ページの画像
PDF
ePub

824

Sustinet, et Lausum increpitat, Lausoque minatur:
Quo moriture ruis, maioraque viribus audes ?
Fallit te incautum pietas tua. Nec minus ille
Exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
Per medium Aeneas iuvenem, totumque recondit;
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
Et tunicam, molli mater quam neverat auro;
Implevitque sinum sanguis: tum vita per auras
Concessit maesta ad Manis, corpusque reliquit.
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
Ora modis Anchisiades pallentia miris;
Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit,
Et mentem patriae strinxit pietatis imago.
Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua: teque parentum
Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem;
Aeneae magni dextra cadis. Increpat ultro
Cunctantis socios, et terra sublevat ipsum,
Sanguine turpantem comtos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
Volnera siccabat lymphis, corpusque levabat
Arboris acclinis trunco. Procul aerea ramis
Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger, anhelans
Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit,
Qui revocent, maestique ferant mandata parentis.

At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem, atque ingenti volnere victum.
Agnovit longe gemitum praesaga mali mens.
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
Ad coelum tendit palmas, et corpore inhaeret.
Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
Quem genui? Tuane haec genitor per volnera

servor,

Morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
Exsilium infelix! nunc alte volnus adactum !
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum;
Omnis per mortes animam sontem ipse dedissem! 854
Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque

relinquo!

Sed linquam. Simul hoc dicens attollit in aegrum
Se femur; et, quamquam vis alto volnere tardat,
Haud deiectus, equum duci iubet. Hoc decus illi,
Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
Omnibus. Adloquitur maerentem, et talibus infit:
Rhoebe, diu (res si qua diu mortalibus ulla est)
Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
Et caput Aeneae referes, Lausique dolorum
Ultor eris mecum; aut, aperit si nulla viam vis,
Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo
Iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.
Dixit, et exceptus tergo consueta locavit
Membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis;
Aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina.

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER XI.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Praecipitant curae, turbataque funere mens est,
Vota Deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropaeum,
Bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis; clipeumque ex aere sinistrae 10
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto,
Quod superest: haec sunt spolia, et de rege superbo
Primitiae; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate, animis et spe praesumite bellum;
Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
Adnuerint Superi, pubemque educere castris,
Impediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae

Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait; egregias animas, quae sanguine nobis Hanc patriam peperere suo, decorate supremis Muneribus; maestamque Evandri primus ad urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrimans, recipitque ad liminą gressum: Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro Armiger ante fuit; sed non felicibus aeque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulûmque manus Troianaque turba Et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis; Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, maestoque immugit regia luetu. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit, laevique patens in pectore volnus Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: Tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret, Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

38

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non haec Evandro de te promissa parenti
Discedens dederam: cum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acris esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis.
Nos iuvenem exanimum, et nil iam coelestibus ullis
Debentem, vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER XI.

OCEANUM

CEANUM interea surgens Aurora reliquit. Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis Praecipitant curae, turbataque funere mens est, Vota Deûm primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropaeum, Bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis; clipeumque ex aere sinistrae 10 Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto, Quod superest: haec sunt spolia, et de rege superbo Primitiae; manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate, animis et spe praesumite bellum; Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa Adnuerint Superi, pubemque educere castris, Impediat, segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae

« 前へ次へ »