ページの画像
PDF
ePub

360

Quòd si tantus habet mentes et pectora terror,
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso;
Cedat, jus proprium regi patriaeque remittat.
Quid miseros toties in aperta pericula cives
Projicis, o Latio caput horum et caussa malorum?
Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego,
invisum quem tu tibi fingis, et esse
Nil moror, en supplex venio: miserere tuorum;
Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi
Vidimus, ingentes et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
Concipis, et si adeo dotalis regia cordi est,
Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet, ut Turno contingat regia conjux, 371
Nos, animae viles, inhumata infletaque turba,
Sternamur campis! Et jam tu, si qua tibi vis,
Si patrii quid martis habes, illum adspice contra
Qui vocat.

Talibus exarsit dictis violentia Turni;

Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces: Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi, Tum quum bella manus poscunt; patribusque vocatis Primus ades. Sed non replenda est curia verbis, Quae tutò tibi magna volant dum distinet hostem Agger murorum, nec inundant sanguine fossae. 382 Proinde tona eloquio, solitum tibi; meque timoris Argue tu, Drance, quando tot stragis acervos

Che se terror grava cotal nostr❜ alme,

Preghiam costui, da lui chiediam; che al rege
Lasci il suo dritto, e il comun voto adotti.
O al Lazio autor de' tristi guai, perch' osi
Tutti gittarci in tanti rischi aperti?

Guerra non salva: imploriam pace, o Turno,
E il sol di pace irretrattabil pegno.

Io che ostil tu ti fingi (e il son se il brami)
Vengo supplice il primo: a' tuoi t'inchina;
Sgonfia quel cuor, vinto ten va. Ci basta
Delle stragi l'orror, de' campi il guasto.
O, se fama ti trae, se tanto annidi
Coraggio in sen, se dotal regno ambisci,
Osa, e pien d'alma offri al nimico il petto.
Dunque ad
appor regia consorte a Turno,
Noi, sordid' alme, orbi di fossa e pianto,
Stesa pe' campi orda giacciam! Tu alfine,
S'hai pel di ardir, del patrio marte goccia,
T'ergi a mirar lui che a duel ti chiama.

Truce a tai detti arse la smania in Turno; Dà un strido, e trae dall'imo sen tai voci: Tu sempre, o Drance, hai di parlar gran lusso, Quando guerra vuol man; chiamati i padri Sei primo. Eh! invan c'empi la curia a ciarle, Che in salvo fai magne volar, se il muro N'arretra il Troe, nè inonda sangue i fossi. Tuona dunque al bociar, n'hai l'uso; e incolpa, Tu marzio eroe, me di timor, che a monti

Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropacis
Insignis agros. Possit quid vivida virtus
Experiare licet: nec longè scilicet hostes
Quaerendi nobis; circumstant undique muros.
Imus in adversos? Quid cessas? an tibi Mavors
Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis 390
Semper erit?

Pulsus ego! aut quisquam meritò, fœdissime, pulsum
Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
Sanguine, et Evandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens,
Et quos mille die victor sub Tartara misi,
Inclusus muris, hostilique aggere septus.
Nulla salus bello! Capiti cane talia demens
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno 400
Ne cessa turbare metu, atque extollere vires
Gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt,
Nunc et Tydides, et Larissaeus Achilles:

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
Vel quum se pavidum contra mea jurgia fingit
Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
Amittes; habitet tecum, et sit pectore in isto.

Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor.
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, 411
Si tam deserti sumus, et semel agmine versa

Strage festi de' Teucri, e in campo spessi
Stan tuoi trofei. Puoi cimentar che possa
Igneo valor: nè ir del nimico in cerca
Tu dei lontan; sta d'ogni parte intorno.
Che n' andiamo all' affronto? E ond' è che poltri?
T'avrai tu sempre alla ventosa lingua

E a' piè fugaci ogni tuo Marte accolto?
Io vinto! ah! vil, dar men potría la taccia
Chi enfiar per me d'Iliaco sangue il Tebbro
Vide, e cader tutto d' Evandro il germe,
E andar l'Arcade stuol d' ogn' arme spoglio?
No, tal non mi provar Bizia e il gran Pandaro,
E i mille che in un dì, racchiuso e stretto
Fra il cinto ostil, spinsi non colto all' Orco.
Guerra non salva! Eh! al Frigio capo, o folle,
Cantala e a' pari tuoi. Perciò spauracchi
Siegui a soffiar, l'armi a esaltar di gente
Due volte oppressa, e a impicciolir le nostre.
Sì, treman ora i Mirmidonii duci

De' Teucri al braccio, ora e Tidide e Achille:
Dall'Adria fugge Aufido stesso indietro.
V'ha pur mal arte, ove temer s'infinge
Dell'ire mie, così l'accusa inaspra.
Non ti sturbar; sdegna mia man rapirti
Tal alma; abiti teco, e in sen ti covi.

A te, gran padre, e a tue proposte or riedo. Se in l'armi nostre oltre sperar non osi,

Se siam sì rotti, e iti una volta in fuga

Funditus occidimus, neque habet fortuna regressum;
Oremus pacem, et dextras tendamus inertes.
(Quamquam o si solitae quidquam virtutis adesset...)
Ille mihi ante alios, fortunatusque laborum,
Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis, et adhuc intacta juventus,
Auxilioque urbes Italae populique supersunt; 420
Sin et Trojanis cum multo gloria venit

Sanguine; sunt illis sua funera, parque per omnes
Tempestas: cur indecores in limine primo
Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies, variusque labor mutabilis aevi

Retulit in melius: multos alterna revisens
Lusit, et in solido rursus fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis AEtolus, et Arpi:
At Messapus erit felixque Tolumnius, et quos
Tot populi misére duces; nec tarda sequetur 430
Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentes aere catervas.
Quòd si me solum Teucri in certamina poscunt,
Idque placet, tantumque bonis communibus obsto;
Non adeo has exosa manus victoria fugit,
Ut tanta quidquam pro spe tentare recusem.
Ibo animis contra; vel magnum praestet Achillem,
Factaque Vulcani manibus paria induat arma
Ille licèt. Vobis animam hanc soceroque Latino, 440

« 前へ次へ »