ページの画像
PDF
ePub

1

Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit:

Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara

morem

542

Permittit patria? hospitio prohibemur arenae!
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris;
Non metus, officio ne te certasse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere rémos.
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus.
Sin absumta salus, et te, pater optume Teucrûm,
Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iüli;
At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.

Talibus Ilioneus. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri; secludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten;
Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves:
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
Adforet Aeneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema iubebo;
Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Aeneas, iamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aeneam compellat Achates:
Nate Dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides; classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum: dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

574

Os humerosque Deo similis: namque ipsa decoràm Caesariem nato genetrix, lumenque iuventae

606

Purpureum, et laetos oculis adflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum
Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaûm, terraeque marisque
Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias! grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
Secula? qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt;
Quae me cunque vocant terrae. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum;
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido;
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
Quis te, nate Dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli: genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat:

Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o, tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Iactatam hac demum voluit consistere terra,
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorät: simul Aenean in regia ducit
Tecta; simul Divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
Munera laetitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis.
Arte laboratae vestes, ostroque superbo;
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

638

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec; ipsumque ad moenia ducat. Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre iubet; pallam signis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivae Helenae; quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos, Extulerat, matris Ledae mirabile donum. Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,

Maxuma natarum Priami, colloque monile

Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans, iter ad navis tendebat Achates.

At Cytherea novas artis, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat,
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
Nate, meae vires, mea magna potentia, solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis;
Ad te confugio, et supplex tua numina posco,
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur, odiis Iunonis iniquae,
Nota tibi; et nostro doluisti saepe dolore.

Nunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur 670
Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo se numine mutet,
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,
Aut super Idalium, sacrata sede recondam;
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit;
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus:
Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido,
Regalis inter mensas laticemque Lyaeum,

« 前へ次へ »