ページの画像
PDF
ePub

Stipant, et dulci distendunt nectare cellas;
Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent;
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum iam moenia surgunt!
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.

Infert se saeptus nebula (mirabile dictu)
Per medios, miscetque viris; neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
Quo primum, iactati undis et turbine, Poeni
Effodere loco signum, quod regia Iuno
Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
Egregiam, et facilem victu per secula gentem.
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine Divae:
Aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque 448
Aere trabes; foribus cardo stridebat aënis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem
Leniit: hîc primum Aeneas sperare salutem
Ausus, et adflictis melius confidere rebus.

Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se, operumque laborem,
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
Bellaque iam fama totum volgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
Constitit; et lacrimans, Quis iam locus, inquit, Achate,
Quae regio in terris nostri non plena laboris?
En Priamus. Sunt hîc etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rerum; et mentem mortalia tangunt.
Solve metus: feret haec aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum pictura pascit inani,

Multa gemens, largoque humectat flumine voltum.
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
Hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus;
Hac Phryges; instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrimans; primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus;
Ardentisque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troïlus armis,
Infelix puer, atque impar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
Lora tenens tamen: huic cervixque comaeque
trahuntur

479

Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant
Suppliciter tristes, et tunsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo:
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque mànus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet
Aurea subnéctens exsertae cingula mammae
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno;

Regina ad templum, forma pulcherrima, Dido
Incessit, magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi

Exercet Diana choros; quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
Fert humero, gradiensque Deas supereminet omnis;
Latonae tacitum pertentant gaudia pectus:

Talis erat Dido, talem se laeta ferebat

511

Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus Divae, media testudine templi,
Saepta armis, solioque alte subnixa, resedit.
Iura dabat legesque viris; operumque laborem
Partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
Cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios: ater quos aequore turbo
Dispulerat, penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Laetitiaque metuque: avidi coniungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant; et nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris; classem quo litore linquant;
Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi;
Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem,
Iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus: prohibe infandos a navibus ignis;
Parce pio generi, et propius res adspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Virgil. Vol. II.

3

Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit:

Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara

morem

542

Permittit patria? hospitio prohibemur arenae!
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris;
Non metus, officio ne te certasse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos.
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus.
Sin absumta salus, et te, pater optume Teucrûm,
Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iüli;
At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.

Talibus Ilioneus. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri; secludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten;
Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves:
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
Adforet Aeneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema iubebo;
Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Aeneas, iamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aeneam compellat Achates:
Nate Dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides; classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum: dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

574

Os humerosque Deo similis: namque ipsa decoràm Caesariem nato genetrix, lumenque iuventae

« 前へ次へ »