ページの画像
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

A EN E IDOS

LIBRI XII.

[ocr errors][merged small][merged small]

LIB. I. Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, cum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo rege ventorum, rogatu Iunonis, gravissima tempestate ad Libycum litus adpellitur 1 - 169. egressusque in terram, septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit: socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur 222. Interea Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum causam lunoni imputat. Iuppiter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posterita. tis potentiaeque Romanorum, filiae dolorem consolatur - 304. Cuius oratione confirmata Venus, Aeneae suo, locorum ignaro et explorandae regionis causa huc illuc oberranti, sese obviam praebet: navesque dispersas salvas esse nuntiat: ostenditque non procul illinc abesse Car. thaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido – 409. Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur : ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur -656. Venus tamen, quod neque lunonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fideret , sopito in Idaliae lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae.

[ocr errors][merged small][merged small]

LIB. I. Troia capta Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine praeditus, cum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Aeolo rege ventorum , rogatu Iunonis, gravissima tempestate ad Libycum litus adpellitur 1 - 169. egressusque in terram, septem ingenti magnitudine cervos sagirtis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit: socios deinde, longis iam erroribus fatigatos, spe futurae quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur 222. Interea Venus Aeneae sui Troianorumque causam apud Iovem agit, omniumque calamitatum illarum causam Iunoni imputat. Iuppiter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiaeque Romanorum, filiae dolorem consolatur - 304. Cuius oratione confirmata Venus, Aeneae suo, locorum ignaro et explorandae regionis causa huc illuc oberranti, sese obviam praebet: navesque dispersas salvas esse nuntiat: ostenditque non procul illinc abesse Car. thaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido – 409. Aeneas itaque, matris beneficio cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur: ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur -656. Venus tamen, quod neque lunonio hospitio neque muliebri inconstantiae satis fideret , sopito in Idaliae lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginae amorem inspirat Aeneae.

« 前へ次へ »