ページの画像
PDF
ePub

Sustulit Antitheus, divumque oppressit honorem. Respice Sarcotheam: nimis, heu! decepta momordit Infaustas epulas, nosque omnes prodidit hosti.

LITATION

CITATION VIII. Essay, page 42, the whole passage.

Quadrupedi pugnat quadrupes, volucrique volucris ;
Et piscis cum pisce ferox hostilibus ar mis
Prælia sæva gerit: jam pristina pabula spernunt,
Jam tondere piget viridantes gramine campos :
Alterum & alterius vivunt animalia letlio :
Prisca nec in gentem humanam reverentia durat;
Sed fugiunt, vel si steterant fera bella minantur
Fronte truci, torvosque oculos jaculantur in iliam.

CITATION IX. Essay, page 43. Vatibus antiquis numerantur lumine cassis, Tiresias, Phineus, Thamyrisque, & magnus Homerus.

The above passage stands thus in Masenius, in one

line;

Tiresias cæcus, Thamyrisque, & Daphnis, Homerus.

N. B. The verse now cited is in Masenius's Poems, but not in the Sarcotis,

Citation X. Essay, page 46.
In medio, turmas inter provectus ovantes
Cernitur Antitheus, reliquis hic altior unus
Eminet, & circum vulgus despectat inane:
Frons nebulis obscura latet, torvumque furorem
Dissimulat, fidæ tectus velamine noctis;

Persimilis

Persimilis turri præcelsæ, aut montibus altis
Antiquæ cedro, nudatæ frondis honore.

Passages interpolated in Grotius.

Citation I. Essay, page 55.
Sacri tonantis hostis, exsul patriæ
Cælestis adsum; tartari tristem specum
Fugiens, & atram noctis æternæ plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certè meo
Concussa tellus tota trepidat pondere?
Quid dico? Tellus ? Orcus & pedibus tremit.

CITATION II. Essay, page 58, the whole passage.

- Nam, me judice, .
Regnare dignum est ainbilu, etsi in Tartaro:
Alto præcesse Tartaro siquidem juvat,
Cælis quam in ipsis servi obire munia.

CITATION IV. Essay, page 61, the whole passage.

Innominata quæque nominibus suis,
Libet vocare propriis vocabulis.

[ocr errors]

Citation V. Essay, page 63. Terrestris orbis rector! & princeps freti ! Cæli solique soboles ; ætherium genus ! Adame! dextram liceat amplecti tuam !

TATION

CITATION VI. Essay, ibid. Quod illud animal, tramite obliquo means, Ad me volutum flexili serpit viâ??

Sibila retorquet ora setosum caput
Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,
Carbunculorum luce certantes rubrá.

CITATION VII. Essay, page 65, the whole passage.

- Nata deo! atque homine saia! Regina mundi ! eademque inieritus inscia! Cunetis colenda!

CITATION VIII. Essay, page 66, the whole passage.
Rationis etenim omnino paritas exigit,
Ego bruta quando bestia evasi loquens;
Ex homine, qualis ante, te fieri Deam.

CITATION IX. Essay, ibid.
Per sancta thalami sacra, per jus nominis
Quodcumque nostri: sive me natam vocas,
Ex te creatam; sive communi patre
Ortam, sororem; sive potius conjugem:
Cassam, oro, dulci luminis jubare tui
Ne me relinquas: nunc tuo auxilio est opus.
Cum versa sors est. Unicum lapsæ mihi
Firmamen, unam spem gravi adflictæ malo,
Te mihi reserva, dum licet: mortalium
Ne tota soboles pereat unius nece:
Tibi nam relicta, qud petam ? aut ævum erigam?

Citation X. Essay, page 67, the whole passage.
Tu namque soli numini contrarius,
Minus es nocivus; ast ego nocentior,

(Adeoquc

(Adeoque misera magis, quippe miseriæ comes Origoque scelus est, lurida mater male !) Deumque læsi scelere, teque, vir! simul.

CITATION XI. Essay, page 68, the whole passage. Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.

[ocr errors]
[ocr errors]

Interpolation in Ramsay.

Citation VI. Essay, page 88.
O judex! nova me facies inopinaque terret;
Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes,
Et cruciant duris exercita pectora pænis:
Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata,
Non vitrei fontes, cæli non aurea templa,
Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole:
Judicis ora Dei sic terrent, lancinat ægrum
Sic pectus mihi noxa. O si mî abrumpere vitam,
Et detur pænam quovis evadere letho!
Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat!
Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna !
Pallentes umbras Erebi, noctemque profundanı!
Montibus aut premar injectis, cælique ruinâ !
Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora,
Suspiciam, caput objectem & coelestibus armis !

Interpolations in Staphorstius.

Citation III. Essay, page 104. Fædus in humanis fragili quod sanctius ævo! Firmius & melius, quod magnificentius, ac quam Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra !

Auspice ...

Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est :
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, & sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit; & quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicére suam distinguere gentem.

CITATION VI. Essay, page 109. Cælestes animæ ! sublimia templa tenentes, Laudibus adcumulatedeum super omnia magnum! Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri! Tota tui in Domini grates dissolvere laudes ! Aurorá redeunte nová, redeuntibus umbris. Immensum! augustum! verum ! inscrutabile nunien! Summe Deus! scbolesque Dei! consorsque duorum, Spiritus! æternas retines, bone rector ! habenas, Per mare, per terras, cælosque, atque unus Jehova Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo Organico plectro laudes. Te pectore amabo, Te primum, & medium, & summum, sed fine carentem, O miris mirande modis! ter maxime rerum! Collustrat terras dum lumine Titan Eoo !

Interpolation in Fox. Essay, page 116.

Tu Psychephone
Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.
Tu Thanate, Martyromastix re & nomine sies.

Altered

« 前へ次へ »