ページの画像
PDF
ePub

Haud impune quidem. Nec talia passus Ulixes,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul, expletus dapibus, vinoque sepultus,
Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
Immensus, saniem eructans ac frusta cruento
Per somnum commixta mero: nos, magna precati
Numina, sortitique vices, una undique circum
Fundimur, et telo lumen terebramus acuto
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar;
Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite.

Nam, qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes, atque ubera pressat,
Centum alii curva haec habitant ad litora volgo 643
Infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia iam Lunae se cornua lumine complent,
Cum vitam in silvis, inter deserta ferarum
Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremisco.
Victum infelicem, baccas lapidosaque corna,
Dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae.
Omnia collustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem. Huic me, quaecunque fuisset,
Addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocunque absumite leta.
Vix ea fatus erat; summo cum monte videmus
Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
Pastorem Polyphemum, et litora nota petentem:
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen
ademtum.

Trunca manu pinus regit et vestigia firmat.
Lanigerae comitantur oves: ea sola voluptas,
Solamenque mali.

Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit,
Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,
Dentibus infrendens gemitu; graditurque per aequor
Iam medium; necdum fluctus latera ardua tinxit.
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
Supplice, sie merito; tacitique incidere funem;
Verrimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.
Verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas,
Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
Clamorem immensum tollit: quo pontus, et omnes
Intremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
Excitum ruit ad portus, et litora complent.
Cernimus adstantis nequidquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, coelo capita alta ferentis,
Concilium horrendum: quales cum vertice celso
Aëriae quercus, aut coniferae cyparissi
Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocunque rudentis
Excutere, et ventis intendere vela secundis.
[Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque
Charybdim

Inter utramque viam, leti discrimine parvo,
Ni teneant cursus: certum est dare lintea retro. ]
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
Missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo

674

Pantagiae, Megarosque sinus, Thapsumque iacentem.

Talia monstrabat relegens errata retrorsum
Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi.
Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemmyrium undosum: nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare: qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
Radimus; et fatis nunquam concessa moveri
Apparet Camarina procul, campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxima longe
703
Moenia, magnanimûm quondam generator equorum.
Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus;
Et vada dura lego saxis Lilybeïa caecis.
Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora
Accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
Amitto Anchisen. Hîc me, pater optime, fessum
Deseris, heu, tantis nequidquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hine me digressum vestris Deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus
Fata renarrabat Divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hîc fine quievit.

}

91

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER IV.

Ar regina gravi iam dudum saucia cura

Volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; haerent infixi pectore voltus,
Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram;
Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes ! 10
Quem sese ore ferens! quam forti pectore, et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse Deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset:
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
Coniugis, et sparsos fraterna caede Penatis,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem

Impulit. Agnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optém prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentis umbras Erebi, noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
Abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro.
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert, O luce magis dilecta, sorori,
Solane perpetua maerens carpere iuventa ?
Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris ?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti;
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori ?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?

Dîs equidem auspicibus reor et Iunone secunda
Huc cursum Iliaças vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes! quae surgere

regna
Coniugio tali! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce Deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi;
Dum pelago desaevit hiems, et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile coelum.

38

« 前へ次へ »