ページの画像
PDF
ePub

Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes!

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs, Stellanti templo, sincerique ætheris igne,

Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra
Mortalis, notos olìm miserata labores

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanum si fortè altâ de sede procellam

Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum
Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus;
Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore
Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum
Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

[blocks in formation]

A FAREWELL TO FLORENCE.

*** Oн Fæsulæ amœna

Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris!
Alma quibus Tusci Pallas decus Apennini
Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylvâ!
Non ego vos posthàc Arni de valle videbo
Porticibus circum, et candenti cincta coronâ
Villarum longè nitido consurgere dorso,

Antiquamve dem, et veteres præferre Cupressus
Mirabor, tectisque super pendentia tecta

THE END.

PRINTED BY I. ASHMEAD & SON.

« 前へ次へ »