Sperasti? tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, Et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae Teque tuosque iuvat: patet isti ianua leto; Iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium, patremque meum, iuxtaque Creüsam, Alterum in alterius mactatos sanguine, cernam? Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais: sinite instaurata revisam Proelia. Nunquam omnes hodie moriemur inulti. Hinc ferro accingor rursus, clipeoque sinistram Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniux Haerebat, parvumque patri tendebat Iülum : Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis, Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iülus, Cui pater, et coniux quondam tua dicta relinquor? Talia vociferans gemitu tectum omne replebat: Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter, maestorumque ora parentum, Ecce levis summo de vertice visus lüli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis Lambere flamma comas, et circum tempora pasci. Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes. At pater Anchises oculos ad sidera laetus
Extulit, et coelo palmas cum voce tetendit: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Adspice nos; hoc tantum: et, si pietate meremur, Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. Vix ea fatus erat senior: subitoque fragore Intonuit laevum, et de coelo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idaea claram se condere silva, Signantemque vias; tum longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant. Hic vero vietus genitor se tollit ad auras, Adfaturque Deos, et sanctum sidus adorat:
Iam iam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum. Dî patrii, servate domum, servate nepotem! Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis 705 Auditur, propiusque aestus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae : Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit; Quo res cunque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iülus Sit comes, et longe servet vestigia coniux. Vos famuli, quae dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus, Religione patrum multos servata per annos; Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates. Me, bello e tanto digressum et caede recenti, Attrectare nefas; donec me flumine vivo Abluero.
Haec fatus, latos humeros subiectaque colla
Veste super fulvique insternor pelle leonis; Succedoque oneri. Dextrae se parvus Iülus Implicuit, sequiturque patrem non passibus aequis. Pone subit coniux. Ferimur per opaca locorum. Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae; sonus excitat omnis; Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Iamque propinquabam portis, omnemque videbar Evasisse vicem: subito cum creber ad auris
Visus adesse pedum sonitus: genitorque per umbram Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno.
Hîc mihi nescio quod trepido male numen amicum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor, et nota excedo regione viarum; Heu! misero coniux, fatone erepta, Greüsa Substitit, erravitne via, seu lassa resedit, Incertum; nec post oculis est reddita nostris: Nec prius amissam respexi, animumve reflexi, Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam Venimus: hîc demum collectis omnibus una Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque Deorumque? Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates Commendo sociis, et curva valle recondo; Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis. Stat casus renovare omnis, omnemque reverti Per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. ‹ Principio muros obscuraque limina portae, Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro Virgil. Vol. II.
Observata sequor per noctêm, et lumine lustro. Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento Volvitur: exsuperant flammae: furit aestus ad auras. Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
Praedam asservabant. Huc undique Troïa gaza Incensis erepta adytis, mensaeque Deorum, Crateresque auro solidi, captivaque vestis Congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres Stant circum.
Ausus quin etiam voces iactare per umbram, Implevi clamore vias, maestusque Creüsam Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
Quaerenti, et tectis urbis sine fine furenti, Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae Visa mihi ante oculos, et nota maior imago. Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit. Tum sic adfari, et curas his demere dictis: Quid tantum insano iuvat indulgere dolori, O dulcis coniux? non haec sine numine Divom Eveniunt. Nec te hinc comitem asportare Creüsam Fas; aut ille sinit superi regnator Olympi. Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum; Et terram Hesperiam venies: ubi Lydius, arva Inter opima virûm, leni fluit agmine Thybris. Illic res letae, regnumque, et regia coniux Parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creüsae.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas Adspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divae Veneris nurus:
Sed me magna Deûm Genetrix his detinet oris. Iamque vale, et nati serva communis amorem. Haec ubi dicta dedit, lacrimantem, et multa volentem Dicere, deseruit, tenuisque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. Sic demum socios consumta nocte reviso.
Atque hîc ingentem comitum adfluxisse novorum Invenio admiráns numerum; matresque virosque, Collectam exsilio pubem, miserabile volgus. Undique convenere, animis opibusque parati; In quascunque velim pelago deducere terras. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae, Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur. Cessi, et sublato montem genitore petivi.
« 前へ次へ » |