossa piabunt;

Et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent;
Aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
His dictis curae emotae, pulsusque parumper
Corde dolor tristi: gaudet cognomine terra.
Ergo iter inceptum peragunt, fluvioque pro-

pinquant.

Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 Per tacitum nemus ire, pedemque advertere ripae, Sic prior aggreditur dictis, atque increpat ultro: Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias; iam istinc et comprime

gressum.

Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporae:
Corpora viva nefas Stygia vectare carina.
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
Accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque;
Dîs quamquam geniti, atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
Ipsius a solio regis traxitque trementem:
Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
Nullae hîc insidiae tales; absiste moveri;

Nec vim tela ferunt: licet ingens ianitor antro

Aeternum latrans exsanguis terreat umbras;
Casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Aeneas, pietate insignis et armis
Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago,

At ramum hunc (aperit ramum qui veste latebat).
Agnoscas. Tumida ex ira tum corda residunt.
Nec plura his. Ille admirans venerabile donum
Fatalis virgae, longo post tempore visum,
Caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
Deturbat, laxatque foros: simul accipit alveo
Ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba
Sutilis, et multam accepit rimosa paludem.

Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque Informi limo glaucaque exponit in ulva.

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
Personat, adverso recubans immanis in antro.
Cui vates, horrere videns iam colla colubris,
Melle soporatam et medicatis frugibus offam
Obiicit. Ille, fame rabida tria guttura pandens,
Corripit obiectam, atque immania terga resolvit
Fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
Occupat Aeneas aditum custode sepulto,
Evaditque celer ripam irremeabilis undae.

Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
Infantumque animae flentes, in limine primo:
Quos duicis vitae exsortis, et ab ubere raptos,
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Hos iuxta falso damnati crimine mortis.
Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes.
Quaesitor Minos urnam movet: ille silentum

416

Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
Talia fatus erat, coepit cum talia vates:

Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
Tu Stygias inhumatus aquas, amnemque severum
Eumenidum adspicies, ripamve iniussus adibis?
Desine fata Deûm flecti sperare precando.

Sed cape

dicta memor, duri solatia casus.

Nam tua finitimi, longe lateque per urbes
Prodigiis acti coelestibus, ossa piabunt;

Et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent;
Aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
His dictis curae emotae, pulsusque parumper
Corde dolor tristi: gaudet cognomine terra.
Ergo iter inceptum peragunt, fluvioque pro-

pinquant.

Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 Per tacitum nemus ire, pedemque advertere ripae, Sic prior aggreditur dictis, atque increpat ultro: Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias; iam istinc et comprime

gressum.

Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporae:
Corpora viva nefas Stygia vectare carina.
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
Accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque;
Dîs quamquam geniti, atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
Ipsius a solio regis traxitque trementem:
Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
Nullae hîc insidiae tales; absiste moveri;

Nec vim tela ferunt: licet ingens ianitor antro

Aeternum latrans exsanguis terreat umbras;
Casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Aeneas, pietate insignis et armis

Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago,

At ramum hunc (aperit ramum qui veste latebat).
Agnoscas. Tumida ex ira tum corda residunt.
Nec plura his. Ille admirans venerabile donum
Fatalis virgae, longo post tempore visum,
Caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
Deturbat, laxatque foros: simul accipit alveo
Ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba
Sutilis, et multam accepit rimosa paludem.

Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque Informi limo glaucaque exponit in ulva.

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
Personat, adverso recubans immanis in antro.
Cui vates, horrere videns iam colla colubris,
Melle soporatam et medicatis frugibus offam
Obiicit. Ille, fame rabida tria guttura pandens,
Corripit obiectam, atque immania terga resolvit
Fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
Occupat Aeneas aditum custode sepulto,
Evaditque celer ripam irremeabilis undae.

Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
Infantumque animae flentes, in limine primo:
Quos dulcis vitae exsortis, et ab ubere raptos,
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Hos iuxta falso damnati crimine mortis.

Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes.
Quaesitor Minos urnam movet: ille silentum

416

[ocr errors]

Conciliumque vocat, vitasque et crimina discit.
Proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
Insontes peperere manu, lucemque perosi

Proiecere animas. Quam vellent aethere in alto
Nunc et pauperiem et duros perferre labores!
Fas obstat, tristique palus inamabilis unda
Adligat, et novies Styx interfusa coërcet.

Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem
Lugentes campi: sic illos nomine dicunt.

Hîc, quos durus amor crudeli tabe peredit,
Secreti celant calles, et myrtea circum

Silva tegit: curae non ipsa in morte relinquunt.
His Phaedram Procrinque locis, maestamque
Eriphylen,

Crudelis nati monstrantem volnera, cernit,
Evadnenque, et Pasiphaën: his Laodamia

447

It comes, et, iuvenis quondam, nunc femina, Caenis,
Rursus et in veterem fato revoluta figuram.

Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido
Errabat silva in magna: quam Troïus heros,
Ut primum iuxta stetit, agnovitque per umbras
Obscuram, qualem primo qui surgere mense
Aut videt, aut vidisse putat per nubila Lunam,
Demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est:
Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo

Venerat exstinctam, ferroque extrema secutam;
Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro,
Per superos, et si qua fides tellure sub ima est;
Invitus, regina, tuo de litore cessi.'

Sed me iussa Deum, quae nunc has ire per umbras,
Per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
Imperiis egere suis; nec credere quivi

« 前へ次へ »