ページの画像
PDF
ePub

Ipsa, haec ipsa ferent rerum monumenta per orbem;
Ipsa sibi egregium facta decus parient.
Nos ea, quae tecum finxerunt carmina Divi,
Cynthius, et Musae, Bacchus, et Aglaie.
Si laudes adspirem, humili sed adire Camena;
Si patrio Graios carmine adire sales
Possumus: optatis plus iam procedimus ipsis.
Hoc satis est, pingui nil mihi cum populo.

X I I.

In Pompeium Magnum, vel in Mithridatem. ADSPICE, quem valido subnixum gloria regno

Altius et coeli sedibus extulerat,

Terrarum hic hello magnum concusserat orbem;
Hic reges Asiae fregerat et populos.

Hic grave servitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat;
Cetera namque viri cuspide conciderant;
Cum subito in medio rerum certamine praeceps
Corruit, e patria pulsus in exsilium.
Tale Deae numen; tali mortalia nutu
Fallax momento temporis hora dedit.

X II I.

Ad Antonium Musam.

QUOCUNQUE ire ferunt variae nos tempora vitae,

Tangere quas terras, quosque videre homines:
Dispeream, si të fuerit mihi carior alter.

Alter enim quis te dulcior esse potest?
Cui Venus ante alios, Divi, Divûmque sorores,
Cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona;
Cuncta, quibus gaudet Phoebus, chorus ipseque
Phoebi;

Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?

O quis te in terris loquitur iucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.
Quare illud satis est, si te permittis amari;
Non, contra ut sit amor mutuus inde mihi.

QUI

XI V.

In Octavii mortem.

UIS Deus, Octavi, te nobis abstulit? an, quae
Dicunt, ah, nimio pocula dura mero?

Vobis si culpa est bilis: sua quemque sequuntur
Fata: quod immeriti crimen habent cyathi?
Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te
Raptum, et Romanam flebimus historiam.
Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes,
Hunc superesse patri quae fuit invidia?

X V.

P. VIRGILII MARONIS Fragmenta ex Epistola, quam ad Augustum Caesarem super Aeneide sua scripsit.

Eco vero frequentes a te literas accipio. Et infra: De Aenea quidem meo, si, me Hercules, iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem. Sed tantum inchoata res est; ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar: cum praesertim, ut scis, alia. quoque studia ad id opus, multoque potiora, impertiar.

P. VIRGILII MARONIS

COPA.

COPA Syrisca, caput Graia redimita mitella,

Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos.
Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse,
Quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus.
Est et Maenalio quae garrit dulce sub antro,

Rustica pastoris fistula more sonans.
Est et vappa, cado nuper diffusa picato.

Est strepitans rauco murmure rivus aqua.
Sunt etiam croceo violae de flore corollae;
Sertaque purpurea lutea mixta rosa;
quae virgineo libata Acheloïs ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis.

Et

Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat.
Sunt autumnali cerea pruna die;
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala.
Est hîc munda Ceres; est Amor; est Bromius.
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis.
Est pendens iunco caeruleus cucumis.

10

Est tugurî custos armatus falce saligna;
Sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Galybita veni: fessus iam sudat asellus:
Parce illi; vestrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae.
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro;
Seu vis crystallo ferre novos calices.
Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra;
Et gravidum roseo necte caput strophio;
Candida formosae decerpes ora puellae.
Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia!
Quid cineri ingrato servas, bene olentia serta ?
Anne coronato vis lapide ista legi?

Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant! Mors aurem vellens: vivite, ait, venio.

P. VIRGILII MARONIS

MORETU M.

IAM nox hibernas bis quinque peregerat horas,

Excubitorque diem cantu praedixerat ales:
Simulus exigui cultor cum rusticus agri,
Tristia venturae metuens ieiunia lucis,
Membra levat sensim, vili demissa grabato,
Sollicitaque manu tenebras explorat inertes,
Vestigatque focum : laesus quem denique sensit.
Parvulus exusto remanebat stipite fumus,
Et cinis obductae celabat lumina prunae.
Admovet his pronam, submissa fronte, lucernam,
Et producit acu stupas humore carentes,
Excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto tenebrae fulgore recedunt;
Oppositaque manu lumen defendit ab aura,
Et reserat clausa, quae praevidet, ostia clavi.
Fusus erat terra frumenti pauper acervus:
Hinc sibi depromit, quantum mensura patebat,
Quae bis in octonas excurrrit pondere libras.
Inde abit, adsistitque molae; parvaque tabella,
Quam fixam paries illos servabat in usus,
Lumina fida locat; geminos tunc veste lacertos

Liber

[blocks in formation]

11

[ocr errors]
« 前へ次へ »