ページの画像
PDF
ePub

· P. VIRGILII MARONIS A E NEIDOS

• LIBRI XII.

ARGUMENTUM

A E NEIDOS.

LIB. I. Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, cum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo rege ventorum, rogatu Iunonis, gravissima tempestate ad Libycum litus adpellitur 1 — 169. egressusque in terram, septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit : socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur - 222. Interea Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum causam lunoni imputat. Iuppi- . ter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posterita. tis potentiaeque Romanorum, filiae dolorem consolatur - 304. Cuius oratione confirmata Venus, Aeneae suo, locorum ignaro et explorandae regionis causa huc illuc oberranti, sese obviam praebet: navesque dispersas salvas esse nuntiat: ostenditque non procul illinc abesse Car. thaginem , quam tunc in iis locis condebat Dido – 409. Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur: ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur -656. Venus tamen, quod neque lúnonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fideret , sopito in Idaliae lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae.

ARGUMENTUM

A E NEIDOS.

LIB. I. Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, cum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo rege ventorum, roga. tu Iunonis , gravissima tempestate ad Libycum litus adpellitur 1 - 169. egressusque in terram, septem ingenti inagnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit: socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur - 222. Interea Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum causam lunoni imputat. Iuppi- . ter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiaeque Romanorum, filiae dolorem consolatur - 304. Cuius oratione confirmata Venus, Aeneae suo, locorum ignaro et explorandae regionis causa huc illuc oberranti, sese obviam praebet: navesque dispersas salvas esse nuntiat: ostenditque non procul illinc abesse Car. thaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido - 409. Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur : ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur -656. Venus tam men, quod neque lunonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fideret , sopito in Idaliae lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae.

« 前へ次へ »