ページの画像
PDF
ePub
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,

Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,.

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Vrit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas..
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,.

Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum;
Setigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pií paterentur talia Troes,

5

10

15

20

Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit. 25 lamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;

Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
30 Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Verticibus rapidis, et multa flavus arena,

In mare prorumpit; variae circumque supraque
Assuctae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
35 Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nuncage, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
40 Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone; dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coa-

ctam

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo; 45 Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus. Fauno Picus pater: isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor 50 Filius huic, fato divům, prolesque virilis

Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, Iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant 55 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens: quem regia coniunx

[merged small][ocr errors]

Adiungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos: 60
Quam pater inventam, primas quum conderet

arces,

Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu!)
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Vt iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

Visa (nefas!) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea; nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit:
Multa modis simulacra vidét volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
VIRG, OP.

Q

65

70

75

80

85

90

Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,

Atque harum effultus tergo stratisque iacebat 95 Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est: Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferent, quorumque ab stirpe ne-
potes

100 Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt. Haec responsa patris Fauni, monitusque silenti Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus: Sed circum late volitans iam Fama per urbes: 105 Ausonias tulerat; quum Laomedontia pubes Gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altae;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
110 Subiiciunt epulis, (sic Iupiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem.
125 Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris:
Heus! etiam mensas consumimus? inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit;
120 Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,

Vosque, ait, o.fidi Troiae salvete Penates..
Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia,,
namque

Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit: Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum 125 Accisis coget dapibus consumere mensas:

Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
Exitiis positura modum.

Quare agite, et primo laeti cum lumine solis,
Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia

gentis,

130

135

Vestigemus, et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina; tum Noctem, Noctisque orientia signa;
Idaeumque lovem, Phrygiamque ex ordine Matrem,
Invocat; et duplices Coeloque Ereboque parentes. 140
Hic pater omnipotens ter coelo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita moenia condant,
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt, et vina coronant.

145

Postera quum prima lustrabat lampade terras

Orta dies: urbem, et fines, et litora gentis
Diversi explorant; haec fontis stagna Numicî,

Hune Thybrim fluvium, hie fortis habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes;;

150

Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris. 155 Haud mora: festinant iussi, rapidisque feruntur Passibus. Ipse humili designat moenia fossa, Moliturque locum; primasque in litore sedes, Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit. lamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum

160

« 前へ次へ »