ページの画像
PDF
ePub

Afferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
Extremo veniens Sol adspiciebat Olympo.

Ab Jove principium generis; Jove Dardana pubes
Gaudet avo: rex ipse, Jovis de gente suprema, 220
Troius AEneas tua nos ad limina misit.
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
Audiit, et si quem tellus extrema refuso
Submovet oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti,
Dis sedem exiguam patriis, littusque rogamus 229
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem.
Non erimus regno indecores; nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti;
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per AEneae juro, dextramque potentem,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis:
Multi nos populi, multae (ne temne quòd ultro
Praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiere sibi et voluere adjungere gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus
Huc repetit; jussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
Munera, relliquias Troja ex ardente receptas.

240

Da un regno espulsi, ond' altro pari un tempo
Giù non vedea nel suo gran corso il Sole.
Scendiam da Giove; han le Dardanie genti
Lor avo in Giove: alta da Giove origo
Ha Enea re nostro, esso che a te noi manda.
Qual si verso dal perfid' Argo il nembo
Su i campi Idei, per qual rio fato in mischia
Rival andar' d' Asia e d'Europa i regni,
L'udì, se alcun terra disgiunge estrema,
Refluo ocean, se alcun l'arsa dal sole,
Terza da' poli, estesa zona inchiude.
Per si gran mar da quell'eccidio spinti,
Sede angusta a'dii patrii, e innocuo lido,
E acqua ed aria chiediam libere a tutti.
Non fia che d'onta al regno siam; che il fatto
Scarsa fama vi dia, che obblío cel copra;
Che averci in grembo accolti al Lazio incresca.
D' Enea pe' fati, e per sua destra, il giuro,
Salda alla fè, quanto possente all'armi:
Già molte a noi (non ci spregiar, se umili
Portiam vitte alle man, chiediam pregando).
Fer genti inchiesta, e ci bramar congiunti.
Ma i fati e i dei di vostre terre in cerca
Strinserci a entrar. Dardano quinci uscito
Quà riede; e n'urge al Tosco Tebbro e a' sacri
Numicii guadi alto voler d'Apollo.
Frattanto Enea doni t'invía, quai puote,

Del prisco fior, del rogo d' Ilio, avanzi.

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras:

Hoc Priami gestamen erat, quum jura vocatis More daret populis, sceptrumque sacerque tiaras; Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis, defixa Latinus

Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret, 250
Intentos volvens oculos: nec purpura regem

Picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantùm,
Quantum in connubio natae thalamoque moratur:
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externa ab sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis; huic progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quae viribus occupet orbem.
Tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent,
Auguriumque suum. Dabitur, Trojane, quod optas.
Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino, 261
Divitis uber agri Trojaeve opulentia deerit.
Ipse modò AEneas (nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat, sociusque vocari)
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostrae,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 269
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris,
Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fatà

Ve l'aurea tazza, onde spruzzava il Padre
Gli altar: ve i fregi, in che a'vassalli accolti
Leggi Priamo figgea, tiara e scettro;
Ve i rabescati, opra d' Iliache, ammanti.

Lo sguardo, al dir d'un Ilioneo, concentra
Latino, e immoto al suol sta volto, e ruota
Pensoso i rai: nè il muove tanto o l'ostro
Priaméo trapunto, o il ricco scettro, quanto
La figlia ei fisa e il marital suo nodo:
E aggira in cuor del vecchio Fauno i carmi.
Che lo stranier, gener da' fati eletto,

Gli è il giunto eroe, ch' ei con auspizio pari
Vuolsi a regnar; ch'indi uscirà propago
Grande a valor, che il mondo tutto infreni.
Poi lieto: Il Ciel le mosse mie secondi,

E i segni suoi. Farò qual brami, o Teucro.
Nè ï' sprezzo i don. Non fia che a voi, me rege,
Buon suol coltivo, ozio di Frigia, manchi.

Sol vo' ch' Enea (s' egli ha di noi tal brama,
Se ospizio unir, farsi compagno, agogna)
Diasi a veder; nè amico volto ei tema.
La man toccargli arra mi fia di pace.
Voi gli aprite i miei sensi. Io figlia tengo,
Che ad uom sposar di nostra gente, e il padre
Giù dal fatidich' ermo, e a più portenti
Disdice il ciel: questo al mio Lazio in sorte
Cantan restar, gener stranier, che agli astri
Erga col sangue i fasti miei. Lui quello

280

Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.
Haec effatus, equos numero pater eligit omni:
Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis.
Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent:
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Absenti AEneae currum geminosque jugales,
Semine ab aetherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente patri quos Daedala Circe
Supposita de matre nothos furata creavit.
Talibus AEneadae donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Saeva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat;
Et laetum AEnean classemque ex aethere longo
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
Moliri jam tecta videt, jam fidere terrae,
Deseruisse rates: stetit acri fixa dolore,
Tum, quassans caput, haec effundit pectore dicta:
Heu stirpem invisam! et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troja viros? medias acies mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto. 300

290

« 前へ次へ »